Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 4

DE OBLIGATIONE IURAMENTI.

Sequitur inquirere utrum omne iuramentum quod habet istos tres comites semper sit obligatorium. Et quaeruntur duo: Primum, utrum iuramentum spontaneum, hoc modo factum, semper obliget; secundum, utrum iuramentum coactum, sic factum, obliget.

ARTICULUS I

Utrum iuramentum spontaneum, hoc modo factum, semper obliget.

Circa primum ponitur casus de illo qui iurat se nunquam futurum episcopum. 1. Nam constat quod iurat licitum, et tale propter quod multi sunt laudabiles: laudabile enim est exemplo Domini honorem oblatum fugere, Ioan. 6, 15. Item, iurat discrete, quia propter causam expedientem et utilem: eligit enim securius, quia securius est humilem locum tenere quam per ardua dignitatum incedere, maxime posito quod ipse credat se nunquam posse sufficere ad regendum episcopatum. Item, iurat vere, quantum in se est: firmiter enim credit et proponit se nunquam futurum episcopum. Cum ergo iuramentum istius habeat tres comites erit obligatorium, quia dictum est Deuter. 6: "Reddes Domino iuramenta tua".

2. Item, quidam iecerat tale iuramentum, postea electus est in episcopum, et Gregorius Papa fecit inquiri utrum tale iuramentum fecisset; hoc autem esset superfluum nisi iuramentum istud obligaret.

Contra: a. Super Deuter. 25, 5, in lege de accipienda uxore fratris defuncti sine liberis, dicit Augustinus: "Qui curam alendorum subditorum renuit, discalceati opprobrium sustinebit". "Non enim vultsuscitare semen fratris" defuncti, id est Christi. Sed non sustinebit opprobrium nisi propter peccatum; peccat igitur talis renuendo episcopatum; ergo et iurando.

b. Item, Augustinus: "Otium sanctum quaerit gloriaveritatis, negotium sanctum suscipit necessitas caritatis". Si ergo necessitas est suscipere, iurare quod non suscipiat non erit obligatorium.

[Solutio]: 1. Ad hoc respondent quod iuramentum istud non habuit comitem iudicium, si, quocumque casu contingente, iuraverit se nunquam tuturum episcopum. Non enim fuit discretum neque pium usquequaque, si contingeret quod nullus inveniretur sufficiens adeo sicut ipse qui sic iuravit, et ideo non est obligatorium simpliciter. Unde distinguunt: aut, cum talis eligitur, invenitur alius sufficiens, et tunc obligatur ad non suscipere; aut non invenitur, et tunc, petita dispensatione a superiori de facto iuramento, debet suscipere. Tamen in hoc casu propter religionem iuramenti coactus mandato superioris deberet suscipere, et si possit fieri sine scandalo Ecclesiae. Et per hoc respondetur ad primum.

2. Ad illud quod obicitur de inquisitione Gregorii dicendum quod hoc factum est propter scandalum et quia praeter illum alius inveniebatur dignus episcopatu.

Sed adhuc obicitur: Nam talis iurat licitum et expediens; ergo iurat discrete; ergo obligatur per tale iuramentum, sive inveniatur alius sive non. Ad hoc dicendum quod sicut licitum dicitur dupliciter, scilicet licitum simpliciter, quod nullo iure prohibetur, et licitum ex causa, quod ex dispensatione licitum est vel instantia necessitatis, ut fuit David licitum comedere panes propositionis, sicut habetur Matth. 12, 4, sic expediens dicitur duobus modis: expediens simpliciter, quod, et quantum ad se et quantum ad alium, promovet in melius, et expediens in casu. Dicendum ergo quod iurans se non futurum episcopum, si ex consideratione periculi et suae insufficientiae iurat quod iurat, est expediens ex causa sive in casu; non tamen simpliciter expediens, quia non expedit quocumque casu contingente nec expedit universaliter quoad se et alios, posito quod alius non inveniretur sufficiens.

II. Item, dubitatur circa hoc in casibus aliis. Primo, cum universitas alicuius civitatis vel collegii iurat aliquid, et mortui sunt iurantes, quaeritur utrum successores iuramento antecessorum ligentur.

