III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 1
DE COMITE IUSTITIA.
Ad quod sic: a. Causa XXII, quaest. 3, Augustinus, in sermone De decollatione Ioannis Baptistae: "Iuravit temere David, sed non implevit iurationem, maiori pietate ductus. EcceDavid sanctus, iuramentoquidem astrictus, non fuditsanguinem hominis", scilicet ipsius Nabal, de cuius sanguinis effusione iuraverat. "Sed eum falsum iurassenegare quis poterit?" Ecce in illo iuramento, quo iuravit David occidere Nabal, non erat iustitia, et propter hoc non implevit; sed David sanctus est et in hoc commendatur; ergo bene fecit; ergo non tenetur homo ad iuramentum illicitum, sive in quo deficit iustitia, implendum. Tale igitur iuramentum non est obligatorium.
b. Item, Canon Isidori, Causa XXII, quaest. 4: "In male promissis rescinde fidem; in turpi voto muta decretum; quod incaute vovisti, ne facias". Impia ergo est promissio quae scelere adimpletur; promissio ergo facta de iniusto non obligat; iuramentum ergo, in quo deficit iustitia, non est obligatorium.
Contra: 1. Iosue iuravit pacem cum Gabaonitis et quod non occideret eos, Iosue 9, 15; sed istud iuramentum fuit iniustum, quia omne iuramentum, in quo iuratur contra Dei praeceptum, est iniustum; ergo iuravit iniuste. — Quod iuraverit contra Dei praeceptum, patet, quia Dominus praeceperat illi quod occideret omnes habitatores terrae promissionis, ne interficerent filios Israel, sicut habetur Deuter. 6 ; ipse autem iuravit contrarium Gabaonitis, qui simulaverunt se venire de terra longinqua et tamen erant de terra promissionis; ergo iuravit contra praeceptum Dei; fuit ergo iniustum iuramentum. Sed ipse iuramento isto obligabatur; ergo iuramentum, in quo deest iustitia, est obligatorium. — Quod autem obligaretur isto iuramento, patet. Causa XXII, quaest. 4, Ambrosius, in libro De officiis, loquens de iuramento Iosue facto Gabaonitis: "Iesus Navepacem, quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione: ne, dum alienam perfidiam redargueret, suam fidem solveret". Solvisset igitur suam fidem, si non tenuisset quod iuraverat; istud ergo iuramentum ipsum obligabat.
2. Item, Gratianus, in Decretis, Causa XXII, quaest. 4: "Aliquando iuramento deest iustitia, veluti cum quispiam post votum castitatis ducit uxorem, iuramento firmans nunquam ab ea sediscessurum; quod, quamvis illicitum sit, quia iustitiam probatur sibi deesse, tamen auctoritate Augustinipraecipitur servari". Ex quo patet quod iuramentum illicitum, in quo deest iustitia, est obligatorium.
Sed contra primam rationem, quae est de Gabaonitis, obicitur, quia videtur quod Iuramentum, quod fecit Gabaonitis Iosue, non obligavit eum, Rom. 13, 1: "Omnis anima potestatibussublimioribus subdita sit". Ex quo accipitur quod factum interioris non solvit mandatum superioris; ergo nec iuramentum Iosue solvit mandatum Dei de interfectione Gabaonitarum; ergo, si non interfecit eos, peccavit; iuramentum ergo suum non obligabat eum.
Similiter obicitur contra illud quod dicitur de auctoritate Gratiani, quia videtur quod ille qui prius vovit castitatem et post iurat contrahere se matrimonium cum aliqua et cum ea permansurum, non obligatur illo iuramento. Psalmus: "Vovete et reddite". Si ergo prius vovit castitatem quam iuraverit contrahere matrimonium, tenetur reddere et implere votum ; iuramentum ergo sequens non solvit votum praecedens.
