III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 4
UTRUM INNOCENTES ET INVOLUNTARII CIRCA ACTUS SINT IUDICANDI.
Quaeritur postea utrum innocentes et involuntarii circa actus sint iudicandi. Circa quod primo quaeritur utrum unus debeat vel possit puniri pro alio; secundo, utrum ignorantes puniri possint; tertio, utrum coacti, scilicet qui inviti iaciunt aliquid sint puniendi.
ARTICULUS I.
Utrum unus debeat vel posset puniri pro alio.
Ad primum sic obicitur: I. a. Cum poena inferatur delinquenti ratione culpae, et culpa unius in alium non transeat, ergo de iustitia nec poena debet transire.
c. Item, lex canonizata dicit: "Crimen vel poena paterna nullam maculam filioinferre potest, quia unusquisque ex suo commisso poenae subicitur nec alieni criminis successor constituitur".
d. Item, Deuter. 24, 16: "Non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccata sua morietur".
e. Item, Ezech. 18, 4: "Anima quae peccaverit, ipsa morietur". Et ibidem dicitur: "Filius non portabit iniquitatem patris".etc.
f. Item, Gregorius, in Moralibus, super illud Iob: "Hominis, qui similis est tui" etc., ibi Gregorius: "Humana impietas ei nocet quem pervertendo inquinat". Si ergo non inquinat, non nocet.
Contra: 1. Exod. 20, 5: "Ego eum Deus zelotes, visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem". Super quod dicit Augustinus: "In tertia et quarta generatione comminatur se tiliis redditurum, non inaequalitate iudicii, ut aliipeccent, alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dumsemper exspectat poenitentem. Quod in generatione prima delinquitur, non prius emendat nisi tertia et quarta generatio venerit".
2. Item, pro culpa originali Adae puniuntur omnes eius filii; unde I ad Cor. 15, 22: "In Adam omnes moriuntur".
5. Item, "Iudaeis clamantibus: "Sanguis eius super nas et super filios nostros", Matth.27, 25, reliquiae eorum poenae mortis Christi addictae sunt" vel subiectae.
Ergo iusto Dei iudicio unus punitur pro peccato alterius; ergo a iudice poterit unus puniri pro alio.
8. Si dicatur quod non est simile de iudicio divino et humano — contra: super Iosue 7, 11 dicit Augustinus, super illud: "Peccavit populus" etc.: "Hocpraecipit homini iudici Deus in iis quae ad humanum iudicium pertinent iudicandis, quod in suo: iudicio facit ipse". Si ergo ipse punit unum pro peccato alterius, et homo iudex similiter tacere poterit.
9. Item, secundum Iura et Canones inferuntur poenae sine culpa in pluribus casibus, ut propter paupertatem ecclesia, quae consuevit habere episcopum, perdit ipsum. Item, propter homicidium vel propier odium civium contractum, eo quod occiderunt duos episcopos successive, vel alia causa ita enormi ecclesia perdit suum episcopum, [ "Causa" ] XXV, quaest. 2. Item, propter favorem, ut Alexandrina ecclesia in favorem Constantinopolitanae civitatis, quam Constantinus constituit, primum honorem post Romam amisit, dist. 22. Item, propter vitium leprae removetur quis ab administratione ecclesiae, ut dicit Decretalis, et ita punitur ecclesia poena alterius. Item, propter scelus patris punitur filius, ut pro crimine laesae maiestatis, et omnes illegitime nati, pro peccatis parentum suorum. Unde et in Deuter. 23, 2 dicitur: "Non ingredietur mamzer", id est de scorto natus, "in ecclesiam Domini usque in decimum generationem". Et similiter, pro scelere domini punitur familia interdicto vel civitas, Causa XVI, quaest. 4. Item, propter ordinem sacerdotii domino servus aufertur secundum Canones. Sex igitur sunt casus secundum Iura in quibus punitur aliquis sine culpa.
II. 1. Item, quaeritur, si pro peccato originali unus poena actuali punitur pro culpa alterius, quare non pro culpa actuali?
