III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 7, C. 3
DE FORMA IURANDI PARTIM CONCESSA, PARTIM NON CONCESSA.
Consequenter quaeritur de forma iuramenti partim concessa, partim non concessa, quae est iurare per creaturas. Et circa hoc quaeruntur duo: Primo, an sit licitum iurare per creaturas vel non; secundo, quid magis obligat vel iuramentum factum per creaturas vel per Deum.
ARTICULUS I
An sit licitum iurare per creaturas vel non.
Quantum ad primum sic obicitur: 1. Augustinus, super illud Matth. 5, 34: "Dico vobis, omnino non iurare, neque per caelum neque per terram" etc., dicit in Glossa: "Non penitus iurare prohibuit, sed occasione periurii quod perfectionis estdocuit" supple, scilicet cum dixit: "Non iurare omnino" ; "quod vero superstitiosum est resecavit", cum dixit: "Neque per caelum" etc. Iudaei enim per angelos et Ierusalem iurantes et per elementa, creaturas venerabantur; "quod vero infirmitatis est indulsit", cum dixit: "Quod autemiis abundantius est" etc. Ex quo patet quoniam iurare per creaturas est superstitiosum; non ergo licitum est iurare per creaturas.
2. Item, Causa XXII, quaest. 1, Pius Papa: "Si quis per capillum Deivel per caput iuraverit vel alio modo contra Deum suum usus fuerit, si in ecclesiastico ordine est, deponatur; si laicus, anathematizetur. Et si quis per creaturas iuraverit, acerrime castigetur. Si quis autem talem hominem non manifestaverit, non est dubium quin divina condemnatione coerceatur". Iurare ergo per creaturas est tantum crimen ut faciat depositionem vel excommunicationem et divinam condemnationem; ergo non est licitum.
3. Item, Augustinus, in sermone De periurio: "Cum quis ait per salutem meam, salutem suam obligat Deo; vel cum dicit per filios meos, oppignorat illos Deo, ut hoc eveniat in caput illorumquod exit de ore eius". "In omni ergoiuratione aut Deus testis adhibetur aut creatura Deo obligaturet oppignoratur, ut hoc sit iurare, Deum scilicet testem adhibere, vel Deo aliquid oppignorare". Hoc est ergo iurare per quamlibet creaturam, scilicet Creatorem eius testem adhibere; sed qui iurat per creaturam non adhibet Deum testem suae assertionis. — Item, non potest aliquis obligare vel appignorare creaturam Deo, cum creatura Dei sit; cum ergo iurare sit vel Deum testem adhibere vel Deo aliquid oppignorare, ergo non est licitum iurare per creaturam aliquo modo.
4. Item, Matth. 5, 34, dicitur: "Nolite iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est" etc. Ex quo relinquitur quod nullo modo licitum est iurare per creaturam.
5. Item, iuramentum est ad testificationem assertionis; sed irrationabile non potest testificari; ergo non convenit iurare per creaturam irrationabilem.
Contra: a. Gen. 42,15, dicitur quod Ioseph iuravit "per salutem Pharaonis" ; sed Ioseph commendatur in omnibus; ergo licitum est iurare per creaturam.
b. Item, Paulus, II Cor. 2, iuravit per creaturam, cum dixit: "Quotidie morior pergloriam vestram, fratres". Gloriam appellat illud per quod ordinantur ad gloriam, scilicet praedicationem Evangelii. Iuravit ergo per creaturam, quia, sicut dicit Augustinus, ibi iuravit Apostolus. Si ergo ipse non peccavit, ergo licitum est iurare per creaturam.
c. Item, quotidie iuratur in Ecclesia per B. Virginem et per sanctos et per res Deo dedicatas ; sed omnia ista sunt creaturae; ergo etc.
