Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 1

An iuramentum sit bonum vel malum vel indifferens.

Quantum ad primum sic obicitur: 1. Super illud Matth. 5, 34: "Dico vobis, non iurare omnina", dicit Glossa: "Per quod quis iurat, illud veneratur et amat". Sed amare Deum et venerari in se est bonum; ergo iurare in se est bonum.

2. Item, omnis actus secundum quem contingit assimilari Deo, est bonus; sed iurare est huiusmodi; ergo actus iurandi simpliciter est bonus. — Minor patet, quia Deus iurat per se ipsum Veritatem, Gen. 22, 16: "Per memetipsum iuravi, dicit Dominus" etc.; et Hebr. 6, 13: "Quoniamneminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum". Similiter homo per illam eamdem Veritatem, quae Deus est, iurat; unde eadem este ratio assertionis utrobique; ergo per actum iurandi assimilatur homo Deo.

3. Item, iurare est invocare Deum testem; hoc quod est Deum invocare non dicit aliquam inordinationem; similiter nec hoc quod est testem dicit ibi aliquam inordinationem, quia hoc est invocare Deum ad testificandum assertionem, assertio autem est ut credatur veritas. Si ergo addatur ratio qua credatur, non est inordinatio; sed ratio inter omnes qua magis debet credi est ipsa prima Veritas; ergo ipsam sic invocare non dicit aliquam inordinationem, sed bonum simpliciter; iurare ergo, quod dicit huiusmodi invocationem, est bonum simpliciter.

4. Item, Augustinus, in Sermone Domini de monte: "Ita praecepisse Dominum intelligitur, ne iuraretur, ne quisquamsicut bonum appetat iuramentum vel iusiurandum, et assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem labatur". Iurare ergo prohibetur propter periurium; ergo non est malum in se vel secundum se; ergo est bonum vel indifferens.

Ad oppositum: a. Augustinus: "Iuratio falsa est perniciosa, vera periculosa, nulla secura". Ex quo patet quod omnis iuratio est periculosa; sed exponere se alicui periculo quantulocumque, nulla interveniente circumstantia, est malum in se sive simpliciter; ergo iurare non potest bene fieri sine circumstantia boni addita; est igitur iurare malum simpliciter et non bonum.

b. Item, Hieronymus, super Matth. 5, 34: Considera "quod Salvator non per Deum iurare prohibuit, sed per caelum et terram et Ierosolymam et caput suum. Et hoc parvulis fueratconcessum in Lege, ut quomodo Deo victimas immolabant, ne eas idolis immolarent, sic iurare permitterentur per Deum, non quod hoc recte facerent, sed quia melius estid Deo exhibere quam daemoniis". Sed offerre victimas non est bonum in genere, quia idololatrae hoc agunt, immo solum ex circumstantia trahitur ad bonum.

b. Item, prohibitio iuramenti est de praeceptis moralibus; sed omne quod prohibetur moraliter prohibetur quia malum; ergo iurare cum prohibeatur in Evangelio simpliciter, nulla circumstantia addita, constat quod iurare simpliciter est malum; non ergo bonum in se vel secundum se.

Solutio: Dicendum quod bonum in actibus multipliciter dicitur, scilicet bonum secundum se, bonum in se, bonum ex causa, bonum ex occasione; tot etiam modis dicitur in actibus malum. Bonum secundum se dicitur, cum sic designatur et informatur actus quod non potest fieri male nec cadere in oppositam differentiam: tale est diligere Deum ex caritate. — Bonum autem in se est quod ex sua nominatione bonum est, tamen potest male fieri, ut praedicare, orare, eleemosynam facere: haec enim possunt male fieri, si fiant propter vanam laudem vel aliquam aliam malam intentionem, et tamen de se nominant bonum. — Bonum ex causa est quod nec secundum se nec in se bonum est, tamen ex causa bonum est, ut comedere propter sustentationem corporis ad servitium Dei. — Bonum ex occasione est quod nec secundum se nec in se nec ex causa directe bonum est secundum primam intentionem, sed solum dicitur bonum, quia est quaedam occasio ducens ad bonum, ut immolare victimas et sacrificia erat occasio quaedam apud Iudaeus ducens ad bonum, quia faciebat eos vacare ab idololatria: unde ut retraherentur a cultu idolorum, quibus victimas offerebant, praecipiebantur victimae offerri Deo.

Tot etiam modis dicitur malum. Malum ergo secundum se est, quando actus sic est deformatus quod nullo modo potest bene fieri nec cadere in oppositam differentiam, ut fornicari. — Malum in se est quod ex se, nullo addito, malum est; potest tamen addi talis circumstantia, quod bene fit et est bonum, sicut occidere in se est malum, tamen, addita aliqua circumstantia, fit bonum, sicut est occidere de iustitia. — Malum ex causa est quod ex genere bonum est, tamen ex causa malum est, sicut dare eleemosynam propter vanam laudem. — Malum ex occasione est quod in se bonum est, tamen ex occasione malum est, quia habet in se quamdam facilitatem et pronitatem in malum.