2. Item, dicit Augustinus, super Iosue 7: "Non est credendum, in poenis quae post mortem irrogantur, alium pro alio posse damnari, sed in iis tantum rebus hic irrogari poenam, quae finem fuerant habiturae". Ergo solum poena temporali unus iuste punitur pro alio; ergo iniusta est damnatio pro culpa originali, aut, si iusta est, iuste punitur unus pro alio temporaliter et aeternaliter.
Solutio: 1. Per distinctionem B. Augustini, super Iosue 7, est poena nocens et non conferens, et est poena non nocens, sed conferens ad salutem. Poena prima nunquam Deus punit unum pro alio; poena vero secunda punit Deus ex causa unum pro alio. In prima poena debet homo iudex Deum imitari, in secunda inferenda nonnisi cum distinctione quae postea ponetur. Et hoc est quod dicit Augustinus: "Secretiori iudicio visibiles afflictiones hominum vel mortes novit Dominus, quemadmodumquibusque iuste dispensat, etiam cum aliorum peccata in aliis videtur ulcisci, quoniamiis quibus ingeruntur, et obesse et prodesse possunt. Poenas vero invisibiles, quaenocent et non prosunt, ita nullus Deo iudice pro alienis peccatis luit, sicut homine iudice nullus luere nisi pro sua culpa istas visibiles poenas debet".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur "Ego sum Deus zelotes" etc., dicendum quod istud intelligitur de filiis qui sunt imitatores malitiae patris; unde ibi sequitur: "Iisqui oderunt me", hoc est in illis qui in odium mei sunt sectatores paternae malitiae.
2. Ad secundum dicendum quod in peccato originali non punitur unus pro peccato alterius solum, immo pro peccato proprio. Erat enim unus originaliter cum delinquente parente, et ideo, "quia unus erat cum illo et in illo, a quo traxit", quando commissum est peccatum, ideo et in ipso originaliter peccavit, sicut dicit Apostolus, ad Rom. 8, de Adam: "In quo", inquit, "omnes percaverunt".
3-5. Ad alia vero quae obiciuntur de Chanaan et de posteris Giezi et de filiis Iudaeorum, qui occiderunt Christum, dicendum quod ex iis exemplis non probantur aliqui puniri pro peccatis aliorum, nisi sint imitatores malitiae eorum; tamen poenam divina providentia iustissima sustinuerunt ii et alii temporaliter pro culpa aliena ad utilitatem propriam. Punit enim Deus ad utilitatem quinque de causis. Primo ad probationem et perfectionem virtutis, ut Iob et Tobiam. Secundo, propter conservationem gratiae et humilitatis, ut Paulo dedit angelum Satanae, ne magnitudine revelationum superbiret, II Cor. 12, 7. Tertio, propter poenitentiam peccati, ut Mariam sororem Moysi, Num. 12, 10. Quarto, propter eruditionem, ut filios Israel bonos, de quibus dicit Ierem. alia translatio: "Per amne flagellum erudieris, Ierusalem". Quinto propter gloriam Dei manifestandam, ut caecum natum, Ioan. 9, 3, de quo dicit Dominus: "Neque hic peccavit neque parentes, sed ut manifestetur gloria Dei in illo". Non est igitur ex iis causis inconveniens unum puniri a Deo, peccante alio.
6. Ad illud vero quod obicitur de Achan, respondet Augustinus quod poena temporali dispensatione divina punitur aliquis triplici de causa. Prima est excitatio sollicitudinis caritatis. Unde dicit Augustinus quod per hoc quod pro peccato Achan punitus est populus, ostensum est, "ut non solum se quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam et tamquam unius corporis etunius hominis alia pro aliis sint membra sollicita". — Secunda ratio est ostensio unitatis, quae debet esse inter homines quantum ad vinculum societatis. Unde Augustinus: "Similiter ostenditur quantumconnexa sit in populi unitate ipsa universitas, ut non in se ipsis singuli, sed tamquam partes in totoaestimentur". Unde pro peccato unius personae tantum, scilicet Achan, dictum est: "Peccavit populus" etc. — Tertia ratio est detestatio peccati sive ostensio magnitudinis sceleris. Unde Augustinus: "Simul etiam significatum est quantum malum fieret, si universa multitudo peccasset, quando unus ita potuit vindicari, ut ab eo ceteri non possent esse securi".
