Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 5, M. 3

Quae sit illa occisio quae hic prohibetur.

Restat quaerere de genere occisionis, quae in hoc praecepto prohibetur. Et ex praecedentibus videtur quod prohibeatur occisio corporalis, quae est in separatione animae a corpore.

I. Sed quaeritur utrum hic prohibeatur occisio quocumque modo dicta, videlicet corporalis et spiritualis.

Ad quod sic: 1. Augustinus, Super Psalmus: "Noli putare te non esse homicidam, quando fratri tuo malum persuades. Si fratri tuo mala persuades, occidis; et ut scias quiaoccidis, audi Psalmistam dicentem: "Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus"".

2. Item, Exod. 20, 13, super illud "non occides" Glossa: "Manu vel mente velsubtrahendo subsidium vitae ei cui debes dare".

3. Item, Deuter. 5, 17, super illud "non occides", Glossa: "Re vel voluntate; "qui enim oditfratrem suum, homicida est"; vel subtrahendo quod potes praestare". Ex iis igitur relinquitur quod hic prohibetur homicidium spirituale, quod est in odiendo seu malum consulendo; et homicidium dicitur non solummodo in committenda, scilicet in inferendo mortem, sed etiam in omittendo, scilicet in subtrahendo beneficium ad conservationem vitae proximi.

II. Propterea quaeritur utrum isto praecepto prohibeatur occisio quolibet modo dicta.

Ad quod sio: 1. Sap. 1, 11: "Os quod mentitur occidit animam" ; mendacium igitur est occisio animae. Si ergo hic prohiberetur quaelibet occisio spiritualis, prohiberetur hic mendacium, et pari ratione quodlibet mortale peccatum; nam omne mortale peccatum occisio est animae.

2. Si vero: diceretur quod non prohibetur hic occisio spiritualis nisi illa quae est proximi — contra: hic prohibetur occisio corporalis sui et proximi, sicut supra dictum est ; ergo, si hic prohibetur occisio spiritualis, prohibetur et sui et proximi, et ita quodlibet peccatum; quod quia falsum est, relinquitur quod non prohibetur hic nisi occisio corporalis.

III. Item quaeritur utrum istud praeceptum sit generale ad plura praecepta.

Ad quod sic: 1. Augustinus, Contra Faustum, I libro: "Quia Iudaei non intelligebant homicidium nisi corporis humani, per quod vita privaretur, aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari". Sed in iurando, falsum testando et huiusmodi est iniquus motus ad nocendum proximo; ergo furta, falsa testimonia et huiusmodi debent in homicidii genere deputari. Ergo, cum omne genus homicidii hic prohibeatur, erit hoc mandatum generale ad illa quibus prohibetur proximi nocumentum.

2. Item, omnis praevaricatio contra praeceptum quodlibet secundae tabulae aut est contra innocentiam inferendo nocumentum, aut contra beneficentiam subtrahendo beneficium. Sed, secundum Augustinum, hic prohibetur nocumenti illatio; similiter prohibetur subtractio beneficii, sicut Glossa dicit, et sicut dicit Ambrosius, in libro De officiis: "Pasce fame morientem; quisquis enim pascendo hominem servare poteris, si non paveris, occidisti". Ergo isto praecepto prohibetur omnis praevaricatio quae est contra aliquod praeceptorum secundae tabulae; ergo est generale ad praecepta secundae tabulae.

3. Item, Hieronymus, Super Isaiam: "Omnis iniquitas et oppressio et iniustitia iudicium sanguinis est et, licet gladio non occidas, voluntate tamen interficis". Sed iniustitia et iniquitas generalia sunt ad furtum, falsum testimonium, moechiam et huiusmodi; ergo ista sunt iudicium sanguini; ergo etc.

4. Item, omnis iniquitas est iudicium sanguinis; omne peccatum est iniquitas; ergo omne peccatum iudicium sanguinis est, secundum verbum Hieronymi. Est igitur hoc praeceptum generale.

5. Item, in epistola Clementis: "Homicidiorum tria genera dicebat esse B. Petrus. Sicut enim homicidas interfectoresfratrum, ita detractores eorum eosque odientes homicidas esse manifestabat". Detractio igitur est homicidium; sed omne falsum testimonium est detractio; ergo et est homicidium; est igitur hoc praeceptum prohibens falsum testimonium.

