Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 3

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 3

DE IDONEITATE TESTIUM.

Deinde quaeritur de idoneitate testium.

Dicitur idonea omnis persona ad testimonium perhibendum, quae iure non prohibetur. Lege autem divina non habetur expresse prohibitio alicuius personae; ergo secundum legem divinam quaelibet persona erit idonea; cum ergo divina lex sit supra humanam, non poterit humana lex aliquam personam inidoneam facere ad testimonium ferendum.

Contra: a. Secundum Canones et leges humanas plures personae prohibentur. Prohibentur enim infideles per Concilium Toletanum, Causa II, quaest. 7, ubi sic arguitur: "Non potest erga homines esse fidelis, qui Deo extitit infidelis. Iudaei ergo, qui dudum christiani effecti sunt et nunc in Christi fide praevaricati sunt, ad testimonium ferendum admitti non debent, quiasicut in fide Christi suspecti sunt, ita in testimonio humano dubii habentur". Item, in eodem: "Infirmari oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur, nec eis credendum est qui veritatis fidem a se abiecerunt".

b. Item, prohibentur infames. Unde B. Gregorius de examinatione testium dicit, Causa II, quaest. 1, ubi dicit: "Quod si vilissimi testes sunt exhibiti contra episcopum, nullius sunt momenti".

Quales autem vel cuius opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt. Unde lex canonizata Digestorum dicit: "Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint", sequenda sunt omnia testimonia, Causa IV, quaest. 3. Item in eodem: "In testibus fides, dignitas, mores, gravitas consideranda est".

c. Item, prohibentur minores aetate. Dicit Canon, Causa IV, quaest. 3: "Adtestimonium intra annum quartumdecimum aetatis suae constituti non admittantur". Item, in eodem: In criminali causa is "accusator citarenon debet, qui publico crimine reus erit aut qui minor viginti annis erit". In eadem autem quaestione dicitur: "Testes ad testimonium admittendos nonesse censemus, qui nec ad accusationem admitti iussi sunt".

d. Item, prohibentur mulieres, ut Causa XXXIII, quaest.5, auctoritas Ambrosii ex libro Quaestionum Veteris et Novi Testamenti: "Mulierem constat esse subiectam viri sui dominio et nullam auctoritatem habet, nec docere potest nec testis esse nec fidem dare nec iudicare". Item, decretum Fabiani Papae, Causa XV, quaest. 3: "Mulieres nec sacerdotes accusare nec in eos testificari valent".

9. Item, prohibentur servi. Unde Causa IV, quaest. 3, lex canonizata: "Liberi testes ad causas postulantur alienas". Item: "Idonei non videntur esse testes, quibus imperari potestut testes fiant". Cum ergo servis possit imperari ut testes fiant, non possunt esse testes idonei;

f. Item, prohibentur pauperes. Unde B. Gregorius, Causa II, quaest. 1: "De personis testificantium subtiliter quaerendum est cuius conditionis sint et ne inopes sint".

g. Item, prohibentur alienati, quia, sicut dicit Canon, a testimonio repelluntur qui repelluntur ab accusatione; ab accusatione autem et iudicio dictando prohibentur alienati mente, sicut habetur Causa III, quaest. 7.

h. Item, prohibentur inimici. Unde B. Gregorius, Causa II, quaest. 1: "Depersonis testificantium quaerendum est ne in aliquas inimicitias habuissent".

i. Item, prohibentur familiares et domestici. Unde lex canonizata, Causa IV, quaest. 3: "In iure civili domesticitestimonii fides improbatur". Item, in eodem, quaest. eadem: "Idoneus testis pater filio aut filius patri non est". Item, Canon, quaest. eadem: "Testes ad testimonium non dimittendos esse censemus, quos accusator de domo sua produxerit".

k. Item, prohibetur testimonium alicuius in re sua. Unde lex canonizata, Causa IV, quaest. 3: "Nullus idoneus testis in re suaintelligitur".

l. Item, prohibentur laici contra clericos terre testimonium sicut et ab accusatione, Causa II, quaest. 7, cap. 1. Sed istud intelligitur in causa criminali.

m. Item, prohibentur accusatores et iudices. Unde, Causa IV, quaest. 4: "Nullus unquampraesumat accusator simul et iudex esse et testis".

Ex iis igitur patet quod duodecim genera personarum prohibentur a testimonio, videlicet infideles, infames, pueri, mulieres, servi, pauperes, alienati, inimici, domestici, idem in re sua, laici contra clericos et cum accusatoribus iudices.

Quaeritur igitur qua ratione huiusmodi personae, et non aliae, secundum Canones et leges non idoneae ad testimonium iudicentur.

1. Item, obicitur contra hoc quod dicitur de servis. Nam dicitur Causa IV, quaest. 3: "Servi responsotunc credendum est, cum alia probatio ad erudiendam veritatem non est". Ergo servus non est repellendus a testimonio generaliter.