7. Ad illud quod postea obicitur de filiis Heli, dicendum quod in hoc quod filii Israel puniti sunt pro peccato filiorum Heli, exprimitur quia, secundum B. Gregorium, "meritis praelatorum depravatur vita subditorum, quia praelatis suis subditifaveant ad malum, cum eis simul corruunt, sicut filii Israel diu faventes peccatis sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt in manibus hostium". Similiter dicendum est quod, quia "David populum numeravit, pro peccato gladius Domini desaevit in populum", quia in hoc peccato eius favebat. Praeterea, in hoc punitus est ipse qui peccavit, "quia in multitudine plebis dignitas regisest et in paucitate plebis ignominia principis", sicut dicitur in Prov. 14, 28.
8. Ad illud quod postea obiciebatur quod homo iudex debet facere in suo iudicio sicut Deus in suo, patet responsio per distinctionem supra positam Augustini, super Iosue 7, 11.
9. Ad illud quod obicitur quod secundum Iura inferuntur poenae sine culpa etc., dicendum quod est poena damni et poena flagelli. Poena damni est in subtractione alicuius boni. Haec poena infertur iuste ab homine indice sine culpa, sed non sine causa, et hoc consideratione utilitatis communis et publicae salutis, quam de ordine potestatis sibi concessae debet praeferre utilitati et saluti cuiusque personae. Et in hoc genere sunt omnes poenae Canonum, quae inferuntur sine culpa. Poena vero flagelli duplex est: spiritualis et corporalis; spiritualis, ut excommunicatio; corporalis, ut mutilatio, occisio; neutra vero potest inferri sine culpa. De poena spirituali, quae est excommunicatio, dicit Augustinus, Ad Auxilium episcopum: "Non imputantur filiis peccata parentum, quae post eorum nativitatem a parentibus committuntur, nec pro peccatis parentum spirituali poena filii sunt plectendi". Et hoc intelligitur de poena spirituali quae est excommunicatio maior, quae separat a suffragiis Ecclesiae et participatione sacramentorum spirituali et sacramentali, non de poena spirituali quae dicitur interdictum, quae separat a participatione sacramentali, non spirituali, sacramentorum, qua poena pro bono communi. peccante domino, interdicitur familia vel civitas.
II. 1. Ad illud quod quaeritur de peccato actuali et originali, dicendum quod humana iustitia, in quantum potest, divinam iustitiam imitatur. Punit autem divina iustitia culpam actualem et culpam originalem, et hanc, scilicet originalem, finaliter punit poena damni, id est subtractione gloriae, actualem vero poena sensus inflictione gehennae. Similiter iustitia humana pro culpa parentis poena damni punit filium, ut pro crimine laesae maiestatis exheredat filium, et pro fornicatione vel adulterio parentum et ficitur infamis filius qui de adulterio vel fornicatione natus est. Poena vero sensus vel flagelli nullum punit nisi pro peccato actuali, secundum quod dicit Augustinus, super Iosue 7, 11: "Homine iudice, istas visibiles poenas nullus nisi ex propria culpa debet luere". Quae autem sit ratio in iustitia divina et in iustitia humana, dicit Augustinus, Ad Bonifacium: "Iam cum homo in se ipse ab eo qui genuit alter est effectus, peccato alterius sine sua consensionenon teneatur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando admissum est; non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente, iam est verificatum: "Anima, quae peccaverit, ipsa morietur"".
2. Ad illud quod dicitur de Augustino ultimo patet solutio ex praedictis. Nam pro peccato originali non solum punitur quis ex culpa aliena, immo pro culpa quae sit ei propria. Ex culpa enim prima Adae personali corrupta est natura, quae tota erat in illo et Eva, et ideo omnis persona, quae propagatur ex sic vitiata natura, corrumpitur et corruptione propria, sicut ei propria fit natura; et secundum modum susceptibilis est ratio corruptionis, ideo, quia persona susceptibilis est culpae, corrumpitur persona corruptione culpae per similitudinem principii corruptionis, quae fuit persona culpabilis.
