III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 4
UTRUM COITUS CONCUBINARIUS HIC PROHIBEATUR.
Postea quaeritur de concubinatu utrum prohibeatur. Est autem differentia, et secundum leges humanas et divinam, inter coniugem, concubinam, meretricem. Nam coniux est quae assumitur in individuam vitae consuetudinem; concubina, quae accipitur separabiliter, sed ad tempus ad quaerendum prolem; meretrix, quae accipitur solum ad explendam libidinem. Secundum hoc quaeritur utrum coitus concubinarius prohibeatur hic.
Ad quod arguitur: 1. Per exemplum "Abrahae, Gen.16, 4, qui proptersterilitatem uxoris suae ingressus est ad Agar Aegyptiam concubinam, ut ex ea filium acciperet". Sed in hoc laudatur Abraham; ergo etc.
2. Item, exemplo Iacob, qui habuit plures concubinas, Balam et Zelpham, ancillas Liae et Rachelis, sicut dicitur Gen. 26 ; unde Gen. 35, 22, dicitur quod "Ruben dormivit cum Bala concubina patris".
3. Item, exemplo David, qui legitur placuisse Deo habendo concubinas, de quibus dicitur II Reg. 16, 22: "Ingressus estAbsalon ad concubinus patris sui corum universo Israel".
4. Item, ante institutionem matrimonii inter Adam et Evam, de quo habetur Gen. 2, 24, dixit Dominus ad Adam et Evam, Gen. 1, 28: "Crescite et multiplicamini". Ergo ex praecepto Domini habuit Adam Evam ut sociam propagandae sobolis ante institutionem matrimonii; ergo habuit eam ut concubinam.
5. Item, nullus faciens secundum praeceptum Domini peccat; sed vir concubinarius, cum sua concubina coiens propter prolem multiplicandam, facit secundum illud praeceptum "crescite et multiplicamini": ergo non peccat, sed facit quod licitum est.
6. Item, de lege naturali est ut quod in nullius bonis est, occupanti concedatur: unde comedere illud quod nullius iuris est, est simpliciter licitum; ergo coire cum illa quae nullius iuris est, est simpliciter licitum, scilicet cum illa quae soluta est a lege coniugii.
7.Item, dicit Augustinus: Uti re ad id ad quod est, est recte uti, sicuti uti cibo propter sustentationem corporis est recte uti, quia ad hoc est. Ergo uti coitu ad procreationem prolis est recte uti, quia potentia ad hunc actum, scilicet vis generativa, propter hoc data est; ergo simpliciter licitus erit coitus concubinarius, prout supra determinatus est.
8. Item, coitus cum soluta aut prohibetur, quia secundum se malum, aut non quia malum, sed propter aliquod bonum, ut propter bonum obedientiae Adae non comedere "de ligno scientiae". Si primo modo, ergo erit contra legem naturalem, quia omne malum secundum se est contra dictamen legis naturalis. Contra: Lex naturalis determinat coeundum masculum cum femina propter multiplicandam speciem, non autem determinat suam vel non suam ; relinquitur ergo quod coire non est contra legem naturalem, et ita non secundum se malum. - Si secundo modo, cum non prohibeatur in Decalogo, quia non dicitur non coibis cum femina, sed dicitur "non moechaberis", hoc est non coibis cum aliena; nec in alia Scriptura; ergo simpliciter est licitum: licitum enim est quod nullo iure prohibetur.
9. Item, cum ista possit se dare ad semper isti ad actum coitus, cum sit soluta, poterit se dare ad tempus; ergo potest se dare isti in concubinam.
Contra: a. I Cor. 6: "Propter fornicationem unusquisque suam habeat et unaquaeque suum virum habeat", Glossa: "Propter fornicationem vitandam unusquisque habeat suam, non alienam, uxorem, non concubinam". Ergo coitus concubinarius est fornicarius et illicitus.
b. Item, Augustinus, De decem chordis: "Non moechaberis, id est non ibis ad aliquam aliam praeter uxorem tuam".
c. Item, de lege naturali non solum est liberorum generatio, sed educatio et hereditatio; sed educatio filiorum et hereditatio non possunt esse nisi inter parentes sit individuae vitae consuetudo; ergo lex naturalis non approbat coitum nisi illum qui est inter coniuges individuam vitae consuetudinem retinentes; reprobat ergo coitum concubinarium.
4. Item, de lege naturali est fac alii quod tibi vis fieri, quod debet intelligi de ratione ordinata; sed de ratione ordinata per naturam vult vir quod affectus mulieris, cum qua copulatur, ei adhaereat inseparabiliter et e converso; ergo de lege naturali tenentur invicem inseparabiliter adhaerere; secundum legem ergo naturalem non approbatur coitus concubinarius, in quo non est inseparabilis adhaesio.
