Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 1

UTRUM NON MOECHABERIS SIT PRAECEPTUM PRIMAE TABULAE VEL SECUNDAE.

Ad primum obicitur sic: 1. Deuter. 5, 18, super illud "non moechaberis", Glossa: "Adulterium prohibet carnale vel spirituale" ; et iterum: "Spiritualis fornicatio est idololatria et Scripturarum expositio prava". Sed constat quod prohibitio idololatriae pertinet ad primum praeceptum primae tabulae, prohibitio pravae expositionis Scripturarum ad secundum praeceptum primae tabulae: "Non assumes nomen Dei tui in vanum" ; ergo istud praeceptum extenditur ad praecepta primae tabulae.

2. Item, Isidorus: "Fornicatio carnisadulterium est; fornicatio animi servitus idolorum. Est etiam spiritualis fornicatio, de qua dicit Dominus: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eum"etc.". Cum igitur hic generaliter prohibeatur fornicatio, et idololatria sit fornicatio animi, idololatria hic prohibetur.

3. Si dicatur quod praeceptum istud potest accipi litteraliter et allegorice: allegorice acceptum pertinet ad primam tabulam, in qua prohibetur idololatria et haeresis, quae sunt fornicatio spiritualis; litteraliter vero intellectum est praeceptum secundae tabulae — contra, I ad Cor. 6, 15: "Nescitis quoniam membra vestra templum sunt SpiritusSancti" ; et in eadem epistola, 3, 17: "Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus". Inde arguitur: Si violatio templi exterioris est sacrilegium et contra praeceptum primae tabulae, in quo praecipitur honor Dei, ergo multo magis violatio templi interioris et spiritualis erit sacrilegium et contra praeceptum primae tabulae. Cum ergo fornicatio corporalis templum Dei spirituale polluat, erit sacrilegium et contra praeceptum primae tabulae.

4. Item, in praeceptis secundae tabulae prohibetur laesio et iniuria proximi; sed in simplici fornicatione nulla est iniuria proximi, quia est cum soluta, quae non est alicuius propria sed suae potestatis, nec aliqua inde est quaerimonia; ergo non est prohibitio illius praeceptum secundae tabulae.

Solutio: 1-2. Sicut dicitur in Ezech. 2, 9, liber Sacrae Scripturae "scriptus est intus et foris": intus, quantum ad spiritualem intelligentiam; foris, quantum ad litteralem. Si ergo istud praeceptum attendatur quantum ad intelligentiam spiritualem, et hoc improprie, erit istud praeceptum idem primo praecepto primae tabulae, quo prohibetur idololatria, vel secundo, quo prohibetur haeresis, quae dicuntur fornicationes, Oseae 2, 2, de Synagoga et haeresi: "Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de media uberum suarum". — Si autem attendatur istud praeceptum secundo modo et proprie, prohibetur hic fornicatio corporalis, et hoc modo est praeceptum secundae tabulae. De ista autem fornicatione, quae sic prohibetur in hoc praecepto, dicitur I ad Cor. 6, 13: "Corpus autem non fornicationi, sed Domino".

3. Et si obiciatur quod praecepta Decalogi litteralia sunt et non allegorica et ideo praeceptum istud salum litterale erit et non allegoricum, dicendum quod praecepta Decalogi duplicem habent respectum. Unum ad legem litteralem, quae est lex naturalis, cuius explicatio sunt, et hoc modo solum sunt litteralia; alium ad legem figuralem, quae est lex Moysi, in qua explicita sunt, quae est lex umbrae et imaginaria, sicut dicitur ad Hebr. 10, 1, et hoc modo allegoricam interpretationem recipiunt. — Ad illud vero quod obicitur in contrarium de violatione templi, dicendum quod non est simile de templo materiali et spirituali. Nam templum materiale non honoratur nisi propter cultum Dei, et ideo violare illud est iniuriari Deo proprie. Proximus vero honoratur, et quia proximus et quia Dei templum; unde iniuria proximi, quia est proximus, non est proprie iniuria Dei ; iniuria vero, quia templum Dei, metaphorice dicitur iniuria, quemadmodum homo vel corpus hominis dicitur templum, et ideo metaphorice dicitur sacrilegium et improprie.

4. Ad ultimum quod obicit, dicendum quod in simplici fornicatione fit iniuria proximo, quia nomine proximi intelligitur homo in utroque sexu. Unde, quamvis mulier sit soluta et etiam Velit hoc, nihilominus tamen ei fit iniuria, quemadmodum, si de voluntate tua esset quod ego interficerem te, nihilominus tamen, si ego interficerem te, facerem tibi iniuriam. Unde, quamvis nullus conqueratur, nihilominus tamen uterque laeditur, quia uterque spiritualiter interficitur. Et quamvis non laederetur alius, sicut contingit in peccato mollitiei, illa eadem prohibitione, qua prohibetur pollutio alterius, prohibetur pollutio sui, quemadmodum in praecepto, quo prohibetur occisio alterius, prohibetur occisio sui.

PrevBack to TopNext