III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 6
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 6, C. 6
UTRUM HIC PROHIBEATUR COITUS INCESTUOSUS.
Consequenter quaeritur utrum hic prohibeatur coitus incestuosus. Dicunt autem incestum coitum contra legem consanguinitatis vel affinitatis vel voti castitatis commissum. Quaeritur ergo utrum incestus universaliter hic prohibeatur.
Ad quod sic: a. Dicit Augustinus, nomine moechiae omnem illicitum coitum debere intelligi. Cum ergo omnis incestus sit huiusmodi, omnis incestus hic prohibetur.
Contra: 1. Incestus bene potuit fieri aliquando, et adhuc potest, casu contingente; ergo non est secundum se malum; ergo nec in Decalogo prohibitum. — Probatio mediae, quoniam incestus est coitus cum sorore; sed talis coitus licitus iuit in primis filiis; ergo aliquando incestus non fuit malum.
2. Item, incestus, quem dicimus esse in coitu constitutorum in sacris Ordinibus, non erat illicitus tempore Apostolorum. Ergo non semper fuit malum; ergo nec in Decalogo prohibitum.
3. Item, Ecclesiae Orientalis sacerdotes et diaconi adhuc habent uxores, et tamen habent eosdem Ordines. Incestus igitur non est culpabilis apud omnes; ergo non est generaliter malum; ergo nec in Decalogo prohibitum.
4. Item, si tempore Lot vera esset opinio filiarum, numquid culpabilis esset incestus filiarum cum patre? Nam, cum necessitas multiplicationis humani generis fecit quod coitus fratris cum sorore esset licitus in filiis Adae, ergo et similis necessitas faciet licitum esse coitum filiae cum patre.
5. Item, Ambrosius, in libro De Patriarchis: "Lot sanctifiliae hanc causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexuit". - Sed contra hoc ultimum obicitur Gen. 2, 24: "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori". Ab initio ergo conditionis illicita est copula filii cum matre et filiae cum patre; ergo et in Decalogo prohibita.
Solutio: Dicendum quod incestus generaliter dicitur coitus transgrediens limites circa personas ordinatas ad multiplicandam naturam. Ponuntur autem limites lege naturali, lege divina, sanctione ecclesiastica. Lege naturali positi sunt limites, ut excluderetur pater et mater, Gen. 2, 24: "Propter hoc relinquat homo patrem et matrem" etc. Lege divina postmodum, Levit. 18, 6—18, ut excluderentur non solum pater et mater, sed frater et soror etc. usque ad undecim personas. Sanctione ecclesiastica exclusae sunt aliae personae ratione consanguinitatis usque ad talem gradum, sic ut antiquitus usque ad septimum gradum, nunc vero usque ad quintum ; similiter ratione affinitatis et voti castitatis exceptae sunt aliae personae tempore gratiae. Primi ergo limites excludunt paucas personas, et hoc propter necessitatem multiplicandae naturae. Secundi limites excludunt plures propter honestatem multiplicandae naturae. Tertii limites excludunt plurimas, iam non necessaria multiplicatione, pro amplianda caritate et sacramentorum honestate, pro quo tempore dicit Apostolus, I Cor. 6: "Vellem omnesesse sicut ego" ; et: "Bonum est viromulierem non tangere".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum quod incestus dicit actum inordinatum, videlicet coitum contra honestatem multiplicandae naturae, et ideo dicit secundum se, malum et hoc praecepto prohibitum. Coitui autem fratris cum sorore accidit quod sit incestus, et ideo non sequitur: coitus talis aliquando fuit licitus, quia non erat inordinatus, ergo incestus est licitus, immo est sophisma accidentis.
2. Ad illud quod obicit de incestu constitutorum in sacris Ordinibus, dicendum quod in speciali non prohibetur Decalogo nec lege naturali, sed sanctione ecclesiastica, quae est evangelica ; sed in generali prohibetur in quantum prohibetur omnis illicitus coitus, sive sit contra naturae ordinem sive contra honestatem naturae.
3. Ad illud quod obicit de sacerdotibus Orientalis Ecclesiae, dicendum quod non est incestus, quia eis non est limes positus.
4. Ad illud vero quod quaeritur de filiabus Lot, dicendum quod coitus tiliae cum patre vel filii cum matre est contra ordinem legis naturae, et ideo semper est coitus incestuosus et illicitus. Et causa est, quia ordo naturae distinguit quod est a principio generationis a comite generationis: a principio generationis filius et filia; comites generationis pater et mater. Si ergo copularetur filius matri vel filia patri, confunderetur ordo naturae, quia quod est a principio generationis esset comes generationis; nec distinguerentur ordines naturae: unus, qui est principii generationis ad id quod est de illo; alius, qui est principii generationis ad comitem generationis.
5. Ad illud quod dicit Ambrosius, in libro De Patriarchis, quod publici muneris gratia privatam culpam praetexuit, intelligendum est: peccatum hoc diminuit, non totaliter evacuavit. Quia enim gratia humani generis propagandi, quod credebant deiecisse, cum patre coierunt, ideo excusantur a tanto, non a toto.
On this page