III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 3
UTRUM COITUS MARIS ET FEMINAE NULLO ADDITO HIC PROHIBEATUR.
Ad quod sic: a. Dicit Augustinus quod sicut se habet "cibus ad salutem hominis, sic coitus ad salutem humani generis". Sed sic se habet cibus ad salutem hominis quod cibi sumptio semper est licita et non prohibita; ergo coitus maris et feminae, qui est ad salutem humani generis, licitus erit et non prohibitus.
b. Item, quod prohibetur in praeceptis Decalogi est secundum se malum; sed coitus non est secundum se malum; ergo etc. - Probatio mediae: Nullus actus naturae secundum se malus est; coitus vero actus est naturae; ergo etc.
c. Item, nullus actus, qui nec ex determinatione circumstantiae nec ex materia debita est vituperabilis, est malum vel ex genere vel ex circumstantia; coitus autem est huiusmodi.
Contra: 1. I ad Cor. 6, 18: "Qui fornicatur, in corpus suum peccat", Glossa: "In fornicationis opere totus homo absorbetur a carne, ut iam dici non possit ipseanimus suus esse, sed simul totus homo dici possit caro". Sed opus fornicationis quantum ad hoc non plus efficit quam coitus non fornicarius; coitus igitur de se est actus inordinatus; ergo malum; ergo alicubi prohibitum; sed non alibi quam hic.
2. Item, dicunt Sancti quod in opere coniugali non datur spiritus prophetiae propter captivationem rationis; coitus igitur maris et feminae facit ut homo non sit in participatione gratiae; ergo malum. Unde Hieronymus, Super Matthaeum: "Tempore, quo coniugales actus geruntur, praesentia Spiritus Sancti non dabitur, etsi propheta vere dicatur qui officio generationis obsequitur".
3. Item, dicit Augustinus quod "sanctiora sunt coniugia pari voto continentium". Et dicit, Ad Ediciam: "Tanto sanctius coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis", sicut fuit coniugium Mariae et Ioseph. Ex quo relinquitur quod recessus a carnali copula in coniugio est accessus ad sanctificationem; ergo accessus ad copulam est malum; ergo coitus secundum se est malum; ergo prohibitum; sed non alibi quam hic.
4. Item, omne quod excusatione indiget secundum se est vituperabile; sed coitus, ad hoc quod fiat licite, necesse est ut per matrimonium excusetur, ut dicit Augustinus, in sermone De verbis Apostoli ; ergo secundum se est malum sive in genere.
5. Item, si actus aliquis addita aliqua circumstantia est licitum, ipsa vero remota non est licitum, est malum in genere; sed coire solum, addita circumstantia ista cum sua sive coniugaliter est licitum, remota non; ergo etc.
Solutio: Dicendum quod coitus masculi et feminae, quantum est de ipso actu, bonum est naturae in se, in genere vero moris indifferens, sicut comedere et bibere, quia potest bene fieri et male. Unde Augustinus, in libro Contra Iovinianum: "Usus naturalis et licitus est sicut in coniugio, et illicitus sicut in adulterio, contra naturam semper illicitus". Sed notandum quod indifferens dicitur duobus modis. Uno modo quod, cum de se non sit malum, indifferenter potest fieri, quemadmodum ambulare, comedere. Alio modo indifferens dicitur quod, cum sit bonum, potest bene et male fieri; non tamen indifferenter potest exerceri nisi addita debita circumstantia, sicut iurare, quod non est licitum fieri nisi exigente vel interveniente debita causa. Tale indifferens est coire, quod non est licitum fieri nisi cum sua coniuge. Et ratio huius est, quia quidam actus respiciunt statum singularis personae, quidam vero actus respiciunt statum naturae vel causae universalis. Primi actus indifferenter possunt exerceri, non addita circumstantia indebita, quales sunt qui dicti sunt, ambulare et comedere. Secundi actus non possunt indifferenter exerceri nisi addita debita circumstantia, et hoc propter excellentiam actus respicientis causam universalem, sicut iurare, quod respicit causam universalem, scilicet primam Veritatem, et coire, quod respicit causam universalem, scilicet multiplicationem speciei. — Item, notandum quod indifferens dicitur uno modo non habens maiorem inclinationem ad bonum quam ad malum vel e converso, ut ambulare. Alio modo dicitur indifferens quod potest bene et male fieri, tamen magis inclinatur ad malum quam ad bonum, ut iurare, cuius frequentia vertitur in periculum periurii post peccatum; similiter coire ratione concupiscentiae inmitis magis trahit ad inordinationem libidinis quam ad bonum fecunditatis post lapsum hominis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod omnis coitus est actus inordinatus, dicendum quod coire potest dicere actum absolute virtutis generativae ad multiplicationem speciei, et secundum hoc nihil ponit inordinatum, prout esset in statu naturae bene constitutae. Alio modo potest dicere actum, cui concreta est corruptio, et sic ratione actus non dicit aliquod inordinatum, sed naturale bonum; ratione vero corruptionis concretae, quae est ei connaturalis post peccatum, ita quod conversum sit vitium in naturam, concomitatur actum inordinatio, non tamen sequitur quod omnis talis actus sit inordinatus, sed quod nullus est sine inordinatione.
2. Ad secundum per hoc idem patet responsio, quia quod donum prophetiae subtrahitur per coitum coniugalem, hoc non est propter inordinationem seu malitiam actus, sed propter inordinationem delectationis annexae; unde non sequitur ex hoc quod coire sit malum, sed quia est cum malo.
3. Ad aliud similiter respondendum quod coniugium sanctius dicitur in continentia a carnali copula, non propter elongationem ab actu, qui est naturalis, sed propter elongationem a corruptione libidinis, quae est innaturalis. Secundum quem modum perfectius dicitur non iurare quam iurare ex debita causa, non ratione elongationis ab actu, sed ratione elongationis a periculo periurii.
4. Ad aliud similiter patet responsio, quia quod coitus post lapsum indiget excusatione, hoc est ratione delectationis annexae, non ratione actus, ratione cuius solum indiget debitis circumstantiis, et ideo in genere moris est indifferens.
5. Ad ultimum ex praedictis patet responsio. Nam quod coire non sit licitum nisi adhibita debita circumstantia, hoc non est propter inordinationem actus in se, sed propter excellentiam ordinis actus, qui respicit non tantum statum singularis, sed statum naturae universalis; et ideo, quia respicit statum reipublicae, non potest indifferenter exerceri nisi adiuncta debita circumstantia, sicut intra declarabitur.
On this page