Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, Praeambulum

Ordinis consequentia requirit quaerere de tertio Decalogi mandato, quod dicitur: "Memento ut diem sabbati sanctifices" ; et subditur ratio: "Sex diebus" etc. De distinctione autem huius praecepti a ceteris in generali dictum est prius: tamen in speciali plures dubitationes emergunt. Primo, utrum praeceptum de sabbato sit generale vel particulare; secundo, utrum morale vel caerimoniale; tertio, de circumstantiis huius praecepti; quarto, de observantibus praeceptum; quinto, utrum observantia Dominicae et aliarum festivitatum in Ecclesia iubeatur hoc praecepto.

PrevBack to TopNext