III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 2
Utrum iurare sit licitum vel illicitum.
Ad quod sic: a. Exod. 20, 7: "Non assumes nomen Dei tui in vanum", Glossa: "Iurando pro nihilo". Ex hoc patet quod non licet iurare pro nihilo, immo prohibitum est. Ex quo sic obicitur: iurare, omni circumstantia remota, est iurare pro nihilo; sed iurare simpliciter est iurare omni circumstantia remota; ergo iurare simpliciter est iurare pro nihilo; sed iurare pro nihilo non est licitum; ergo nec iurare simpliciter est licitum.
Contra: 1. Augustinus, Super Epistolam ad Galatas: "Non est contra praeceptum Dei iuratio, quae ad malum, noniurantis est, sed increduli, a quo iurare cogitur; non intelligitur ita Deum prohibuisse a iureiurando, ut, quantum in ipso est,ipse non iuret". Ergo iurare non est illicitum.
2. Item, Augustinus, in sermone De verbis Apostolorum: "Si peccatum esset iuratio, non diceretur in Lege: "Reddes Domino iuramenta tua"". Licitum autem est quod nulla lege vel iure prohibetur; ergo iurare non est illicitum.
3. Sed contra: Loqui absque circumstantia est malum, quia hoc est loqui otiose, quia, ut dicit Gregorius, otiosum "est quod caret ratione iustae necessitatis vel intentione piae utilitatis". Hoc autem non est licitum; sed iurare est loqui; ergo iurare simpliciter absque circumstantia non est licitum.
4. Item, Psalmus: "Vir linguosus non dirigetur", Glossa: "Si quis vera dicat, sed praeter necessitatem, vir linguosus est". Ex quo patet quod non licet loqui praeter necessitatem; ergo, cum iurare sit loqui, non licet simpliciter iurare praeter necessitatem.
Solutio: 1-2. Dicendum quod quidam sunt actus boni in genere, in quorum usu circumstantia est in praecepto; alii sunt boni in genere, quorum usus est indifferens. Nam quidam sunt boni in genere, qui perfecti sunt, qui secundum se referuntur in Deum; tales actus sunt excellentes, ut sacrificare, celebrare, iudicare et iurare. Alii sunt boni in genere, non tamen excellentes sunt, quia non referuntur in Deum, ut dare eleemosynam et huiusmodi. In primis ergo actibus ratione illius excellentiae actus intelliguntur circumstantiae sine quibus non possunt fieri nec debent; huiusmodi autem circumstantiae sunt vel loci vel temporis vel personae vel causae vel modi. Verbi gratia, iudicare est de actibus excellentibus: iudex in iudicando est loco Dei et conformatur Deo et tenet tunc sedem Dei, Rom. 2, 2: "Scimus quoniam iudicium Dei est" ; Deuter. 1, 17: "Iudicium Dei est" ; et ratione huius excellentiae determinat sibi circumstantiam modi debiti, sine qua non licet ipsum fieri. Item, in praecepto habet iudicare istam circumstantiam, ut scilicet iuste fiat, Deuter. 16, 20: "Iuste quod iustum est persequeris". Similiter celebrare est de actibus qui referuntur in Deum, et ratione suae excellentiae determinat sibi circumstantiam personae, quia non a qualibet persona potest exerceri, Hebr. 5, 1: "Omnis pontifex ab hominibus assumptus, pro hominibus constitutus est ad offerendum Deo" etc. Similiter sacrificare est de actibus excellentibus qui teruntur in Deum et in eius reverentiam maiestatis, ratione cuius determinat sibi circumstantiam loci; unde Deuter. 12, 13: "Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in eo quem elegeritDominus". Similiter, iurare est de actibus excellentibus, quia iurare est per primam Veritatem asserere, et ideo est actus excellens, ratione cuius determinat sibi circumstantiam causae, ut videlicet non fiat sine causa debita. Iurare ergo nunquam bene potest fieri sine causa; sed hoc non facit malitia actus, quia in genere bonus est, sed hoc facit excellentia actus. Dare vero eleemosynam, licet sit bonum in genere, non tamen, est actus excellens. Ideo simpliciter sine aliquo istarum circumstantiarum licitum est ipsum exercere; praedicti autem actus non, quia sunt actus ad Deum relati secundum se. Sic igitur iurare simpliciter sine circumstantia debitae causae non est licitum, quia iurare est actus per Deum et ideo excellens; sacrificare et celebrare sunt actus ad Deum; iudicare est actus secundum Deum. 3-4. Ad illud tamen quod obicitur de loqui, dicendum quod, si loqui sit in casu illo in quo debet esse ad necessitatem vel utilitatem, verum est quod, si fiat sine causa, malum est et otiosum; sed non omne loqui est huiusmodi, immo aliquod loqui est quod non disponit ad hoc quod anima magis avertatur a Deo nec quod minus convertatur ad Deum, et illud non est otiosum. Loqui enim non est de actibus perfectis, in quibus determinatur circumstantia ratione suae excellentiae, ut oporteat ipsum semper fieri ex causa necessitatis vel utilitatis: si enim sic esset, bene procederet argumentum. Iurare autem est de actibus perfectis, quod sine causa non potest exerceri absque peccato.