Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 3, C. 4

UTRUM OMNES BONI, UT MONACHI, POSSINT ESSE ACCUSATORES.

Deinde quaeritur utrum omnes boni possint esse accusatores; et quaeritur de monachis utrum possint esse accusatores.

Ad quod sic: l. Dicit Adrianus Papa, Causa II, quaest. 7: "Placuit eorum sacerdotes accusandi et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis vocibus, sed divinis, mortuos esse scimus, quia funestam vocem potius interdici quam audiri oportet".

2. Item, Concilium Chalcedonense praecipit "ut ecclesiasticas actiones monachi tractare non praesumant".

Ex iis relinquitur quod monachi, qui sunt mortui mundo, vel quilibet religiosi non possunt esse accusatores.

Contra: a. Hieronymus: "Sancta rusticitas solum sibi prodest, etquantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibusnon resistat".

17. Item, B. " Ioannes Baptista, cum eremiticam vitam duceret, Scribas et Pharisaeos ad se venientes dure redarguebat". Qui autem redarguere potest, potest et accusare.

. Item, Canon B. Eleutherii, Causa II, quaest. 7: "Negligere, cum possis, perturbare perversos, nihil aliud est quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae qui manfiesto facinoridesinit obviare".

Solutio: Contingit accusare duobus modis: uno modo ex praesumptione temeritatis, alio modo ex necessitate caritatis. Monachi ergo ex praesumptione accusare non possunt; ex caritate vero, ubi imminet periculum salutis, possunt. Unde "ex Canonibusdefinitur quod illi sacerdotes accusare possunt qui ad eumdem gradum ascendere valent". Constat autem quod "monachi et religiosi ad sacerdotii gradum laudabiliter possunt ascendere; constat ergo quod possunt accusare sacerdotes" et multo magis alios. Canones ergo non prohibent eos ab accusatione nisi ab accusatione quae est ex temeritate.

PrevBack to TopNext