Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 2, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 2, C. 3

AN HABENTIBUS SPIRITUALEM POTESTATEM PROHIBEATUR OCCIDERE.

Consequenter quaerendum est utrum isto praecepto prohibeantur occidere illi qui habent spiritualem potestatem, ut sacerdotes.

Ad quod sic: 1. Exod. 32, 28 Moyses fecit a Levitis interfici "viginti tria millia hominum" qui adoraverant vitulum conflatilem. Item, Num. 25, 8, Phinees interfecit Israelitam coeuntem cum Madianitide. Item, I Reg. 15, 33 Samuel interfecit Agag regem Amalech. Item, III Reg. 18, 40 Elias interfecit sacerdotes Baal.

2. Item, Cyprianus dicit quod "praecepti Legis memor Mathathias, interfecit illum qui ad sacrificandum accesserat, I Machab.2, 24. Quod si ante adventum Christihaec praecepta servata sunt, quanto magis post adventum Christi". Ergo secundum hoc sacerdotibus Novae Legis licitum est reos occidere.

Ad hoc dicunt quidam quod sacerdotibus Veteris Legis licebat, sacerdotibus Novae Legis non. Et ratio huius est, quia, cum, secundum Augustinum, "differentia Legis et Evangelii sit timor et amor", ministri Legis debuerunt esse ministri severitatis ad timorem, sed ministri Evangelii debent esse ministri pietatis ad amorem. Quia ergo illi debebant arcere a malis per timorem, congruebat eis maleficos interficere; et quia isti debent attrahere per amorem, non congruii eis interficere.

Sed contra hoc sic obicitur: 3. " Ioannes Chrysostomus, Super Matthaeum, homilia 17: Occidit Phinees hominem, et reputatum est illiad iustitiam; Petrus vero geminum fecit homicidium", in Anania scilicet et Saphira, Act. 4, "tamen fuit opus spirituale quod factum est", id est non manuale.

4. Item, Gregorius, in Dialogo: "Petrus, qui Tabitham mortuam suscitavit, Act.8, Ananiam et Saphiram mentientes increpando morti tradidit".

5. Item, Hieronymus, Ad Riparium: "Legi vindictam Phinees, auctoritatem Eliae, zelum Simonis Chananaei", qui in duos magos Zaroe et Arphaxat ignitos serpentes retorsit; item "Petri severitatem Ananiam et Saphiram trucidantem, Pauli constantiam, qui Elymam magum aeterna severitate damnavit. Non est crudelitas crimina pro Deo punire, sed pietas; unde in Lege dicitur: "Si frater tuus et amicus"etc. "volueritdepravare veritatem, effundes sanguinem ipsarum"". Ex hoc ergo relinquitur quod quantum ad iudicium occisionis pares sunt sacerdotes Novae Legis et Veteris.

6. Item, cum "crimina pro Deo punire sit pietas", non erit contra ministerium pietatis maleficos punire.

7. Item, dicit Augustinus: "Summa religionis est imitari eum quem colis". Sed ipse Deus auctoritate interficit, iudex ministerio; ergo ministerium occisionis maxime congruet sacerdoti, qui debet esse Dei praecipuus imitator.

8. Item, Leo IV scribit Ludovico, XXIII Causa, quaest. 815: "Quidam in Romanorum portum Saracenos venturos esse dicebant, pro quo nostrum congregari praecepimus populum". Item, idem, in eodem: "Nunquamab aliquibus nostros homines sinimus opprimi, sed, si necessitas ullaoccurrerit, praesentialiter vindicamus, quia nostri gregis ultores esse debemus et praecipue adiutores". Si ergo canonice et regulariter fecit illud Leo Papa, scilicet occurrit inimicis et praesentialiter vindicavit, eadem ratione possunt hoc facere alii episcopi et sacerdotes canonice, et illud quod sequitur ad sumptionem armorum, scilicet pugnare contra hostes et inficere.

9. Item, sicut dicitur Causa XXIII, quaest. 8, B. Gregorius "civibus Thusciae, ut contra Longobardos arma pararent, mandavit".

10. Item, Ecclesia ordinat saecularem potestatem, ut Papa Imperatorem; ergo tradit ei auctoritatem ad suum officium. Si ergo auctoritas Imperatoris est interficere maleficum, et a Papa accipit auctoritatem, ergo auctoritate Papae interficit; sed ille facit cuius auctoritate fit; ergo etc.

11. Item, episcopi habent praepositos et ballivos in causis sanguinis; sed illi ballivi nihil agunt auctoritate sua; ergo auctoritate episcoporum fundunt sanguinem maleficorum.

Contra: a. B. Ambrosius: "Adversus milites Gothos lacrymae meae arma sunt; talia enim munimenta sunt sacerdotis, aliter nec debeo nec possum resistere".

17. Item, Canon ex Concilio Toletano: "Sacerdotes, qui ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri iudices, ubi supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis contra hoc fecerit, sit reus effusionis sanguinis apud Christum et apud Ecclesiam perdat proprium gradum", XXIII Causa, quaest. 8.

c. Item, Canon Nicolai Papae, dist. 50: "Cum discreti sint milites saeculi a militibus Ecclesiae, non convenit militibus Ecclesiaemilitare saeculo, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit pervenire".

