III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, Praeambulum
Inquirendum est postea de persona accusatoris. Pro qua dantur plures leges iudiciales, Levit. 19, 13: "Non faciescalumniam proximo tuo" ; et iterum: "Non stabis contra sanguinem proximi tui", et multa alia. Quaeritur ergo primo an aliquis teneatur accusare; secundo, an subditi possint suos praelatos accusare; tertio, an mali possint accusare ; quarto, an omnes boni possint esse accusatores; quinto, quae conditiones requiruntur ad hoc quod aliquis possit accusare; sexto, quando et quo modo debeat aliquis alium accusare.