III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 2
DE COMITE IUDICIO.
Deinde quaeritur de comite iuramenti, qui est iudicium. Circa quod quaeritur de illo qui iurat se nunquam intraturum religionem — nam constans est quod iste indiscrete iurat — utrum tali iuramento obligetur.
Ad quod sic: 1. Causa XXII, quaest. 4, Gratianus: "Si aliquis a parentibus coactus ut tonsuram clericatus vel religionis habitum suscipiat, se neutrum facturum iuramento firmaverit, hoc, quamvis aliquibus videatur reprehensibile, quia opus caritatis iuramento non facturum se promisit, nulla tamenauctoritate servari prohibetur, quia, etsi nunquam clericatus tonsuram Vel religionis vestem suscipiat, non tamen ideo minus salutem promereri valet". Ex quo arguitur: si nulla auctoritate hoc iuramentum servari prohibetur, ergo hoc iuramentum obligat; ergo, si religionem intrat, peierat.
2. Item, ponamus quod hic, ex hoc quod cognoscit suam infirmitatem et credit quod, sicut de Lot dicitur Gen. 19, 20, facilius salvabitur in Segor, id est in poenitentia parva, quam in monte religionis, iuret se non intraturum religionem. Constat quod iurat licitum et cum iudicio, sicut videtur; ergo obligatur.
Contra: a. Quicumque iurat se non facturum aliquid, quo expeditior sibi via praeparatur ad beatitudinem, iurat contra animae salutem; sed non potest homo se obligare ad haec quae sunt contra animae salutem; cum ergo non intrare religionem sit tale, nullus poterit ad hoc iuramento se obligare.
b. Item, si dicatur quod non est contra salutem animae, quia sine hoc est salus, ad hoc obicitur quod nullum iuramentum contra consilium Dei potest obligare; sed istud est tale; ergo non potest obligare.
Sulutio secundum quod dicitur Causa XXII, quaest. 4, quod "iuramentum illicitummuitipiiciter intelligitur. Est enim illicitum ex eo quod iuratur, aliquando ex modo iurandi, aliquando ex causa extraveniente. Ex eo quod iuratur, tunc illicitum est quandoid quod iuratur in sui natura vitiosum est velvitam adimens, ut adulterium, homicidium et iis similia; vel reparari non permittens, veluti cum inimico ad pacem non redire, indigenti misericorditer non subvenire. Ista, quia perspicuam habent in se iniustitiam, siiuramento firmentur, servari non debent. - Ex modo vero iurandi illicitum iuramentum est, quando inconsiderate et incircumspectealiquid iuratur, quo nec corporalis nec spiritualis salus adimitur et sine quo utraque salus reparari et vita conservari valet, veluti cum aliquis iurat se non intraturum religionem. — Ex causis veroextra venientibus illicitum iuramentum est, veluti cum aliquispost votum castitatisiurat alicui se habiturum eam in coniugem. Coniugem namque habere in se ipso malum non est et tamen huic ex voto perniciosum est". In iis duobus casibus dicit Gratianus quod iuramentum, etsi illicitum sit, tamen servari non prohibetur. Tamen Doctores in hac parte corrigunt Gratianum. Unde de illo qui post votum castitatis iurat alicui se habiturum eam in coniugem, sit simplex fuerit votum, post contractum matrimonium, ratione matrimonii iuramentum servare non prohibetur; si autem non fuerit contractum, iuramentum servare prohibetur, ex hoc quod dicitur: "Vovete et reddite".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod dicit de iurante quod non intrabit religionem, dicunt quia et sicut iuramentum servare non prohibetur, ita etiam nec iuramentum servare praecipitur. Unde tale iuramentum non obligat, quia, cum sit factum in detrimentum caritatis, defuit iuramento iudicium.
2. Ad illud vero quod obicit quod tale iuramentum est licitum, distinguendum, quia licitum duobus modis est. Est enim licitum expediens et licitum non expediens, I Cor. 6, 12: "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt". Licitum expediens est quod hominem promovet ad melius; licitum et non expediens, quod impedit promotionem ad melius. iuramentum de licito et expedienti est obligatorium; iuramentum vero de licito, sed non expedienti, non est obligatorium, quale est iuramentum de non intrando religionem; unde secundum regulam Bedae non est observandum. Omne enim iuramentum, quod observatum deteriorem vergit in exitum, libere salubriori consilio mutandum est.