III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 5
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 5
UTRUM FORNICATIO SIMPLEX HIC PROIIIBEATUR.
Et quamvis videatur relinqui ex praecedentibus, tamen obicitur in hunc modum: 1. Nullus actus naturalis prohibetur lege Decalogi,sed solum actus vitiosus prohibetur et virtuosus praecipitur; sed fornicatio est actus naturalis, Rom. 1, 26: "Mutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam", Glossa: "Naturalis usus est viri cum, muliere". Ergo non prohibetur in Decalogo.
2. Item, sicut dicit Augustinus, Decalogus est renovatio legis naturalis; sed actus fornicarius est secundum legem naturalem; ergo etc.
3. Item, Gen. 38, 26, cum Thamar remisit Iudae quae dederat ei propter libidinem suam explendam, dixit: "Iustiorme est, quia non prostituerat se nisi causa prolis propagandae".
4. Item, Oseae 1, 1, praecepit Dominus Prophetae facere filios fornicationum, et accipere fornicariam; sed Dominus non praecipit peccatum nec secundum se malum.
5. Item, secundum ius naturale omnia communia ; ergo secundum ius naturale potest quilibet uti qualibet ; ergo fornicatio non est contra ius naturale.
6. Item, in iis quae a iure naturali procedunt non contingit peccare; sed coniunctio maris et feminae procedit a iure naturali; ergo etc.
7. Item, I ad Tim. 4, 7: "Exerce te ipsum ad pietatem", Ambrosius: "Omnis summadisciplinae christianae in pietate et misericordia consistit, quam aliquis sequens, etiam si lubricum carnis patiatur, sine dubio uapulabit, sed non peribit". Ergo non est mortale peccatum; ergo nec prohibitum, cum omne prohibitum sit mortale: nam veniale peccatum non prohibetur.
8. Item, Augustinus in Quaestionibus super Exodum: "Omnis moechia fornicatio dicitur, etiam in Scripturis. Sed utrum omnis fornicatio moechia possit dici, in eisdem Scripturis non mihi interim occurrit expressum lectionis exemplum. Sed si omnis fornicatio moechia dici non potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt qui uxores non habent cum feminis quae viros non habent, aninveniri possit, ignoro".
Contra: a. Hebr. ultimo, 4: "Fornicatores et adulteros iudicabit Deus". Sed iudicare ibi accipitur pro condemnare; si ergo fornicationis et adulterii est similis damnatio, et similis prohibitio; ergo, cum isto praecepto prohibeatur adulterium, prohibetur similiter et fornicatio.
b. Item, Deuter. 23, 17: "Non erit scortatorde filiis Israel". Et constat quod ista prohibitio est moralis; ergo emanat a praecepto Decalogi; sed nonnisi ab isto; ergo etc.
c. Item, fornicarius actus dicitur coitus libidinosus, sed omnis actus libidinosos secundum se est culpabilis.
Solutio, secundum B. Augustinum, Super Exodum 20: "Furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae: non enim rapinam permisit quifurtum prohibuit, sed utique a parte totum voluit intelligi, quidquid illicite rerum proximi aufertur. Sic profecto nominemoechiae omnis illicitus coitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi". Ex quo patet fornicationem esse prohibitam hoc praecepto.
[Ad obiecta]: 1. Ad ea ergo quae primo obiciuntur, notandum quod fornicatio in coitu cum soluta fit duobus modis: uno modo intentione explendae libidinis in non sua; alio modo intentione propagandae prolis in non sua. Et utroque modo fornicatio est actus vitiosus, sed primo modo dupliciter, tum ex inordinatione actus circa materiam, tum ex inordinatione circa finem; secundo modo ex inordinatione actus circa materiam d solum. Interimenda est ergo propositio, qua dicitur: fornicatio est actus naturalis. — Ad illud ergo quod obicitur quod naturalis usus est viri cum muliere, patet responsio ex praedictis, quia a natura generis verum est, "secundum quam est ius, quod natura docuit omnia animalia, ut masculus cumfemina" ; a natura speciei, quae est rationalis, non erit naturalis usus nisi sit viri cum muliere sua. Unde fornicatio non est naturalis actus hoc modo; peccatum vero sodomiticum contra naturam est utroque modo, et ideo nefandissimum.
3. Ad tertium quod obicitur quod dixit ludas de Thamar "iustior me est", dicendum quod abusiva est comparatio. Non enim per hoc debet intelligi fieri comparatio iustitiae ad iustitiam, sed tropice, iniustitiae minoris ad maiorem, ut fornicationis quae est in intentione prolis, ad fornicationem quae fit sola voluptate libidinis.
4. Ad quartum dicendum quod illud quod ad Osee dicitur quod acciperet fornicariam, intelligitur duobus modis. Uno modo ut intelligatur de acceptione quae est in coniugium, et tunc mulier, quae prius fornicaria erat, iam coniux effecta est. Alio modo ut intelligatur de acceptione mulieris, quae erat fornicaria, ad filios generandos, et tunc fornicatio non dicit inordinationem respectu finis, sed detectum materiae debitae, qui suppletur ex divina iussione, ut non sit vitiosus sive illicitus talis coitus; quo modo dicit B. Bernardus, in libro De dispensatione et praecepto, quod istud praeceptum recipit dispensationem a Deo, non ab homine, et cetera secundae tabulae. Et hoc modo respondetur, secundum quod illud verbum Prophetae intelligitur historice; si autem intelligatur parabolice, nihil facit ad propositum.
5. Ad illud quod obicitur quod secundum ius naturale omnia communia, patet responsio ex dictis in Quaestione praecedente, quia istud non intelligitur de rebus nisi communiter ad usum concessis et quae non pertinent nec ad esse rei singularis constituendum, ut sunt corpus et anima, nec ad esse speciei salvandum et multiplicandum, ut sunt vir et mulier. Unde eadem ratione, qua spiritus carnem et caro spiritum, vir lege rationis naturalis propriam uxorem et mulier proprium debet habere virum.
6. Ad illud quod obicit quod coniunctio maris et feminae procedit a iure naturali, dicendum quod verum est; non tamen sequitur quod a iure naturali procedat coniunctio quolibet modo facta, sed cum debitis circumstantiis.
7. Ad illud quod obicitur de Ambrosio quod qui lubricum carnis patitur, vapulabit, sed non peribit, dicendum quod hoc non dicitur ad attenuandum peccatum fornicationis, in qua finaliter perseverans incurrit poenam aeternam, sed hoc dicit ad commendationem exercitii pietatis, quod valet ad obtinendam gratiam liberantem a lubrico carnis. Et quia vix est aliquis qui hac intentione se exerceat, quin obtineat gratiam a divina pietate et illorum, quibus bene facit, suffragiis et oratione, dicit per expressionem vapulabit, sed non peribit, cum tamen possibile sit et contingat aliter frequenter se habere.
8. Ad ultimum patet responsio ex iam dictis, quia quod dicit Augustinus se ignorare an fornicatio alicubi in Decalogo prohibeatur, intelligit de expressa prohibitione. Et licet expresse non fiat de ea mentio, prohibetur nihilominus, cum dicitur "non moechaberis", sicut rapina, cum dicitur "non furtum facies", quia, sicut idem Augustinus dicit, "a parte totum intelligitur".
On this page