Solutio: Dicendum, secundum Augustinum, in libro "De bono coniugali": "Concubinae ad tempus adhibitae, necetiam si causa filiorum concumbant. iustumfaciunt concubinatum". Tamen distinguendum quod concubinatus dicitur duobus modis sicut concubina. Concubina enim dicitur duobus modis. Uno modo assumpta temporaliter ad prolem producendam: assumpta temporaliter dicitur ad differentiam uxoris, ad prolem producendam, ad differentiam meretricis, Gen. 22, 24: "Concubina" Nachor "peperit" ei filios. Alio modo assumpta inseparabiliter ad semper, sed conditionis servilis. — Primo modo concubinae non sunt Uxores et coitus concubinarius est fornicarius et illicitus, contra legem naturalem et scriptam, sicut ostensum est, et secundum se malum; tum quia est contra ius publicum naturae ad conservationem, quod dictat filiorum procreationem cum educatione et hereditatione, ut in eis salvetur genus humanum, quod non posset esse nisi esset copula inseparabilis parentum; tum quia contra ius privatum rationis, quod dictat non facere alii quod tibi non vis fieri et tacere alii quod tibi vis fieri: vult autem quilibet vir, ut affectus eius, cui copulatur, inseparabiliter sibi adhaereat et e converso. — Secundo modo concubinae sunt uxores, sed tamen non dicuntur uxores sed concubinae, quia non erant principales, quamvis secundum veritatem essent uxores. Unde Gen. 16, 3, dicitur quod Sara "dedit" Abrahae Agar "uxorem", et 30, 4, dicitur quod Rachel "dedit Balam ancillam" viro "in coniugium", ut de ea susciperet prolem. Et secundum hoc concubinarius coitus est coniugalis.
[Ad abiecta]: 1-3. Unde secundum hoc patet responsio ad illud quod obiciebatur de exemplis Patrum, Abraham, Iacob et David.
4. Ad illud vero quod obicitur quod ante institutionem matrimonii dictum est "crescite", respondendum dupliciter, quia aut illud dictum est per anticipationem, ut determinaretur institutio perfecta humani generis, et tunc nulla est obiectio; aut distinguendum quod est institutio matrimonii quantum ad rem, quae determinatur, cum dicitur: "Musculum et feminam creavit eos", et sequitur: "Crescite et multiplicamini" ; et quantum ad sacramentum, cum dictum est: "Hoc nunc os ex assibus meis". Et quod praeceptum est ante institutionem matrimonii "crescite et multiplicamini" dictum est, non quod ante institutionem fieret, sed post.
5. Ad illud quod obicitur quod fornicator facit secundum illud praeceptum Dei "crescite" etc., dicendum quod ante multiplicationem humani generis fuit praeceptum, non quibuscumque sed coniugibus, ut Adam et Evae, qui fuerunt coniuncti per matrimonium statim post formationem Evae de latere viri; unde statim dixit Adam: "Hoc nunc os" etc. "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem-et adhaerebit uxori suae", et Gen. 9, 1 Noe et tiliis cum uxoribus suis. Post multiplicationem vero humani generis et perfectionem in incarnatione Christi non est praeceptum sed indulgentia, I ad Cor. 6: "Revertimini in idipsum", et sequitur: "Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium".
6. Ad illud quod obicitur quod in nullius bonis est occupanti conceditur, dicendum quod non intelligitur de quibuscumque rebus. Non enim intelligitur de rebus naturali iure communibus, ut sunt aer et aqua et littora, quae sunt naturali iure publica8; nec de rebus communibus iure humano, ut de rebus universitatis, ut sunt in civitatibus theatra et stadia et huiusmodi; nec de rebus sacris et religiosis: quod enim divini iuris est in nullius bonis est. Sed intelligitur solum de rebus appropriabilibus, ut terra, quae a nullo fuit possessa, et ferae et aves, sicut dicit humana lex, II libro Institutionum, cap. De rerum divisionem. Unde persona rationalis excipitur, quae ad Dei imaginem condita est, Gen. 1, 26 et 2, et sui arbitrii et potestatis, Eccli. 15, 14: "Reliquit eum in manu consilii sui", divini iuris et sui est; unde non conceditur occupanti, nisi divino iure et propria voluntate interveniente in consensum coniugalem. Et ita non est simile de comestione rei quae in nullius bonis est, et de coitu cum soluta a lege coniugii. Quamvis enim sit soluta, tamen est divini iuris, sicut templum sanctum, quia ad imaginem Dei, et sui iuris, quia liberi arbitrii et potestatis.
7. Ad illud Augustini quod uti re ad illud ad quod est, est recte uti, dicendum quod non est generaliter verum nisi cum utimur re ad illud ad quod est licito et debito modo. illicitus autem modus est uti coitu non coniugaliter, et quamvis propter prolem fiat, non erit licitum. Unde Augustinus, De bona coniugali: "Sicut satiusest mori tame quam idolothytis vesci, ita satiusest defungi sine liberis quam ex illicito coitu stirpem quaerere".
8. Ad illud quod post quaerit an sit malum secundum se, dicendum quod sic. Et cum obicit quod non est contra legem naturalem, distinguendum quod est lex naturalis a natura generis, sicut dicit Isidorus: "Naturale est quod natura docuit omnia animalia, ut masculus cum femina", et hoc modo verum est. Item, est lex naturalis a natura speciei, scilicet rationalis, ut non facies alii quod tibi non vis fieri et fac alii etc. Et hoc modo est contra legem naturalem, ut supra dictum est. Circa autem legem secundo modo dictam, quae est dictamen rationis, accidit malitia et peccatum.
On this page