Contra: a. Istud praeceptum connumeratur cum ceteris et est unum de decem verbis; ergo non comprehendit alia; sed, si extenderetur ad homicidium spirituale, comprehenderet alia; ergo non extenditur nisi ad homicidium corporale.

17. Item, scandalum est homicidium spirituale, quia praebet alii occasionem mortis spiritualis, sicut dicitur, ad Rom. 14, 20, scandalizanti: "Noli propter escam destruere opus Dei".

c. Item, I ad Cor. 8, 10-11, in eodem casu dicit: "Si quis viderit illum, qui habet scientiam, recumbentem in idolio, aedificabitur ad manducandum et peribit in tua scientia frater propterquem Christus mortuus est". Si ergo spirituale homicidium prohiberetur hic, prohiberetur hic scandalum. Sed scandalum potest esse peccatum idololatriae, quod est contra primum praeceptum; et periurium, quod est contra secundum; et violatio sabbati, quod est contra tertium; et inhonoratio, quod est contra quartum, et sic de aliis; sic ergo prohiberetur hic omnis praevaricatio aliorum praeceptorum, quod falsum est. Relinquitur igitur quod non prohibetur hic nisi corporale homicidium.

IV. Item, quaeritur utrum prohibeatur tantum homicidium manus.

Et cum dicant auctoritates quod "Lex prohibebat manum, nonanimum", secundum hoc non erit in prohibitione nisi homicidium manus.

Contra: 1. Augustinus: "Periculose decipiuntqui existimant eos tantumhomicidas qui manibus hominem occidunt, et non potius eos per quorum consilium et fraudem et exhortationem homines extinguuntur. Nam Iudaei nequaquam propriis manibus Dominum occiderunt, sicut scriptum est: "Non licet nobis interficere quemquam"". Matth. 27.

2. Item, Augustinus: "Mors Christi Iudaeis imputatur, quia ipsilinguis interfecerunt, dicentes: "Crucifige, crucifige". Unde unus Evangelistadicit Dominum crucifixum hora tertia, aliussexta, quia Iudaei crucifixerunt eum hora tertia lingua, milites hora sexta matribus".

3. Item, Canon Martini Papae, dist. 50, dicit quod homicidium committitur "facto, praecepto, consilio".

Si dicatur quod manus, quam prohibet Lex, est omnis operatio exterius expressa, et ita operatio quaecumque vel cooperatio ad mortem alicuius hic prohibetur, quaeritur utrum prohibeatur voluntas; et, si prohibetur, quare non exprimitur sicut circa moechiam et furtum.

Quod autem prohibeatur expresse, dicit Glossa Exod. 20, 13, super illud "non occides", Glossa: "Voluntate". - Item, cum non omnis qui odit fratrem velit ei inferre mortem vel quod ab alio illi inferatur, quare dicit I Ioan. 3, 15: "Qui oditfratrem suum, homicida est" ?

Solutio: Occisio hominis vel homicidium dicitur duobus modis, vere scilicet et interpretative. Interpretative duobus modis. Omittendo, si non subvenit, cum videt proximum in necessitate extrema. Augustinus, Contra Faustum, I libro: "Istud praeceptum, quod est "nonoccides", non servas: non enim das esurienti panem. Verum, si incurras in eum famelicum, qui mori possit nisi porrigendo cibum subvenias, iam tu homicida teneberis". — Committendo: corde, ore, opere. Corde, odiendo, I Ioan. 3, 15: "Qui odit fratrem suum" etc. Ore, duobus modis: detrahendo, sicut dicebat B. Petrus detractores homicidas esse; malum suadendo, sicut dicit B. Augustinus: "Si fratri tuo mala persuades, occidis". Ille qui odit, in sua conscientia occidit, quia vellet non esse aut non bene esse quem odit. Detractor occidit proximum in conscientia aliena, in qua vivebat per bonam opinionem. Mali persuasor occidit eum in conscientia eiusdem, in qua vivebat per bonam voluntatem, et post moritur per peccatum. Opere, scandalizando per malum exemplum. Unde B. Gregorius, de praelatis: "Tot mortibus rei sunt, quot ad posteros perditionis exempla transmittunt". - Vere committitur homicidium in corporis et animae divisione. Quod contingit tribus modis: necessitate, casu, voluntate. Necessitate evitabili vel inevitabili; casu, dando operam rci licitae vel illicitae; et si licitae, aut adhibita diligentia debita aut non adhibita diligentia ; et patet ex praedictis quo modo imputatur et quo modo non et quo modo fit contra hoc praeceptum et quo modo non. Voluntate autem iuste vel iniuste. Iuste, quando debita causa, iustus ordo, iustus animus iudicis occidentis, et non est in hac prohibitione. Iniuste, quando aliquod istorum trium deest; et fit tribus modis: "consilio, praecepto, facto", sicut dicit Canon Martini ; et istud homicidium universaliter et distincte et proprie hic prohibetur.

