III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 2
UTRUM ISTUD PRAECEPTUM SIT MORALE LEGIS NATURAE AUT DISCIPLINAE.
Ad quod sic: 1. Ambrosius, in libro De Patriarchis: "Dixit Sara ad Abraham: Ecce nunc conclusit me Dominus, ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam", Gen. 16, 2: "Considera primum quod Abraham ante legem Moysi et ante Evangelium fuit" ; et sequitur: "Non ergo in Legem commisit Abraham, sed Legem praevenit".
2. Item, idem, in eodem: "Deus in paradiso coniugium laudaverat, non adulterium damnaverat". Ex iis ergo relinquitur quod adulterium ex Lege est damnabile, ante Legem vero non erat damnabile. Est igitur malum, quia prohibitum ex Lege; est igitur morale disciplinae.
Contra: a. Ad Rom. 2, 14: "Cum gentes, quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis suntfaciunt, ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis". Constat quod opus Legis scriptum non potest intelligi de praeceptis caerimonialibus nec de praeceptis iudicialibus pluribus, quae sunt ex institutione; ergo hoc intelligitur de praeceptis Decalogi moralibus; ergo omnia praecepta Decalogi sunt moralia legis naturalis.
b. Item, sicut ibidem dicit Glossa: "Lex naturalis est iniuriam neminiinferre, nihil alienum praeripere, alieno coniugio non insidiari". Sed omnis adulter insidiatur alieno coniugio; ergo peccat contra legem naturalem.
c. Item, ibidem dicitur: "Ut breviter dicatur, lex naturalis est nolle alii facere quod tibi non vis fieri". Sed nullus vellet ut ad suam aliquis alius accederet voluntate ordinata; ergo quicumque adulteratur transgreditur legem naturalem. - Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod primo obicit, dicendum quod illud quod dicit Ambrosius de Abraham, quod non commisit in Legem, coeundo cum Agar, verum est, quia hoc non fecit sua auctoritate, sed divina dispensatione. Praeterea, hoc dicit Ambrosius ad excusationem illius facti Abrahae, cuius intentio est dicere quod Abraham non peccavit contra Legem positam, quae adhuc non erat, et hoc est quod dicit: "Non in Legem commisit, sed Legem praevenit". Iterum, nec peccavit contra legem naturalem, quia non affectu implendae libidinis hoc egit, sed quaerendae posteritatis et multiplicationis humani generis, quod procedebat de dictamine legis naturalis, maxime cum nondum esset multiplicatio hominum ad Dei cultum; et hoc est quod dicit: "Non ardore aliquo suocensus libidinis coniugalem postposuit thorum ancillae contubernio, sed studio quaerendae posteritatis et propagandae sobolis; adhuc enim post diluvium raritas erat humani generis". Item, non peccavit contra legem sive ius rationis; unde ibidem dicit Ambrosius quod studium posteritatis erat tempore illo "religionis, ne quis non reddidisse videretur debitum naturae" ; ius autem rationis dictat ut reddatur unicuique quod suum est.
2. Ad illud quod obicitur quod Deus ante Legem adulterium non damnaverat, dicendum quod est damnatio quantum ad culpam et reatum aeternae poenae et est damnatio quantum ad crimen et reatum praesentis poenae. Et est differentia inter culpam et crimen: nam culpa est peccatum quodcumque, crimen non— nisi illud quod est dignum accusatione et praesenti punitione. Primo modo adulterium semper fuit damnabile, secundo modo a tempore Legis, quia praecipiebatur puniri adulterium. Unde Ambrosius: "Ante Legem nondum interdictum adulterium videbatur. Poena criminis ex temporeLegis erat, quae crimen inhibuit, nec ante Legem ulla est damnatio, sed ex Lege".
On this page