Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, D. 2, M. 8, C. 4

De interpretatione iuramenti.

Quaeritur postea secundum cuius intentionem interpretandum sit iuramentum, scilicet aut iurantis aut recipientis.

1. De hoc dat Isidorus istam regulam: "Quacumque arte verborum quis iuret, Deus ita accipit sicut ille, cui iuratur, intelligit".

2. Item, in matrimonio, etsi non omnino consentias, sed tantum verbis exprimas te consentire, verborum tamen obligatione nihilominus obligaberis; similiter in voto, quia veritati praeiudicat opinio.

Contra: 11. Verba serviunt intentioni, et Deus talia verba iudicat qualia ex intimis proferuntur.

b. Item, dicit Ambrosius: "Affectus tuus operi tuo nomen imponit". Ergo, cum iste velit obligare se sic et non aliter, obligabitur sic et non aliter, scilicet secundum suam intentionem.

c. Item, quaeritur de illo qui dolose exigit iuramentum ab aliquo, proponendo verba duplicia, ut ipsum decipiat et capiat in sermone, ut imponat ei postea quod illud iuraverit, cum dolus nemini debeat patrocinari, quo modo accipiet Deus secundum intentionem illius cui iuratur.

d. Quaeritur etiam, ubi sunt verba multiplicia in iuramento, quo modo sunt accipienda et ad quid obligatur iurans. Numquid obligatur ad seusum illum ad quem non intendit se obligare?

Solutio: Deus simplicitatis amator et duplicitatis aspernator, ita accipit sicut ille qui sine fraude intelligit. Unde regula Isidori intelligitur de dolose iurante. Unde sensus est: "quacumque arte", id est quacumque malitia etc. Si vero uterque fraudulentus fuerit, debent accipi ista verba secundum arbitrium boni viri et secundum quod sonant verba illa apud recte intelligentes. Quando vero ita sunt duplicia ut aequaliter diversos sensus exprimant, non obligatur iurans nisi secundum intentionem suam, nec potest cogi ad observationem in alio sensu, sed ad implendum in illo sensu in quo intendit iurare.

PrevBack to TopNext