Cum ergo quaeritur utrum prohibeatur hic occisio quolibet modo dicta, dicendum quod pro prie hic prohibetur occisio corporalis, improprie vero et ex consequenti et interpretative occisio spiritualis. Si enim anima melior corpore, et vita animae melior vita corporis, et mors animae peior morte corporis, qui ergo prohibet inferendam mortem corporalem, multo magis prohibet inferendam mortem spiritualem. Non tamen proprie dici potest ab aliquo inferri mors spiritualis alicui quemadmodum mors corporalis. Mors enim corporalis infertur alicui per causam et violentiam; mors vero spiritualis culpae non potest inferri alicui ab aliquo nisi per occasionem, quia culpa non potest fieri in nobis nisi nobis volentibus et consentientibus, quamvis occasio possit esse in verbo et facto; et ideo occisio spiritualis dicitur inferri improprie et interpretative, quia per occasionem, non per causam.

II. 1-2. Ad illud quod obicitur de mendacio et quolibet mortali peccato, quod occisio est, dicendum quod quodlibet mortale peccatum effective dicitur occisio spiritualis, quia ex quolibet anima occiditur; sed non formaliter, nisi solum illa quae sunt occasio alteri peccandi, id est spiritualiter moriendi, sicut est mali persuasio vel factum minus rectum praebens alteri occasionem ruinae ; vel quod moriatur in conscientia propria per odium, ut ibi non vivat per amorem; vel quod moriatur in conscientia alterius per detractionem, ut ibi non vivat per bonam opinionem.

III. Ad illud vero quod quaeritur utrum istud praeceptum sit generale, dicendum quod non, immo est speciale.

1. Et ad illud Augustini quod homicidium intelligitur omnis motus ad nocendum, intelligendum cum determinatione, quo scilicet nocet personae, non quoad res personae sed quoad esse ipsius personae, et ideo non obstat quod obicit de furto et falso testimonio et aliis similiter.

2. Ad aliud vero quod dicit quod subtractio beneficentiae prohibetur et nocumentum generaliter, patet de nocumento; de subtractione vero beneficentiae similiter dicendum quod non intelligitur generaliter, sed subtractio solum debiti beneficii in casu necessitatis, ex quo mors contingit. 3-4. Ad illud autem quod obicit de iniquitate et iniustitia similiter dicendum quod illud non dicitur generaliter, sed solum de iniustitia et iniquitate, qua per oppressionem alicuius infertur mors vel acceleratur ; ad homicidium enim pertinet inferre statim mortem vel accelerare mortem.

5. Ad illud vero B. Petri iam patet responsio: nam detractio non dicitur mors nisi interpretative et improprie.

Ad sequentia vero patet responsio: nam prohibetur secundum intentionem Legis homicidium voluntatis et operis vel cooperationis, quamvis secundum intellectum carnalium Iudaeorum intelligeretur solum de homicidio operis vel cooperationis.

IV. Ad ultimum vero quod quaeritur, scilicet quare non est prohibitio voluntatis distincta circa occisionem sicut circa moechiam et furtum, responsum est supra, Quaestione De numero praeceptorum, et intra amplius declarabitur.

PrevBack to TopNext