III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 2
UTRUM SUBDITI POSSINT SUOS PRAELATOS ACCUSARE.
Ad quod sic: 1. B. Fabianus, Causa II, quaest. 7: "Qualis damnatio illis immineat qui in patres peccant, divina Scriptura ostendit. Si enim Cham, qui non operuit pudenda patris, maledictus est, Gen.9, 25, multo ampliori condemnatione digni sunt qui patribus legatione fungentibus contumeliam inferunt". - Si dicatur quod istud intelligitur de falsa impositione - contra, Canon B. Anacleti, quaest. eadem: "Sententia Cham filii Noe damnantur qui suorum praepositorum vel doctorum culpam produnt".
3. Item, B. Anacletus arguit exemplo Domini: "Summi sacerdotes, id estepiscopi, a Deo sunt iudicandi, sed ab omnibus fidelibus portandi, ipso Domino dante exemplum, qui per se ipsum, et non per alium, vendentes et ementes eiecit de templo", Matth. 21, 12.
4. Item, idem B. Anacletus: "Nullus, ut reor, invenitur inter nos qui velit servum suum ab alio quam a se iudicari. Quod si praesumptum fuerit, multa indignatione irascitur; unde et Dominus de sacerdotibus per Prophetam ait: "Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei"".
5. Item, B. Telesphorus Papa, Causa VI, quaest. 1: "Dei ordinationem accusat qui eos, qui ab eo constituuntur, accusat sacerdotes".
6. Item, Canon B. Pii, eodem: Oves pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum suum non accuset, sed nec vulgus eum arguat, quia "non est discipulus super magistrum", Matth. 10, 24.
7. Item, "legitur quod Maria soror Aaron, quae post transitum maris rubri hymnum cantare meruit, postea accusans Moysen, eo quod aethiopissam duxisset uxorem, lepra percussa est", Num. 12, 10.
Ex quibus videtur quod subditi non possint suos praelatos accusare, licet etiam boni sint, et praelati mali.
Contra: a. Gregorius: "Sicut laudabile et discretum est reverentiam et honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eisindigent correctione, nulla dissimulatione postponere, ne totum, quod absit, corpus morbus invadat, si languor non fuerit curatus in capite".
17. Item, B. Gelasius, Causa II, quaest. 7, scribit quibusdam subditis: "Si quid in Ecclesia damni pontificem vestrum videritis admittere, mox nostris auribus relatione signato, ut quidfieri debeat censeamus".
c. Item, Gregorius, in eodem, approbat quod quidam "episcopus, inter alia mala corporali crimine lapsus, a suis clericis accusatus atque convictus", episcopali sententia depositus est.
Solutio: Secundum quosdam dicendum quod sunt subditi criminosi et sunt subditi boni. Subditi criminosi prohibentur ab accusatione praelatorum, boni vero non. Unde Augustinus, dicit: "Praesumunt praelati non debere se reprehendi vel accusari, pro eo quod Canonespassim non constituunt cos accusandos; quod tantumnegatur soliscriminosis, cum de reprehendendoVeritas ipsa constituat: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo"".
Sed opponitur: Nam Canones determinant in quo casu pastores sint a subditis accusandi; ergo in nullo alio casu poterunt accusare. Casus autem est cum exorbitant a fide. Unde B. Eusebius Papa, Causa II, quaest. 7: "Oves, quae pastori suo commissae sunt, nequeunt reprehendere nec ullatenusaccusare possunt nisi a fide exorbitaverit".
Solutio: Dicendum quod est accusatio facta ex affectu fraternae caritatis et est accusatio ex affectu malignitatis; item, est accusatio facta a criminosis et est accusatio facta a bonis. Dicendum ergo quod ex affectu caritatis a bonis licita est accusatio praelatorum; ex affectu vero malignitatis et a criminosis prohibita ,est, et secundum hanc distinctionem intelliguntur omnes Canones, quibus videtur prohiberi accusatio praelatorum. Unde Sardinense Concilium, Causa II, quaest. 7: "Ii, qui non sunt rectae fidei et conversationis et quorum vita est accusabilis et quorum fides et vita et libertas nescitur, non per mittuntur maiores natu accusare, neque vilespersonae in eorum recipiantur accusatione". Ex quo sumitur alia distinctio, quia sunt accusatores ignoti et cogniti; ignoti prohibentur accusare praelatos, noti non, eum distinctione praedicta.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur de Cham qui fuit maledictus, dicendum quod per hoc intelligitur quod praelati non sunt accusandi a subditis extraordinarie, hoc est de criminibus quae non possunt probari; et ideo signanter dicit B. Zepherinus quod Cham vituperatur, quia "verenda patris non operuit, sed ridendamonstravit", quae scilicet solus viderat.
2-6. Ad alia vero obiecta per distinctiones supra positas respondendum est, quia auctoritates illae intelliguntur de accusatione quae fit affectu malignitatis, non caritatis, vel de accusatione quae fit a criminosis.
7. Ad illud vero quod obicitur de Moyse et Maria, dicendum quod "per Moysen praelati intelliguntur, per aethiopissam peccatores. Moyses in uxorem aethiopissam ducit, cum quilibet praedicator peccatorem sibi copulat, ut Deo prolem bonorum operum de eo gignere valeat. Hanc copulam, dum Maria, id estsubditus quilibet, reprehendit, lepra peccati inlicitur". Ex hac ergo auctoritate non prohibentur subditi ab accusatione praelatorum, sed monentur ne reprehendant misericordem compassionem eorum.
8. Ad illud vero quod obicitur de David, dicendum quod in hoc datur forma non accusandi praelatum de crimine, quod ab uno solo scitur; quod designatur per hoc quod in abscondito in spelunca praecidit oram chlamydis. Vel, secundum B. Gregorium, istud intelligitur de iudice, non de accusatore; unde dicit quod oram chlamydis praecidit, qui sententia damnationis praelatum percutit, quod nulli subditorum licet.
Ad ultimum vero quod obicitur contra distinctionem Augustini, dicentis quod Canones, in quibus prohibetur accusatio praelatorum, intelliguntur de subditis criminosis, et tamen Canon Eusebii videtur determinare casum, in quo tantum reprehendendus est praelatus, scilicet propter exorbitationem a fide, dicendum quod, secundum Augustinum, Canon Eusebii de criminosis et infamibus intelligitur: oves enim criminosae et infames pastorem suum accusare non possunt nisi a fide exorbitaverit. Ceterum, si a fide exorbitaverit, tanta est labes illius criminis quod ad eius accusationem servi adversus dominum et quilibet criminosi adversus quemlibet admittuntur.