ARTICULUS II
Utrum ignorantes sint iudicandi.
Ad quod sic: 1. Ambrosius, Super Lucam, ubi dicitur quod navicula iactabatur fluctibus: "Turbatur, inquit, navicula Petri in qua erat Iudas, quia qui suis meritis erat firmus, turbatur alienis". Ergo pro peccato Iudae periclitabatur Petrus, qui ignorabat peccatum Iudae.
3. Item, "peccato Amalecitarum animalia eorum iussa sunt interfici, I Reg.15, 2—3, quibus quia Saul pepercit, audivit a Samuele: "Nescitisquia peccatum ariolandia"" etc.
5. Item, pro "peccato Aegyptiorum possessiones eorum grandini sunt traditae", Exod. 9, 25. Si ergo quae sensu carent, ut arca et thesauri Iericho, anathematizantur vel devastantur vel hostibus traduntur; item, si ea, quae vim intelligendi non habent, peccatis hominum morti iraduntur, relinquitur tortiori ratione quod ignorantia nullum debet a reatu criminis excusare.
6. Item, Num. 16, 27, parvuli pro peccato Dathan et Abiron cum parentibus perierunt ; unde ibi dicitur quod "egressi stabant cum uxoribus et filiis in introitu papilionum".
7. Item, parvuli Sodomitarum perierunt cum Sodomitis peccato Sodomitarum, et tamen habebant ignorantiam invincibilem.
b. Item, Ioannes Damascenus: "Actus involuntarii indulgentia digni habentur". Involuntarium autem, sicut idem dicit, dupliciter est: "hoc quidem per ignorantiam, hoc per violentiam". Ergo quod ignoranter fit, dignum est indulgentia; non ergo puniri debet ignorans.
d. Item, Deuter. 1, 39: "Filii, qui hodie boni et mali ignorantdistantiam, ipsi intrabunt et ipsis dabo terram" etc. Ratione ergo ignorantiae parvulos Israelitarum non iudicavit Dominus pro incredulitate parentum.
e. Item, aliquando ignorantia contingit ratione infirmitatis, ut in perturbatis, alienatis et ebriis; aliquando ratione aetatis: unde infans, quia non est doli capax, excusatur, sicut dicitur Causa XV, quaest. 1 ;quandoque ratione deceptionis, ut cum aliquis deceptus per fraudem vel dolum alterius vel per errorem facti probabilem. Aut igitur ignorantia universaliter excusabit omnes istos aut, si aliquos excusat, aliquos non, quae ignorantia excusabit et quae non, et quis per ignorantiam delinquens puniendus erit et quis non?
Solutio: Dicendum quod est ignorantia negationis, privationis et dispositionis. Ignorantia negationis est, qua negatur scientia nec ponitur debitum sciendi, et haec simpliciter excusat. — Ignorantia privationis est, qua negatur scientia et ponitur aptitudo seu debitum sciendi, et haec in eis, quae pertinent ad salutem, a tanto excusat, sed non a toto. — Ignorantia dispositionis est quae ponit errorem seu conceptionem contrariam scientiae rectae, et illa in iis, quae pertinent ad salutem, accusat et non excusat ; simili modo affectus sive voluntas nesciendi, de qua in Psalmo: "Noluitintelligere ut bene ageret". Secundum hoc ergo dicendum quod ignorans primo modo ex ignorantia non meretur puniri; ignorans secundo modo meretur puniri, sed cum mitigatione; ignorans tertio modo meretur puniri cum sevetate.
[Ad obiecta]: ]. Ad illud ergo obicitur de Petro quod periclitabatur propter peccatum Iudae, dicendum, sicut patet ex dictis, quod ex causis convenientibus divinae providentiae, meritis malorum multotiens iusti a Deo temporaliter puniuntur. Sed tamen in hoc iudicium humanum non debet imitari divinum, sicut dicit Augustinus, super Iosue 7, 11, ut supra dictum est. Et ratio huius est quia, cum duplex sit iudicium divinum, occultum et manifestum, occultum iudicium est in poena temporali bonorum, manifestum in poena malorum. Humanum iudicium, quod est ex manifestis causis, debet imitari iudicium Dei manifestum, non occultum.