Solutio: Super illud Matth. 5, 34: "Dico vobis, non iurans omnino", dicit Glossa: "Non iuremus per creaturas, ut veneremur eas ultra quam debemus; non iuremus per eas, utviles existimemus, ut scilicet, cum per eas iuramus, nihil iurare existimemus". Ex hoc habetur responsio, quia qui iurat per creaturam aut credit aliquid numinis esse in creatura; aut iurat per creaturam intendens fraudem, et volens decipere alium, quia scilicet non credit iurasse; aut iurat per creaturam, intendens solum protestari quod Deus sit prima Veritas et auctor creaturae. Si primo modo iurat per creaturam, ut scilicet credat aliquid numinis in ipsa et intendat venerari creaturam, dicendum quod peccat peccato idololatriae. Si autem intendit fraudem, dicimus quod talis peccat peccato periurii. Si autem nec intendat venerari aliquod numen in creatura nec intendat dolum ad proximum, sed solum intendat protestari per creaturam et in ipsa primam Veritatem venerari, sic dicimus quod licitum est iurare per creaturam nec peccat qui sic iurat. Et hoc est quod dicit Augustinus, Ad Publicolam, Causa XXll, quaest. 1: "Deus per creaturas iurare prohibuit ne vel moregentilium aliquod numen deitatis creaturis inesse crederemus vel ne creaturas contemptibiles iudicando, per eas promissa pro nihilo duceremus".
Quidam tamen dicunt quod non licitum sit iurare per omnes creaturas, sicut dictum est, quia distinguunt quod quaedam sunt creaturae Deo dicatae et ad cultum divinum mancipatae, ut reliquiae sanctorum et Evangelium, et per has est licitum, ut dicunt, iurare; per alias autem quae non sunt huiusmodi, non est licitum, et hoc est, ut dicunt, quia aliae non admittuntur in solemni iuramento, sed istae solum. Tamen, sicut dicit Augustinus, contingit iurare per quamlibet creaturam. Unde super illud Rom. 1, 9: "Testis est mihi Deus", dicit ipse in Glossa: "Qui per lapidem iurat falsum, periurus est". Et constat quod hoc non esset nisi tale iuramentum obligatorium esset, non autem obligaret nisi per creaturam talem iurare contingeret.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obiciebatur in contrarium, dicendum quod prohibitum est hoc modo iurare per creaturas, ne scilicet in iuratione eas veneremur vel per eas dolum vel fraudem intendamus, sed non quod in iuramento per creaturam Creatorem Deum, auctorem creaturae, protestemur et ipsum in creatura veneremur.
2. Ad secundum dicendum quod Canon loquitur contra quosdam qui credebant Deum secundum divinitatem habere capillos et caput, et tales proprie sunt blasphemi.
3. Ad tertium dicendum quod iuramentum duplex est: quoddam est assertorium, quoddam vero est imprecatorium. Iuramentum imprecatorium est, cum aliquis sibi imprecatur poenam, nisi ita faciat sicut promittit; et dicit Augustinus, in sermone De periurio, quod forma vel ratio talis iuramenti est talis per salutem meam, per filios meos. Unde dicit: "Cum quis ait per salutem meam, salutem suam obligat Deo; vel cum dicit per filios meos, oppignorat eos Deo ut hoc eveniat in caput eorum quod exit de ore ipsius". Et istud est iuramentum de re futura, et promissorium. Iuramentum autem assertorium est de re praesenti vel praeterita. Cum ergo assertorie iuratur per creaturam, ipsam creatura non adducitur ut testis, immo Deus, qui est auctor creaturae. Unde in Canone, XXII Causa, quaest. 