3. Item, obicitur: Nam dicit Augustinus quod meretrix iurans se servaturam fidem suo leccatori, iurando et adhaerendo suo leccatori, mala est, peior autem iuramentum non observando. Ergo iuramentum illicitum obligat.
4. Item, dicit Augustinus quod raptor, qui iurat se divisurum spolia cum aliquo, magis peccat si totum retineat quam si dividat. Ergo etc.
Solutio: Secundum quod dicitur, Causa XXII, quaest. 4, auctoritate Bedae, Super Marcum: "Si forte nos incautiusiurare contigerit, et observatum iuramentum in peiorem vergat exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus, ac magis, instante necessitate, peierandum nobis quam pro vitando periurio in aliud crimen gravius esse vertendum. Denique iuravit Davidper Deum occidere Nabal, sed ad primam intercessionem Abigail prudentis feminae mox remisit minas, revocavit ensem, nec aliquid culpae se pro tali periurio contraxisse doluit". Secundum hoc ergo dicendum quod, cum iuratur aliquid iniustum, in cuius scilicet executione iniustitia est, nulla est obligatio.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur de iuramento Iosue Gabaonitis, distinguendum quod aliquid est iniustum quia prohibitum, aliquid prohibitum quia iniustum. Prohibitum quia iniustum, est quod de natura sua vitiosum est, ut adulterium et fornicatio. Iuramentum autem de talibus faciendis nullo modo est obligatorium, et hoc quia deest comes iuramenti, quod est iustitia. Iniustum vero quia prohibitum, quod de se erat licitum, sed ex prohibitione factum est illicitum, ut Adae comedere de ligno scientiae. Cum autem iuramentum fit de talibus, distinguendum, quia aut iurando sie, servatur intentio prohibentis aut iuratur contra intentionem prohibentis. Si contra intentionem, non est obligatorium nec licitum, quia deest comes iuramenti iustitia. Si vero servatur intentio, licitum est et obligatorium, quale iuit iuramentum Iosue tactum Gabaonitis: iurando enim cum eis foedus, et non interficiendo, servavit intentionem divinae prohibitionis. Nam intentio prohibitionis, quae habetur Deuter. 7, 2, ubi praecipitur quod occiderentur habitatores terrae promissionis, fuit, ne, si dimitterentur viventes, inficerent filios Israel et averterent a divina cultu; unde ibi dicitur: "Percuties eos usque ad internicionem; non inibis cum eis foedus". Et sequitur: "Nec filiam illiusaccipies filio tua, quia seducet filium tuum, ne sequatur me". Dicendum ergo, prout dicit Ambrosius, in libro De officiis: "Mulctavit eos Iosue meliori morte, scilicet obsequio ministerii, ut esset clementior sententia, sed diuturna". Licet ergo non essent occisi morte naturali, quae est in separatione animae a corpore, sunt tamen occisi morte legali, quae est servitus; servitus enim est mors interpretativa: interpretatur enim mors secundum leges, servata intentione prohibitionis divinae, quia neminem possunt corrumpere servituti addicti.
2. Ad secundum vero quod obicitur de auctoritate Gratiani de iurante post votum castitatis et ducente uxorem, distinguendum inter votum castitatis simplex et solemne. Nam, si solemne, impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum et evacuat iuramentum. Si simplex, impedit contrahendum, sed non dirimit contractum. Unde illud quod dicit Gratianus de illo qui post votum castitatis ducit uxorem, iurans se nunquam ab ea discessurum, quod iuramentum servari praecipitur, intelligendum quod hoc non est ratione vinculi iuramenti, sed ratione vinculi matrimonii, quod non dirimit simplex votum, et ita per accidens.
3. Ad tertium dicendum quod iuramentum meretricis partim est licitum, partim illicitum. Cum enim iurat se servaturam fidem leccatori, iurat se adhaerere illi et non alii. Quantum ad hoc quod est adhaerere illi illicitum est nec obligat; quantum ad hoc quod est non adhaerere alii, licitum est et obligat: unde transgrediendo peierat.