2—5. Ad illud quod postea obicitur, dicendum quod "insensibilia et irrationabilia peccato hominum anathematizantur vel perduntur, non participatione peccati, sed causa" rationabili quae assignatur triplex, scilicet ratio sacramenti, detestatio peccati, flagellum delinquentis. "Ratio sacramenti causaest in thesauris Iericho et animalibus Amalechitarum: Iericho enim interpretatur luna et significat" mundanam cupiditatem; "Amalechitae interpretanturlingentes sanguinem et significant" carnalium desideriorum voluptatem. Thesauri ergo Iericho anathematizantur ad significandum damnationem cupiditatis; animalia Amalechitarum iubentur interfici, ad significandum mortificationem motuum carnalis voluptatis. - Item, detestatio peccati causa est, ut patet in Actibus, ubi propter peccatum Simonis pecunia eius damnata est, dicente Petro: "Pecunia tua tecum sit in perditionem" etc. — Item, flagellum delinquentis causa est, ut in animalibus Aegyptiorum et possessionibus grandine percussis, "ut in illis punirentur quorum felicitate laetabantur".
6-7. Ad illud quod obicitur de parvulis Dathan et Abiron et Sodomitarum, dicendum quod "propaterno scelere" puniti sunt quamvis ignorantes, a Deo, sine culpa, sed non sine causa, quia divina providentia, quae praescit et praevidet qualis quisque debeat esse futurus, providebat eos, si permansissent, paterni sceleris imitatores futuros; et ideo per hoc maior "poena illis diminuta est, quibus successio paterni sceleris est adempta".
a. Ad obiecta vero partis alterius, notandum quod est ignorantia facti et ignorantia iuris. Ignorantia facti alia est eius quod non oportuit eum scire qui ignorat, sicut dicit Apostolus, I Cor. 8: "Si quis infidelium vocat vox, quidquid appositum fuerit comedite, nihil interrogantes propter conscientiam". Alia est tacti quod oportuit eum scire, sicut ignorantia Iudaeorum, quia quae a Prophetis de Iudaeis fuerant prolata adhuc ignorant esse completa. Prima ignorantia excusat, secunda non. Item, ignorantia iuris aut est iuris naturalis aut iuris divini, Legis scilicet et Evangelii, aut iuris canonici vel civilis. Ignorantia iuris naturalis neminem excusat habentem usum rationis. Ignorantia iuris divini in iis quae pertinent ad salutem, ut sunt praecepta Decalogi et articuli fidei, non excusat; in aliis vero excusat simplices, quamvis non excuset praelatos et sacerdotes, qui tenentur "rationem" reddere "de ea, quae in" eis "est", fide et "spe". Ignorantia vero iuris canonici et civilis non excusat iudices, quamvis excuset alios simplices. Et secundum hanc distinctionem intelliguntur auctoritates Augustini et Genesis.
b. Ad illud vero Ioannis Damasceni dicendum quod involuntarium per ignorantiam duobus modis est: simpliciter et secundum quid. Simpliciter, cum non ipsi tribuimus causam ignorantiae, vel quando nihil omittimus de contingentibus, sed quia ita contingit, et hoc modo quod per ignorantiam fit, involuntarie fit simpliciter. Secundum quid vero, cum ipsi tribuimus causam ignorantiae vel cum omittimus ex contingentibus actus, sicut tribuit causam ignorantiae ebrius, qui homicidium facit: ignorans quidem occidit, non tamen omni modo involuntarie; causam enim ignorantiae, scilicet ebrietatem, ipse fecit. Ex contingentibus vero actus omittit ille qui in loco non consueto sagittans, patrem ignoranter occidit, et ideo, non omni modo involuntarie, quia non adhibuit diligentiam quam debuit, ut non interficeret sagittando. Ignorantia primo modo, quae scilicet in nobis causam non habet nec ipsam comitatur negligentia ex parte nostra vel omissio, qualis est in parvulis et in alienatis perpetuo, excusat actus ut non puniantur. Ignorantia vero secundo modo dicta, cuius scilicet causa in nobis est vel per operationem vel per omissionem, non excusat a toto, etsi aliquando excuset a tanto.