1: "Sciendum est quod sancti non tam per creaturas quam per Creatorem creaturarum iurabant, nec in creaturis aliud quam Creatorem ipsarum venerabantur, sicut Ioseph, qui perPharaonem iurando, hoc in eo veneratus est quod Dei iudicio positus erat ininfimis. Unde Apostolus, Rom.13, 1: "Omnis potestas a Deo est"". Et similiter ad hoc idem ponit auctoritatem in Sermone De periurio ubi dicit, quod in omni iuratione aut Deus testis adhibetur aut creatura Deo obligatur et oppignoratur, ut scilicet hoc sit iurare, "Deum scilicet testem adhibere vel Deo aliquid oppignorare", hoc est ergo iurare per quamlibet creaturam, scilicet Creatorem eius testem adhibere. Item, Augustinus, in Glossa super illud Rom. 1, 9: "Testis est mihi Deus", dicit: "Qui per lapidem iurat falsum, periurus est, quiaCreatorem Deum adhibet testem". Sicut ergo in adoratione videmus quod veneratio facta creaturae semper refertur ad prototypum, id est ad exemplar,ut dicit Ioannes Damascenus, sicut veneratio crucis refertur ad ipsum Crucifixum, ita dicimus quod testificatio facta in iuramento per creaturas, ut per sanctos, refertur ad ipsum auctorem Deum, et iuratio facta per crucem refertur ad ipsum cuius est crux. Iurare ergo per creaturam est Creatorem eius testem veritatis adducere. — Ad illud vero quod obicit quod nullus potest creaturam Deo obligare, dicendum quod ille qui iurat per creaturam non obligat vel oppignorat illam Deo, sed bonum, quod ex creatura percipit, Deo obligat et oppignorat, ut scilicet in illo bono puniatur, nisi eveniat pro quo iurat. Et hoc vult dicere Augustinus, cum dicit: "Cum quis iurat per filios suosvel per salutem suam, oppignorat haecDeo", id est, bonum suum, quod habet et percipit in illis, quia qui iurat per filios suos, iurat per creaturam in qua habet consolationem, et ita bonum percipit ex ea. Non ergo obligat creaturam Deo proprie, sed bonum suum. — Et per hoc patet solutio ad illam rationem, quae est quod irrationabilia non possunt testificari. Non enim creatura testificatur quando per ipsam iuratur, immo Deus, qui est Creator ipsius creaturae, et ad ipsum testificatio refertur, alioquin non esset iuramentum.
4. Ad quartum similiter patet solutio. Nam prohibuit Dominus iurare per creaturas, ne scilicet divinum numen in eis venerarentur homines vel ne dolum, iurando per eas, intenderent. Et hoc est quod dicit Hieronymus: "Iudaeis, quasi parvulis, concessum fuitiurare per Creatorem; praeceptum ut, si iurare contingeret, nonnisi per Creatorem iurarent, non per creaturam, quia iurantes per angelos et elementa, creaturas venerabantur honore; et melius erat haecexhiberi Deo quam creaturis". "Infirmisergo illud prohibuit. Sanctis vero, qui in creaturis Creatorem venerabantur tantum, non prohibuit; unde Ioseph per salutem Pharaonis iurando, hoc Dei iudicio in eo veneratus est quo positus erat inintimis. Christus vero per creaturas ita iurare prohibuit ne vel aliquod divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis debereturvel ne per iurantes falsum, homines se iuramento teneri non putarent".
ARTICULUS II.
Quod iuramentum magis obligat, vel quod fit per Creatorem vel quod fit per creaturas.
Postmodum quaeritur I. quod iuramentum magis obligat, vel quod fit per Creatorem vel quod fit per creaturas.
Ad quod sic: a. Augustinus, Ad Publicolam, et in Canone, XXII Causa, quaest. 1: "Quanto per quod iuratur magis sanctum est, tanto magis est poenale periurium". Sed magis est sanctus, immo in infinitum est sanctior Deus quam creatura; ergo magis est poenale periurium, quando iuratur falsum per Deum quam quando iuratur falsum peri creaturam; sed non est magis poenale periurium nisi quia magis obligat iuramentum ; ergo magis obligat iuramentum factum per Deum quam per creaturam.
Contra: 1. Causa XXII, quaest. 1: "Dupliciter reus est, qui per creaturas iurat mendaciter, quia et contra prohibitionem iurat, per quod sibi iurare non licet, a quo peccato est immunis qui nonnisi per Creatorem iurat; et proximum dolo capit, quod facit etiam per Creatorem mendaciter iurans". Si ergo duplex est reatus in illo qui iurat falsum per creaturam, a quorum uno immunis est qui iurat falsum per Creatorem, gravius est periurium iactum per creaturam quam factum per Creatorem; sed non est gravius periurium nisi quia magis obligat iuramentum; ergo etc.