11. Item, B. Bernardus, Ad Eugenium, libro IV, De consideratione: "Aggredere subditos, sed verbo, non ferro. Quid denuo usurpare gladium tentes, quem semel iussus es reponerein vaginam, scilicet in Petro, cuidictum est: "Mitte gladium tuumin vaginam"".

e. Item, I ad Tim. 3, 3: "Oportet episcopum sine crimine esse non vinolentum, non percussorem".

Solutio: Sicut dictum est, hoc praecepto prohibetur quilibet occidere sua auctoritate. Quia ergo ministris Veteris Testamenti commissa erat auctoritas, ministris vero Novi Testamenti non est concessa auctoritas ut per se interficiant, ideo ex consequenti isto praecepto prohibentur interficere in causa iustitiae. Ratio autem quare eis negata est auctoritas, est duplex. Una est, quia ministri Novae Legis debent esse ministri mansuetudinis et amoris ad alliciendum homines ad bonum. Unde eis dicitur, Matth. 5, 39: "Non resistere malo" ; et ibidem sequitur: "Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vox" ; quod intelligitur faciendum a ministris Novae Legis, non solum in voluntate animi, sed etiam in ostensione signi. Alia est ratio, quia ministri Novae Legis sunt ministri sacramenti unionis. Sacramentum enim Altaris repraesentat unionem Christi et Ecclesiae, quam significat unio animae ad corpus. Sicut enim anima corpus vivificat, ita Christus per hoc sacramentum vivificat Ecclesiam. Unde qui dissolvit unionem corporis et animae, sacramenti illius unionem in se non potest demonstrare, et ideo irregularis est ad huius sacramenti ministerium exequendum, quemadmodum bigamus, qui carnem suam divisit cum uxoribus pluribus. Et, sicut dicit Canon, Causa XV, quaest. 2, "quaedam sunt, quae, etsi non imputentur ad poenam, tamen impediunt sacramenti signaculum". Et introducitur auctoritas Hieronymi, qui dicit de illo "qui propter disciplinam casu occidit; quantum ad culpam innocens est, quantum ad legem reus est", legem, dico, sacramenti. Inde est quod, cum alii Ordines Ecclesiae ad sacramentum Altaris referantur, quia omnes ordinati aut conficiunt sacramentum aut deserviunt conficienti, debent carere divisione, quae opponitur sacramento unitatis; et ideo non licebit: ministris Ecclesiae interficere, sanguinem effundere, membrum mutilare. Ministris, vero Veteris Testamenti, qui erant ministri timoris ad coercendum a malo et per consequens ministri divisionis animarum et malis, competebat auctoritas et executio interfectionis.

[Ad obiecta]: I. Unde patet solutio ad primas auctoritates obiectas de ministris Veteris Testamenti.

2. Ad illud vero B. Cypriani, quod post adventum Christi praecepta iudiciorum sanguinis servanda sunt, concedendum quod tempore gratiae sunt servanda, sed non a ministris spiritualium et sacramentorum, qui sunt ministri misericordiae et mansuetudinis et repraesentatores unionis, sed a principibus mundanorum, qui severitatis legalis imitatores sunt ministri se parationis et coercionis a malis.

3. Ad illud Chrysostomi dicendum quod improprie dicitur Petrus homicidium fecisse. Hic enim dicitur res fieri illo tropo quo in Scriptura fieri dicitur, cum praedicitur vel innotescit. Petrus ergo dicitur Ananiam et Saphiram interfecisse, quia eorum mortem, quam diabolus efficere debebat, praedixit et causam, scilicet culpam, patefecit. Unde in Act. dixit Saphirae: "Ecce pedes earum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium suntet efferent te, et statim expiravit".

4. Ad illud autem B. Gregorii dicendum quod aliud est increpando morti tradere et aliud interficere. Tradere enim morti est pluribus modis. Uno modo tradere morti interendae ab homine, et hoc modo Petrus non tradidit morti Ananiam et Saphiram. Alio modo tradere morti inferendae a daemone, et istud tradere est excommunicare; et hoc modo tradidit Paulus et etiam Petrus Satanae, sed non intentione occisionis, sed intentione punitionis ad correctionem aliorum sicut Petrus, vel ad correctionem eorumdem sicut Paulus, I ad Tim. 1, 20, ubi dicit quod Hymenaeum et Alexandrum tradidit "Satanae ut discant non blasphemare" ; et I ad Cor. 5, 5, de fornicatore: "Iudicavi eum, qui sic operatus est, tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat".