d. Ad illud quod obicitur de Deuter. de parvulis intraturis terram promissionis, iam patet responsio. Notandum tamen quod est ignorantia simplex et est ignorantia crassa et ignorantia affectata. Ignorantia simplex privat scientiam nec ponit debitum sciendi nec contemptum sciendi vel affectum nesciendi: quae in parvulis est, quamdiu non habent usum rationis, et in omnino alienatis. Ignorantia crassa privat scientiam, sed ponit debitum sciendi et contemptum, et ideo non excusat. Ignorantia vero affectata privat scientiam et ponit affectum sive desiderium nesciendi, et ista maxime accusat ignorantes.
e. Ad ultimum ex iam dictis patet responsio; tamen circa ignorantiam illam triplicem distinguendum est. Nam in parvulis ignorantia ante usum rationis omnino excusat; post usum rationis ante adolescentiam a tanto excusat, sed non a toto, in iis quae pertinent ad salutem. Iterum, in ignorantia quae provenit ex infirmitate, ut in furiosis omnino alienatis, distinguunt: aut ex culpa sua in illam ignorantiam ceciderunt aut non. Primo modo non excusantur a tanto delinquentes ignoranter, et hoc quia tribuunt causam ignorantiae. Secundo modo excusantur a toto, tamen, quia iudicio humano vix potest deprehendi an ex culpa quis in ignorantiam ceciderit, ideo non iudicaret delinquentem ex tali ignorantia nisi ubi causam culpae fuisse deprehenderet, sicut in ebriis. Item, circa deceptos vel ignorantiam deceptorum distinguendum sicut prius: aut est ignorantia tacti aut iuris. Si iuris est, non excusat ignorantia delinquentem in iis quae pertinent ad salutem. Ignorantia vero facti aut vincibilis est aut invincibilis. Invincibilis ignorantia tunc dicitur, cum ignorans facit quidquid in ipso est ad hoc quod sciat quod debet scire, sed tamen non potest scire factum quod utile esset scire: et haec excusat. Vincibilis vero ignorantia est quae, homine faciente quod in ipso est, potest removeri: et haec non excusat in facto quod oportuit eum scire, sicut est ignorantia infidelium de Deo humanato.
Utrum coacti sint puniendi pro eo quod coacti faciunt.
Ad quod sic: a. Dicit Ioannes Damascenus quod involuntarius actus misericordia aestimandus est dignus; involuntarium autem est quod per ignorantiam sive violentiam fit. Ergo quod fit per violentiam est indulgentia dignum; sed talia sunt quae faciunt coacti; ergo coacti erunt misericordia digni; non ergo puniendi.
b. Item, coactio et libertas opponuntur; libertas autem, quam habet rationalis creatura ex hoc quod est per liberum arbitrium operans domina sui actus, patet quod, si operatur bene, digna est praemio, si male, digna est supplicio; ergo coactio, quae removet libertatem et dominium actus, efficiet quod actus non erit dignus praemio vel supplicio; ergo coacti non erunt puniendi.
Contra: 1. Dicit Augustinus quod coacta voluntas voluntas est; sed voluntate existente respectu actus, actus est vituperabilis, si malus est, et dignus punitione; si bonus, est laudabilis et dignus praemio; ergo, coactione interveniente respectu actus, erit actus nihilominus dignus remuneratione vel punitione; ergo coacti iudicandi.
2. Item, si quis timore mortis neget Deum vel imperio tyranni occidat patrem dolens, constat quod voluntarius et timore coactus operatur, et tamen nullus rectae rationis tales diceret innocentes, alioquin Petrus innocens luisset, cum negavit Christum. Relinquitur igitur quod coacti delinquentes erunt puniendi.
