Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 1

AN ALIQUIS TENEATUR ACCUSARE.

Ad primum sic: a. Levit. 5, 1: "Si peccaverit anima et audierit vacem iurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam". Ex quo, sicut dicit Augustinus, "videtur Lex dicere peccare hominem qui scit aliquem falsum iurare et tacet". Ergo tenetur accusare.

b. Item, Augustinus, in Regula sua: "Non vos iudicetis esse malevolos, quando crimen alterius indicatis. Magis quippe innocentes estis indicando crimen quam si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perireper mittitis". Sed quilibet tenetur procurare salutem fratris; ergo ipsum accusare ut corrigatur.

c. Item, Augustinus, in eodem: "Si frater tuus vulnus habet in corpore, quod velit occultari, cum timet secari, nonne crudeliter a te sileretur et misericorditer iudicaretur? Quanto ergo potius debes manifestare ne deterius putrescat in corde".

d. Item, Augustinus, Ad Vincentium donatistam: "Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut iniustitiae seductus acquiescat".

2. Item, "qui freneticum ligat et lithargicum excitat, ambobus molestus, ambos amat".

f. Iterum, "quis nos potest amplius amare quam Deus? Et tamen nosnon solum docere suaviter, verum etiam terrere salubriter non cessat". Ex quibus relinquitur ratione consimili quod ex caritate est accusare fratrem ad correctionem; tenemur autem ad opera caritatis.

g. Item, Ambrosius, in quodam sermone: "Non osculatur pater semper filium, sed aliquando castigat". Ergo quando castigatur qui diligitur, circa eum pietas exercetur; si ergo tenemur ad opera pietatis in proximum, tenemur ad accusationem ut castigetur.

h. Item, idem, in eodem: "Habet amor plagas suas quae dulciores sunt, cum amarius se inferunt. Dulcior est enim religiosa castigatio quam blanda remissio; unde ait" Salomon: "Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula", Prov. 27, 6; inde ut prius.

Contra: 1. In Prov. 11, 13: "Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, celat amici commissum".

2. Item, in Prov. 25, 8: "Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iudicio cita, ne farte emendare non possis" etc.

3. Item, de lege naturae tenemur non facere alii quod nobis nollemus fieri; sed nullus vellet accusari; ergo nullus debet alium accusare.

Solutio: Dicendum quod aliud est ex caritate aliorum crimina indicare, ut quos secreta correctione non possumus corrigere, convictos iudicis sententia corripiat; atque aliud est insidiando falsa obicere vel insultando vera per contumeliam exprobrare sive, praetermisso iuris ordine, in accusationem prorumpere. Illud primum caritatis est, reliqua vero impietatis sive iniquitatis officium. Unde de impositione falsi dicitur in Prov. 12, 17: "Qui quod novit loquitur, index iustitiae est; qui autem mentiturtestis est fraudulentus". Et ad hoc est illa prohibitio: "Non facies calumniam proximo tuo". Calumnia est falsi criminis impositio; et iterum in Prov.: "Verba impiorum insidiantur sanguini" etc. De improperatione similiter dicitur in praedicta auctoritate Prov.: "Quae viderant anili tui, ne proferas in iudicio" etc. Et hoc modo intelligitur Canon B. Anacleti: "Summa iniquitas est fratres detrahere et accusare". De omissione ordinis iuris in contrarium dicitur Matth. 18, 15: "Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum".

PrevBack to TopNext