5-6. Ad illud vero B. Hieronymi dicendum quod differentia est inter ministros Veteris Legis et Novae, non solum in iis quae dicta sunt quantum ad differentiam severitatis et misericordiae, quia illi principaliter severitatis, isti misericordiae sunt ministri, sed etiam in iudicio severitatis, quia isti gladio spirituali, illi vero gladio materiali iudicia exequuntur; isti verbo, illi ferro; isti verbo, quod est gladius spiritus, ad divisione/n animae et spiritus, id est, inordinationis sensualitatis a rectitudine rationis, ad Hebr. 4, 12; illi vero ferro, id est materiali gladio, "ad divisionem animae et" corporis, hoc est vitae animalis. Unde nota quod sicut "prius est quod animale est, deinde quod spirituale", I Cor. 15, 46, et vita animalis prius quam vita spiritualis — vitam autem animalem dico quae est in unione animae et carnis; vitam vero spiritualem in ordinatione sensualitatis, quae dicitur anima, et rationis, quae dicitur spiritus — ita ministerium divinae iustitiae distributum est ministris Veteris Testamenti in gladio materiali in separationem animae et carnis, ministris vero Novi Testamenti in gladio verbi spirituali "ad divisionem animae et spiritus". In illo ministerio est ratio timoris, in isto ratio amoris. Hinc dicentibus Apostolis: "Ecce duo gladii", respondit Dominus: "Satis est".

7. Ad illud B. Augustini "summa reliligionis est imitari quem colis", dicendum quod tria sunt genera operum divinorum, scilicet opera sapientiae, potentiae, bonitatis. In operibus potentiae, ut creationis et miraculorum, non quaerit Deus imitatorem; unde Lucifer, quia voluit esse similis in potentia Deo, praecipitatus est, Isai. 14, 12. Similiter nec in arcanis sapientiae; unde Adam, quia voluit esse similis in scientia, de paradiso eiectus est, Gen. 3, 5: "Eritis sicut dii". Operum vero bonitatis alia sunt pietatis et misericordiae, in quibus vult quod omnes imitentur eum, Matth. 5: "Estote misericordes, sicut et Pater vester" etc.; alia vero sunt punitionis et vindictae, et in iis non vult ut perfecti imitentur eum, propter duo: propter sacramentum unionis commendandum, quod requirit ministros congruos, in quibus non inveniatur oppositio divisionis; alia ratio est propter commendandam clementiam suae miserationis, ut in hoc innuat quod quasi coactus punit, sicut dicitur Thren. 3, 33: "Non ex corde sua humiliavit et abiecit filios hominum" ; et introducuntur verba Domini punientis quasi plangentis, Isai. 1, 24: "Heu, consolabor de hostibus meis", ut sit eius proprium misereri. Ideo ministri Novi Testamenti, qui debent esse in perfectiori imitatione Dei, debent ipsum imitari in opere pietatis non districtione severitatis.

8—9. Ad illud Leonis et Gregorii dicendum quod hoc non dicitur propter hoc quod liceat sacerdoti vel Papae arma arripere, sed quia possunt saeculari principi, cui materialis gladius commissus est, armorum sumptionem contra maleficos suadere, sicut illi qui habent, et minoribus et maioribus divinas leges exponere et praedicare, in quibus praecipitur saecularibus potestatibus: "Maleficos non patieris vivere", Exod. 23, et Deuter. 13, 12—14: "Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuusdabit tibi" etc., et post sequitur: "Si inveneris certum esse quod dicitur etabominationem hanc opereperpetratam, statim percuties habitatores illius in ore gladii".

10. Ad illud quod obicit de Imperatore quod ordinatur a Papa, dicendum quod verum est quod recipit potestatem a Papa ad puniendum maleficos, executionem autem potestatis accipit a lege. A Deo ergo per Papam recipit auctoritatem, ut sit minister legis et iustitiae divinae, sed ab ipsa lege auctoritatem usus ministerii iustitiae. Unde Augustinus, in Quaestionibus Levitici: "Cum homo iuste occiditur, lex occidit, non tu", dicit iudici saeculari.

11. Si autem obiciatur quod ille facit cuius auctoritate fit; unde Papa et episcopi, qui habent praepositos iudices sanguinis, videntur occidere, dicendum quod est auctoritas iubendi et est auctoritas innuendi. In auctoritate iubendi sequitur: ille facit cuius auctoritate fit ; in auctoritate vero innuendi non sequitur. Est autem auctoritas iubendi occidere maleficos penes Imperatorem, auctoritas vero innuendi penes Papam et sacerdotes. Est autem ista innuitio divinae legis, ut dictum est, praedicatio, et ut principes legi divinae obediant exhortatio. Unde B. Bernardus, in IV libro De consideratione, Ad Eugenium, ostendit qualiter uterque gladius est Ecclesiae, materialis et spiritualis, et quod ad ipsam pertinet gladius materialis, non quantum ad usum vel quantum ad iussum, sed quantum ad nutum. Unde dicit hoc modo ad Eugenium: "Qui gladium materialem tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini, dicentis: "Converte gladium tuumin vaginam". Tuus ergo, et ipse tuo forsitan nutu, etsi non tua manu, evaginandus. Alioquin, si nullo modoad te pertineret, dicentibus Apostolis: "Ecce duo gladii", non respondisset Dominus: "Satis est", sed nimis est. Uterque ergo gladius Ecclesiae est, spiritualis et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus; ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis et iussum Imperatoris".

Et per hoc solvuntur omnia obiecta.

PrevBack to TopNext