Quod videtur, 1. quia succedunt in utilitate et honore collegii; ergo et in onere, sicut filius qui succedit in hereditate paterna, quae est obligata debito, tenetur obligationi; ergo et isti pari ratione tenebuntur iuramento.

2. Item, dicit Decretalis quod obligationes antecessorum transeunt ad successores.

3. Item, dicit Canon, Causa VII, quaest. 1, quod idem est populus in successoribus qui et in antecessoribus. Ergo et eadem obligatio.

Contra: a. Obligatio iuramenti non contrahitur nisi ex proposito et consensu proprio. Si ergo successores non consentiunt in hoc quod iuraverunt antecessores, non obligabuntur.

Solutio: Est obligatio personalis et obligatio realis. Realis obligatio transit ab antecessoribus in successores in illa re, quia res transit cum suo onere; personalis vero obligatio non transit in alium, quia illam iacit consensus proprius. Quia ergo obligatio iuramenti est personalis, ideo non transit ad successores quantum ad periculum periurii, quamvis transeat obligatio vel promissio rei quae attenditur in onere rei.

III. Item, ponunt casum alium de illo qui iuravit in generali se servaturum statuta in ecclesia sua edita, postea fit novum statutum. Quaerunt ergo si ex iuramento obligetur ad statutum. Nam generaliter iuravit se servaturum statuta ecclesiae; et hoc est statutum; ergo etc.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod, si in iurando intendebat tantum de statutis praeteritis, non obligatur ad futura ; si vero intendebat tam de praeteritis quam de futuris, obligatur: intentio enim obligat.

ARTICULUS II

Utrum coactum iuramentum obliget.

Sequitur quaerere utrum coactum iuramentum obliget.

Probatur quod non: 1. Nam dicit Gregorius: "Coacta servitia Deo non placent".

2. Item, dicit lex: "Quod fit iusti metus causa, ratumnon habeo". — Item, si aliquis iurat aliquid causa metus mortis, non debet ratum esse iuramentum.

3. Item, violentia non debet iuvare eum qui cogit iurare, ergo, si iurans propter metum mortis promisit se aliquid daturum ei, non tenetur.

4. Item, dicit Augustinus: "Iuramentum non potest esse vinculum iniquitatis". — Item, Isai. 58, 6: "Dissolve colligationes impietatis".

Contra. a. Dicit Augustinus quod coacta voluntas voluntas est; ergo coactum iuramentum est iuramentum.

b. Item, Matth. 5, 33: "Reddes Domino iurumenta tua".

e. Item, quidam consuluit Alexandrum Papam de quodam coacto iuramento, et respondit: "Non habebisme auctorem periurii". Ergo iuramentum illud obligabat.

d. Item, quidam coactus iuravit concubinae suae quod eam duceret in uxorem et quod de cetero non exhiberet parentes suos. Consultus fuit super hoc Augustinus et dixit, de consilio Ambrosii, quod matrimonium tenet et quod poeniteret de residuo, videlicet de eo quod iuraverat quod de cetero non exhiberet parentes suos.

Respondeo: Quidam distinguunt, dicentes quod in promissorio iuramento excusat metus, in assertorio non, quia potius debet quis mortem pati quam falsum iurare. Alii dicunt quod omne iuramentum, sive coactum sive non, si est licitum et peiorem non vergit in exitum, est obligatorium.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo respondent quod sacrificia coacta, in quantum coacta, Deo non placent, tamen voluntaria redditio Deo placet.

2. Ad secundum posset dici quod metus mortis non est metus iustus, quia non debet cadere in virum iustum. Unde Matth. 10, 28: "Nolite timere eos qui accidunt corpus". Vel aliter, lex appellat iustum metum, qui potest cadere in virum constantem, et loquitur quantum ad causas forenses; tamen verum est quod, si aliquis propter talem metum aliquid promittit sub iuramento, tenetur; tamen iudex potest cogere accipientem ad restitutionem. Et ideo dicit lex: "ratum non habeo" ; et etiam ipse qui iuravit potest repetere secundum ius.

3. Ad illud vero quod obicitur, dicendum quod violentia non patrocinatur isti, quia cogitur reddere et sat jacere de violentia, si posset contra eum probari.

4. Ad ultimum vero dicendum quod illae auctoritates intelliguntur de iuramento illicito.

PrevBack to TopNext