2. Item, ille qui iurat per creaturam non iurat per ipsam solam, sed etiam per eius auctorem Deum: ille enim, qui iurat per creaturam, Deum auctorem illius creaturae testem invocat; sed maior est contemptus in illo qui contemnit creaturam et Creatorem quam in illo qui solum alterum contemnit; cum ergo omnis periurans contemnat illud per quod iurat, maius est periurium unde contemnitur Deus et creatura quam unde contemnitur Deus solus; gravius ergo est periurium tactum per creaturam quam per Deum.
3. Item, ad solemnitatem iuramenti additur iuramentum per creaturas, quia asportantur reliquiae sanctorum et Evangelium, per quae iuratur solemniter; sed iuramentum solemne maxime obligat; si ergo illud fit per creaturas, iuramentum per creaturas maxime obligat.
II. Iuxta hoc quaeritur unde hoc est quod violatio iuramenti solemnis iacit irregularem; per hoc enim videtur quod ipsum maxime ligat.
Solutio: I. Dicendum quod gravius et fortius est iuramentum factum per Deum quam factum per creaturas et magis obligat. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Canone, XXII Causa, quaest. 1: "Si periurium tanto magis poenale estquanto sanctius est illud per quod iuratur, apparet quod etsi per creaturam mendaciter iurans dupliciter peccet, graviori tamen se subicit poenae qui per Creatorem iurat mendaciter". Et iterum, Ioannes Chrysostomus, ultima dist. III Sententiarum, hoc confirmat: "Si qua causa fuerit, modicum videbitur facere qui iurat per Deum; qui vero iurat per Evangelium, maius aliquid fecissevidetur". Ita opponit ipse secundum quosdam, sed post respondet dicens: "Quibus dicendum est: stulti, Scripturae propter Deum factae sunt, non Deus propter Scripturas; ita creaturae factae sunt propter Deum". Ex quo vult habere quod maius est iurare per Deum quam per creaturas.
[Ad obiectu]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod dupliciter reus est qui per creaturam iurat mendaciter, dicendum quod hoc non dicitur de quocumque iurante per creaturam, sed de illo qui in illo iuramento creaturam intendit venerari tamquam habentem aliquid divinum in se, et qui etiam cum hoc proximum dolo capit, et ideo dicit Canon quod "iurat, per quod non licet" ; tunc enim iuratur per quod non licet, quando iuratur per creaturam venerando ipsam tamquam divinam.
2. Ad illud quod secundo obicitur, dicendum quod bonitas Creatoris, ut in se est, excedit in infinitum bonitatem eius prout habet esse in creatura. Unde Psalmus: "Confessio eius", id est laus eius, "super caelum et terram", id est plus quam de ipsa in creaturis appareat. Ideo sanctius est, cum iuratur per Creatorem in se quam per Creatorem in creatura, et fortius est iuramentum.
3. Ad tertium quod obicitur quod iuramentum per creaturas additur ad solemnitatem, dicendum quod, comparando simplicem formam iuramenti simplici, plus est hoc quam illud. Sed comparando iuramentum iactum per Deum et cum hoc addito iuramento per creaturam ad iuramentum tactum per solum Deum, bene concedo quod plus est illud quam istud. Quanto enim plus crescunt solemnitates, ut cum iuratur per crucem et reliquias et Evangelia, tanto maius est iuramentum. Non tamen maius est iuramentum per creaturam in se quam per Creatorem, immo e converso, licet maius sit iuramentum et solemnius collectum ex iuramento per Deum et per creaturam quam iuramentum factum per Deum solum.
II. Ad quaestionem ultimo factam dicendum quod violatio iuramenti solemnis facit irregularem ratione infamiae: infamia enim facit irregularem. Oportet enim eum qui debet ad sacros Ordines accedere habere bonam famam communem. Unde Apostolus, I Tim. 3, 7 dicit quod oportet ordinandos, maxime in praelationem, habere "bonum testimonium ab iis qui foris sunt" ; et de diaconibus dicit ibidem quod sint nullum crimen habentes; et ad Titum 1, 6 praecipit ipse Apostolus Tito constituat presbyteros et disponat quales debent esse, quoniam "sine crimine" debent esse. Ratione ergo infamiae evenit illa irregularitas.