Hoc modo iurare malum est; non enim iurare secundum se nec ex se malum est, habet tamen quamdam facilitatem ad malum, sicut ad Dei contemptum, hoc est ad periurium: unde ex occasione est malum. Et hoc est quod dicit Augustinus, Ad Publicolam: "Dictum est in Novo Testamentone omnino iuremus. Quod mihipropterea dictum esse videtur, non quod iurare est peccatum, sed quia peierare immane peccatumest, a quo nos longe esse voluit qui omnino ne iuremus commonuit". Et sic malum est ex occasione, quia est occasio in ipso iurante ad periurium et Dei contemptum; sed huiusmodi occasio non venit ex parte actus huiusmodi, qui est iurare, sed ratione pronitatis ad malum, quae est in ipso qui iurat, quia, ut dicit Augustinus, ex assiduitate est pronitas ad hoc quod homo labatur in periurium.

De indifferenti autem actu notandum quod indifferens dicitur tripliciter, quia uno modo dicitur indifferens quod nec est bonum nec malum aliquo praedictorum modorum, in moribus, dico, scilicet nec in se nec secundum se nec ex causa nec ex occasione, et tale est ambulare et sedere. - Secundo modo dicitur aliquid indifferens quod non est malum in se nec secundum se, tamen potest bene fieri et male fieri ex occasione, et tale indifferens est iurare. — Tertio modo dicitur indifferens quod malum est ex suo genere, tamen potest bene fieri et male, et tale est occidere. Sic igitur patet quo modo iurare est bonum et malum et indifferens.

[Ad obiectu]: 1. Ad illam rationem qua obicitur per quod quis iurat, illud veneratur et amat, dicendum, propter intelligentiam illius auctoritatis, quod, cum dicitur per quod quis iurat etc., hoc dicitur per significantiam, quia talis significat se Deum amare et venerari qui per Deum iurat. Ille enim qui iurat, introducit semper testem suae veritatis maiorem se, et propter hoc significat se venerari illum per quem iurat; tamen ex parte pronitatis iurantis est occasio ruinae ad malum, scilicet ad periurium, et ideo prohibetur, ut dicit Augustinus, ne assiduitate iurandi per consuetudinem labatur homo ad periurium.

a. Ad rationes ex parte opposita, dicendum primo ad primam, quod dicitur quod iuratio vera est periculosa, hoc est dictum per occasionem. Unde periculosum respicit ibi agentem cuius pronitas est ad malum, sicut dicitur, Gen. 8, 21: "Sensus et cogitatio hominis prona suntad malum" etc.; et non dicitur hoc quantum ad naturam actus in se.

b. Ad secundum quod dicitur quod similiter permittitur iurare et immolare: dicendum quod Hieronymus loquitur quantum ad occasionem, quia similis est occasio utrobique; tamen natura actus iurandi est in genere boni, natura vero actus immolandi est indifferens. Circa quod notandum quod concessio tribus modis est. Est enim concessio dispensationis, quando scilicet conceditur quod non sit malum quod, si non concederetur, malum esset, qualis concessio fit monacho de comedendo carnes a suo Abbate. Alia est concessio alicuius ne malum eveniat. Tertia est concessio alicuius ne peius eveniat. Libellus ergo repudii fuit concessus Iudaeis ne peius eveniret; secunda autem modo fuit facta concessio Iudaeis de immolatione et sacrificiis. Hoc etiam modo fuit iuramentum concessum: erant enim Iudaei proni ad idololatriam et ut sacrificarent idolis, similiter erant proni ut iurarent per idola; ideo, ad hoc cavendum, concessum est eis iurare per Deum sicut victimas offerre Deo. Sed non sequitur ex hoc quod actus iurandi in se sit de genere boni, quia in iuramento duo sunt, scilicet natura actus, qui bonus est; iterum, ibi est pronitas ex parte hominis iurantis ad hoc quod iuret per idola, et hoc est simpliciter malum. Ideo, habendo respectum ad hanc pronitatem iurantis, dicitur iurare per Deum esse in concessione Iudaeis. - Sed obicitur contra praedicta, quoniam dicit Augustinus quod "iurare non est bonum et tamen non est malum" ; ergo non est bonum in se. Dicendum quod intendit dicere quod non sit bonum secundum se, hoc est tale bonum quod nullo modo possit male fieri: nihil absolute dicitur bonum nisi tale sit.

c. Ad tertium dicendum quod differentia est in prohibitionibus Legis et Evangelii, quia in Lege prohibetur quod malum est; in Evangelio autem prohibetur non solum quod malum est, sed etiam occasio mali, et in hoc addit Evagelium ultra Legem. Unde dicit Evangelium, Matth. 5, 29: "Si oculus tuus scandalizat te" etc.; unde omnis occasio peccandi ibi prohibetur. Iurare ergo prohibetur in Evangelio, non quia sit malum in se vel secundum se, sed quia est occasio mali in iurante qui pronus est ad periurium.

PrevBack to TopNext