Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 3

DE COMITE VERITATE

Deinde quaeritur de comite iuramenti qui est veritas.

1. Quaeritur ergo, si in iuramento desit veritas, ut in illo qui iurat in dolo, utrum obliget.

Ad quod sic: 1. Periurium non est obligatorium; sed iuramentum quod fit absque veritate est periurium; ergo non est obligatorium. — Quod autem periurium sit tale iuramentum; probatur multis modis. Primo, auctoritate Augustini super Psalmum: "Domini est terra": "In dolo iurat qui aliter facturus est quam promittit, cum periurium sit nequiter decipere credentes". Item, Hieronymus, Super Ieremiam: "Qui falsum iurat, mentitur". Mentiendo autem iurare nihil aliud est quam periurare; ergo, cum sic iurare sit periurare, non videtur obligare.

Contra: a. Isidorus: "Quacumque arte verborum quis iurat, Deus ita accipit sicut ille, cuiiuratur, intelligit". Cum ergo ille cui iuratur, intelligat iurantem in dolo obligari, obligatur.

b. Praeterea, si tale iuramentum non obligaret, ex dolo reportaret lucrum; dolus autem nemini debet patrocinari ; relinquitur igitur quod, quamvis desit veritas in iuramento, nihilominus est obligatorium.

II. Item, quaeritur quae sit ratio quod exigantur tres comites in iuramento, iustitia, iudicium et veritas.

[Solutio]: I. Ad primum dicendum quod, cum iuramentum sit duplex, assertorium et promissorium — et assertorium iuramentum est, quando iuratur de praesenti aliquid esse vel non esse vel de praeterito aliquid fuisse vel non fuisse; promissorium vero, cum iurat aliquis de futuro se facturum aliquid vel non facturum - cum autem quaeritur de obligatione iuramenti, debet referri ad promissorium, ratione cuius tenetur iurans ad aliquid faciendum vel non faciendum in futuro. iuramentum ergo assertorium, cum deest veritas, non obligat ad aliquid agendum nec alio modo, nisi obligatione reatus. Cum ergo obicitur de iurante in dolo, referendum est ad promissorium. Tamen distinguendum ad illud quod obicit quod periurium non obligat, quod periurium aliquando dicitur falsa iuratio, aliquando perversa iuratio, quando scilicet iuratur illicitum, aliquando vero transgressio iuramenti. Item, falsa iuratio dicitur duobus modis: falsitate iurantis vel eius quod iuratur. Hic autem accipitur falsa iuratio pro falsitate iurantis, quae est duplex: in asserendo et in promittendo. In asserendo falsa iuratio non obligat nisi obligatione reatus ; in promittendo falsa iuratio obligat ad executionem promissi, dummodo sit licitum et expediens. Perversa vero iuratio, cum scilicet iuratur illicitum, quo modo obliget et quo modo non, dictum est prius. Transgressio vero iuramenti non dicitur obligare nisi obligatione reatus, quo modo dicitur proprie periurium. Aliis vero modis dicitur periurium interpretative. Cum ergo dicitur nullum periurium est obligatorium, per hanc distinctionem patet responsio.

II. Ad ultimum vero dicendum quod, sicut dicitur Ierem. 4, 2: "Iurabis, vivit Dominus, in veritate, etiudicio, et iustitia", quod tres comites debent esse in quolibet iuramento, et hac ratione: nam iuramentum debet esse ordinatum tum ex parte iurantis, tum ex parte eius quod iuratur, tum ex parte causae pro qua iuratur. Ex parte iurantis comes iuramenti debet esse veritas, ut asserendo credat esse verum quod iurat et promittendo proponat se facturum quod iurat. Ex parte eius quod iuratur debet esse omnes iustitia, ut illud, quod iuratur, licitum sit et iustum. Ex parte vero causae, pro qua iuratur, debet esse comes iudicium, ut scilicet cum causa rationabili iuret, sine causa vero et discretione iudicii non iuret.

PrevBack to TopNext