Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, Praeambulum

Deinde quaeritur de comitibus iuramenti et obligatione. Ponuntur autem tres comites, scilicet iustitia, veritas et iudicium sive discretio. Et hoc dicit Hieronymus, Super Ieremiam 4, et Causa XXII, quaest. 2 habetur: "Hoc animadvertendum est quod iusiurandum hos habeat comites: veritatem, iudicium atque iustitiam". Primo ergo quaeritur de comite iustitiae; secundo, de comite iudicii; tertio, de comite veritatis; quarto, an, positis istis, universaliter sit obligatorium iuramentum.

PrevBack to TopNext