III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 1
UTRUM PRAECEPTUM DE SABHATO SIT GENERALE VEL PARTICULARE.
Ad primum sic: 1. Ioan. 9, 16: "Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit", Glossa: "Ille spiritualiter sabbatum custodit qui est sine peccato; ille non, qui est servus peccati". Ergo hoc praeceptum vetat omne peccatum; ergo et peccata quae praeceptis aliis prohibentur; est igitur generale praeceptum.
2. Item, Luc. 12: "Archisynagogus indignans, quia sabbata curasset", Ambrosius: "Lex in sabbato non hominem curare, sed servilia opera tacere, id est peccatis gravari, prohibet". Sic ergo peccatum generaliter prohibetur illo praecepto; ergo est generale.
3. Item, Augustinus, in sermone De decem chordis: Per tertium mandatum interficitur illicitus amor. Sed illicitus amor est radix omnis peccati, ut dicit Augustinus, in I De libero arbitrio ; relinquitur ergo quod prohibetur illo praecepto omne peccatum.
4. Item, Marc. 1, 21: "Sabbatis ingressus synagogam", Glossa: "Docet nos verum sabbatum, ut scilicet saluti animarum studeamus, ab omni opere servili, ab omnibus vitiis vel illicitisabstineamus". Inde arguitur: omne praeceptum pertinet aut ad studium salutis animae, hoc est bonum faciendum, aut ad abstinendum a vitiis; sed omne tale continetur sub isto praecepto; ergo praeceptum de sabbato continet omnia praecepta.
5. Item, Deuter. 5, 12: "Observa diem sabbati", Glossa: "Ut omnia facias propter sabbatum, id estaeternam requiem". Sed quolibet praecepto praecipitur particulare aliquod faciendum propter aeternam requiem, in hoc autem praecipitur omne; hoc ergo praeceptum continet omne praeceptum.
Contra: a. Dicit Augustinus quod tria prima praecepta distinguuntur, quia primum pertinet ad maiestatem, secundum ad veritatem, tertium ad bonitatem. Erit igitur praeceptum de sabbato particulare, sicut duo alia quae sunt primae tabulae.
b. Praeterea, Deuter. 4, 13 dicuntur "decemverba" scripta "in tabulis", et verba illa sunt praecepta decem; unum autem de illis est illud praeceptum; est igitur distinctum ab aliis et particulare.
Solutio: Mandatum de sabbato potest intelligi quatuor modis: litteraliter et spiritualiter; sed spiritualiter tribus modis, scilicet tropologice, allegorice, anagogice. Litteraliter praecipiebat cessationem ab operibus servilibus. Unde et de eo dicitur: "Omne opus servile non facietis in eo". — Moraliter vero significat cessationem a peccato. Unde Ioannes Damascenus, IV libro, cap. De sabbato: "Circumcisio est corporalis superfluitatis et superfluorumnon necessariorum depositio. Sabbatum autem est quae a peccato est requies, et ita utraque simul a spiritualibus impleta, quinullam iniquitatem operantur". — Allegorice significabat sabbatum corpus Christi quiescendum in sepulcro. Unde Augustinus, in IV libro Super Genesim ad litteram: "Dici probabiliter potestobservandum sabbatumIudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritualem requiem figurabat. Cuius quietis ipse Dominus Christus, qui nonnisiquando voluit passus est, in sepultura sua mysteriumconsummavit: ipsoquippe die sabbati requievit in sepulcro, et eamtotam diem habuit sanctae cuiusdam vacationis". — Anagogice vero significat quietem animarum in patria futuram. Unde Augustinus, in libro De lapsu mundi: "Tertium praeceptum de sabbato, quod Iudaei carnaliter celebrant, nos spiritualiter observamus, in quo Dominus requievit; quod sic dictumintelligas, ut post bona opera scias te quieturum". Unde Exod. 20, 11: "Sex diebus Deusfecit caelum", Glossa: "Significans quia in perfectionesenarii sunt nobis opera facienda, ut postea requie perfruamuraeterna".
Dicendum ergo quod secundum primam acceptionem, quae est litteralis, est simpliciter et omni modo speciale praeceptum, et hoc modo intelligebatur a simplicibus. Secundum vero quod accipitur spiritualiter secundum extensionem rationis moralis, posset dici generale, tamen proprie non poterit dici generale. Unde distinguendum, quod secundum moralem intelligentiam duplex est intentio huius mandati. Prima est vacatio, quae est ad summam bonitatem in abstractione ab impedientibus. Secunda intentio est cessatio a peccato, quae quidem intentio est in isto mandato per consequentiam, quia sequitur: vacas et quiescis in summa bonitate, ergo a peccato cessas ; eodem modo sequitur: vacas et quiescis in summa bonitate, ergo, si aliquid facis, facis intentione aeternae quietis. Quia ergo praecepta distinguuntur secundum intellectum primae intentionis, cum in hoc mandato intellecto tropologice specialiter praecipiatur vacatio in summa bonitate cum abstractione ab iis quae impediunt, quae non praecipitur in aliquo alio mandato — quia non in primo mandato, in quo praecipitur adoratio maiestatis; non in secundo, In quo praecipitur reverentia veritatis; nec constat in praeceptis secundae tabulae, quae ordinant ad proximum — erit igitur istud mandatum a ceteris distinctum, etiam tropologice intellectum.
[Ad obiecta]: 1—5. Ad auctoritates ergo quae obiciuntur in contrarium, in quibus videtur dici quod in praecepto de sabbato praecipiatur cessatio a peccato et bonum faciendum propter aeternam requiem, dicendum quod hoc dicitur per causam, quia in praecepto de sabbato praecipitur vacatio quae est in summam bonitatem, ex qua consequitur cessatio a peccato et omnium bonorum operum ad aeternitatem relatio. Quia ergo istud non est de intentione prima huius praecepti, non erit ex hoc istud praeceptum generale.
Si autem obiciatur, quia videbitur istud solum praeceptum sufficere spiritualiter intellectum, ergo per consequens videntur alia praecepta superfluere: dicendum quod non sequitur. Nam quemadmodum caritas virtus excludit omne peccatum et ponit unde sit meritum aeternae vitae, non tamen superfluent aliae virtutes, fides et spes et aliae cardinales. Hoc enim habet ipsa caritas ex hoc quod ipsa immediate refertur in finem, qui est summum bonum, in quantum huiusmodi, aliae vero virtutes mediante caritate. Nam primo et per se fides est in summum verum, spes in summum gloriosum, sicut caritas in summum bonum. Eodem modo ex hac parte, quamvis non penitus, cum primum praeceptum sit respectu summae maiestatis, secundum respectu summae veritatis, istud vero respectu summae bonitatis, bonitas autem dicit ultimam rationem completionis et causalitatis et ordinis, non superfluent alia mandata, immo sunt praeambula et praenecessaria, sicut fides et spes caritati.
On this page