Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 3

An prohibetur iuramentum ratione affectus vel effectus.

Tertio quaeritur de prohibitione iuramenti, utrum scilicet illa prohibitio sit quantum ad actum vel quantum ad affectum.

Ad quod sic: 1. Iac. 5, 12: "Ante omnia, fratres mei, nolite iurare", Glossa: "Prohibetur ibi affectus iurandi; unde nolite iurare, id est, non affectetis iurare". Ergo non prohibetur hic ratione actus iurandi, cum non fiat ibi mentio de actu.

2. Item, Augustinus, in libro De mendacia: "Dicit Dominus: "Omninonon iurare", id est, quantum in te est, non ames nec cum aliqua delectatione appetas". Prohibitio ergo Domini refertur ad affectum, non ad actum.

Contra: a. Exod. 20, 7: "Non assumas nomen Dei tui in vanum", Glossa: "Iurandopro nihilo". Hoc dicitur non solum de affectu iurandi, immo de actu.

Ratione huius quaeritur quare in quibusdam actibus prohibetur affectus et non actus, sicut affectus habendi divitias prohibetur, sed actus, scilicet habere divitias, non prohibetur. Unde Psalmus: "Divitiae si affluant, nolite cor apponere", id est, non affectetis divitias; unde prohibet, Cor. I, affectum poni in divitiis, non quin habeantur.

Solutio: Dicendum quod duplex est affectus: inductus sive compulsus et spontaneus. Affectus compulsus est sicut in illo qui proicit merces in mare propier periculum evadendi: iste movetur ad hoc, sed coactus et compulsus necessitate. Iurare ergo et divitias appetere prohibentur quantum ad affectum spontaneum, scilicet quod non debet homo moveri ad ista solo affectu spontaneo sive voluntario, immo semper affectu inducto per causam, sicut est de proiciente merces in mare. Ratio autem quare in iis prohibetur affectus, et non actus, est, quia quaedam sunt quae disponunt et inclinant animam ad aversionem a Deo, hoc est ad contemptum incommutabilis boni ; vel ad conversionem ad commutabile bonum, cum ad illa anima inclinatur: talia sunt iurare, habere divitias. Divitiae enim disponunt animam ad conversionem ad commutabile bonum, ideo ad peccatum; iurare disponit animam ad aversionem a Deo, hoc est ad contemptum ipsius, ideo ad peccatum, quia, ut dicit Augustinus, peccatum est, spreto incommutabili bono, bonis commutabilibus adhaerere. Ideo etiam prohibetur affectus divitiarum, ut scilicet non apponatur cor in divitiis; unde Matth. 6, 5: "Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis", et ideo dicit: "Sufficit diei malitia sua", quasi dicat: sufficiat vobis si adhuc ex necessitate moveamini; quasi dicat: satis est adhuc malum, non affectetis amplius. In aliis autem, in quibus actus non est occasio nec ad conversionem nec ad aversionem, non est prohibitio nec actus nec affectus. In illis autem, in quibus prohibetur actus, semper prohibetur "affectus, qui imponit nomen operi". Similiter maledicere sine causa prohibetur, ne affectet homo illud; unde Rom. 12, 14: "Nolite maledicere".

PrevBack to TopNext