Solutio: 1. Dicendum quod sunt actus qui omnino sunt in potestate nostra ad faciendum et dimittendum, ut actus interiores animae subiecti rationi, ut consentire, eligere, velle, proponere et huiusmodi. — Item, sunt actus qui non sunt in potestate nostra, ut actus naturales, ut est appetere alimentum, retinere et huiusmodi, nec quantum ad actionem nec quantum ad dimissionem. - Item, sunt actus, qui partim sunt in potestate nostra, partim non, sicut motus membrorum corporis in operando, in gradiendo: in potestate nostra sunt, cum non est detectus organi vel prohibens; in potestate vero nostra non sunt, vel cum deficit organum vel cum intervenit aliquid prohibens organum ab actu, et hoc quantum ad faciendum et dimittendum. — Item, sunt actus, qui sunt in potestate nostra omnino quantum ad dimittendum, sed non omnino in potestate nostra quantum ad agendum, sicut loqui; loqui enim in potestate nostra est totaliter ut non fiat, ita quod non potest cogi loquens ad loquendum, sicut potest cogi ad motum manus aut pedis, sed potest prohiberi ne fiat, et hoc quia fit per organum. Actus primo modo dicti semper sunt voluntarii, et ideo vituperabiles, si mali sunt, laudabiles, si boni. Actus secundi sunt simpliciter involuntarii, et ideo nec laudabiles nec vituperabiles, et ideo nec puniendi. Actus vero tertii, in quantum voluntarii, laudabiles et vituperabiles; in quantum vero involuntarii, simpliciter nec laudabiles nec vituperabiles nec puniendi nec vituperandi. Similiter et de quartis intelligendum est.
Item distinguendum quod violentia sive coactio duplex est: simpliciter et secundum quid. Simpliciter coactio sive violentia determinatur a Damasceno "cuius principium deforis est, nihil conferente secundum proprium impetum vim passo", hoc est cuius causa efficiens extra est totaliter et nihil cooperatur ille qui patitur omnino, et haec coactio dicitur sufficiens. Secundum quid vero coactio sive violentia est, cum causa movens deforis est inducens vel impellens, cooperante illo qui patitur. Primo modo coactio poneretur in castissima virgine, quae omnino contra suam voluntatem vi corrumperetur; secundo modo diceretur coactio in illo qui, timore impellente vehementi, ut timore mortis, Christum negaret. Prima coactio omnino excusat a reatu poenae, secunda non excusat a toto, sed a tanto, Prima coactio non habet locum in actibus simpliciter voluntariis et existentibus in potestate nostra, sed habet locum in aliis, in quantum non sunt in potestate nostra; secunda vero coactio locum habet in actibus simpliciter involuntariis. Unde hoc modo intelligitur quod dicit Augustinus quod coacta voluntas voluntas est.
ARTICULUS IV.
Utrum iudex reos in se delinquentes debeat punire.
Ad quod sic: a. Gregorius, in quadam homilia: "Ea quae in nobis committuntur, facile possumus dimittere; ea vero, quae in Deum committuntur, cum magna discretione, nec tamen sine poenitentia, possumus relaxare".
b. Item, B. Petrus, qui cum aliis audierat: "Beati eritis, cum maledixerint vobis homines", contumelias sibi illatas cum gaudio suscipiebat, peccata vero, quae in Deum committebantur, acerbe puniebat, sicut patet in Anania et Saphira, Act. 5, 3—10.
c. Item, Paulus per totam Epistolam II ad Corinthios pia admonitione per contemptum delinquentes in ipsum, ad sui amorem revocat, Elymam vero magum, qui ceteros a fide retrahebat, caecitate percussit, Act. 13, 11.
Contra: I. Ambrosius: "Ad preces Eliae ignis descendit de caelo, ut vindicaretur Prophetae iniuria".
2. Item, Canon B. Silverii Papae, Causa XXIII, quaest. 4: "Miserunt me in exilium, ego tamen non dimisi officium meum, sed eos, qui talia erga me egerunt, anathematizavi".
Solutio: Intuitu honoris vel amoris personae propriae non potest iudex vindex esse propriae iniuriae. Unde Dominus, volens iniuriam personae propriae tolerare, iniuriam vero Dei non inultam relinquere, ait discipulis: "Nescitis cuias spiritus estis".