III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 3
UTRUM MALI POSSINT ESSE ACCUSATORES.
Ad quod sic: a. Matth. 7, 5: "Hypocrita, eiice trabem de oculo tuo et postea videbis eiicere festucam de oculo fratris tui", et per trabem significatur crimen mortalis culpae, per eiectionem festucae accusatio minoris culpae in alio.
b. Item, Canon Stephani Papae, Causa III, quaest. 11: "Neganda est accusatoribus licentia criminandi, prius quam crimen, quo premuntur, exuerint".
6. Item, B. Anacletus, Causa III, quaest. 3: "Transgressores sponte legis suae eiusqueviolatores apostatae nominantur; omnis enim apostata refutandus est ante reversionem suam nec in accusatione recte agentium suscipiendus".
Contra: 1. Sap. 4, 6: "Ex iniquisomnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parantes" ; et "filii" dicuntur imitatores nequitiae; ergo iniqui filii possunt testificari de nequitia parentum; ergo et accusare.
2. Item, in Matth. 12, 41 dicitur quod "viri Ninivitae surgent in iudicio et condemnabunt" generationem istam, per comparationem, supple, minoris mali.
Solutio: Dicendum quod in accusatione requiritur aequalitas vel maioritas accusantis respectu accusati, ut semper accusans in conversatione par vel superior accusata inveniatur. Sed paritas intelligitur quantum ad fidem, superioritas quantum ad vitam. Quia paritas requiritur, ideo dicit Canon Caii, Causa II, quaest. 7, quod "pagani vel haeretici sive Iudaei nonpossunt christianos accusare". De superioritate autem vitae dicit Canon Stephani, Causa III, quaest. 11: "Non est credendum contra aliquos eorum confessioni qui criminibus implicantur, nisi se prius probaverint innocentes". Et hoc intelligitur in pari vel minori crimine. — Et per hoc solvuntur obiecta.