2. Item, obicitur contra hoc quod dicitur de mulieribus. Nam, cum maius sit incomparabiliter esse testem veritatis divinae quam Veritatis humanae, mulieres autem inveniuntur idoneae ad testimonium veritatis divinae, ut Elisabeth, Luc. 1, et Anna, Luc. 2, et multae aliae in Veteri Testamento, ergo multo fortius invenientur idoneae ad testimonium veritatis humanae. — Item, lex canonizata, [ Causa ] XV, quaest. 3, dicit: "Exeo quod prohibet lex Iulia de adulterio condemnatam mulierem testimonium dicere, colligitur mulieres testimonium in iudicio ius dicendi habere". — Item, eadem quaestione, lex alia: "In quaestionibus laesae maiestatis audiuntur mulieres; coniurationem Sergii CatilinaeIuliamulier detexit et Marcum Tullium Consulemin iudicium eius instruxit". Relinquitur igitur secundum sanctionem divinam et humanam, mulieres in testimonio idoneitatem habere.

3. Item, obicitur contra hoc quod dictum est de pueris. Nam B. Brixius "voce pueri, triginta dies ab ortu habentis, innocens probatus est". Ergo multo magis voce pueri duodecim vel tredecim annorum poterit testimonium dici.

4. Item, obicitur de pauperibus. Nam si pauperes sunt a testimonio repellendi, ergo sancti viri et religiosi et etiam Apostoli erunt et testimonio prohibendi, qui pauperes sunt, nihil habentes.

5. Item, obicitur contra hoc quod dicitur quod domestici non sunt ad testimonium admittendi. Nam dicitur Causa XXXV, quaest. 6: "Consanguineos extraneorum nullus accuset vel consanguinitatem in Synodo computet, sed propinqui, ad quorum notitiam pertinent, ut et pater et mater etsoror et frater etpatruus et avunculus, amita et matertera". Ergo domestici non sunt a testimonio generaliter repellendi.

6. Item, obicitur de hoc quod dicitur quod laici non possunt testificari contra clericos Nam Christus, Summus Sacerdos, in testimonium contra se quemlibet admittebat, cum uni dixit, Ioan. 18, 23: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo". Ergo multo fortius quilibet sacerdos et clericus poterit a quolibet accusari.

7. Item, obicitur de hoc quod dicitur quod nullus potest esse testis in causa propria. Nam dicit Decretalis, tit. De testibus, quod canonici non sunt in "testimonio super negotio suae ecclesiae repellendi nisi alia rationabilis causa impediat".

Respondeo: Dicendum quod, cum dicat lex Dei, Exod. 23, 2: "Non in iudicio plurimorum acquiesces sententiae" ; et iterum, Deuter. 19, 18: "Cum sacerdotes diligentissima perscrutantes invenerint falsam testem contra fratrem suum dixisse mendacium, reddent ei sicut fratri sua facere cogitavit". Canones et etiam humanae leges rationem legis considerantes, omnes personas, quae possunt haberi suspectae de mendacio in testimonio terendo vel de veritate supprimenda, inidoneas ad testimonium censuerunt.

Ad hoc autem discernendum consideraverunt quinque in personis testificantium: mores, naturam, fortunam, animum, statum. — Circa mores consideraverunt duo, propter quae non debeat fides adhiberi testificanti: errorem et malitiam. Propter errorem, infideles; propter malitiam infames repellendos a testimonio sanxierunt. — Item, circa naturam duo consideraverunt: aetatem et sexum. In pueris defectus aetatis obnubilat rationem, in mulieribus sexus emollit voluntatem. Inde tam pueros quam mulieres idoneos ad testimonium non censuerunt. - Item, circa fortunam consideraverunt duo: conditionem servitutis et adversitatem paupertatis. Servitus habet annexum dominationis timorem, paupertas temporalitatis amorem, quae duo maxime solent homines ad mendacium inclinare. Inde, secundum Canones et humanas leges, nisi in casibus determinatis, servorum et pauperum testimonia reprobantur. - Item, circa animum duo consideraverunt principaliter: intellectum et affectum, et in intellectu alienationem rationis, in affectu libidinem voluntatis. Item, libidinem discreverunt per libidinem irae, quae est in odio, et libidinem concupiscentiae quae est in desiderio. Item, libidinem concupiscentiae consideraverunt dupliciter: quoad se et quoad alios. Et secundum hanc distinctionem vitiorum contingentium ex parte animi testificantis, quatuor genera personarum indigna testimonio decreverunt: furiosos, propter alienationem rationis; inimicos, propter libidinem voluntatis in irascendo seu odiendo: sicut enim dicitur [ Causa ] IV, quaest. 3, propter inimicitias testes repelli leges praecipiunt. — Item, propter libidinem voluntatis in concupiscentia respectu alterius inidoneos iudicant domesticos; propter vero libidinem concupiscentiae respectu sui iudicant quemlibet testem inidoneum in re sua. — Item, circa statum consideraverunt duo: statum personarum extra iudicium et statum personarum in iudicio. Extra iudicium consideraverunt statum laicorum et clericorum et quod consueta est aemulatio status laicorum respectu status clericorum, et ideo in criminali causa removentur laici ab accusatione et testimonio clericorum, secundum distinctionem quae iam dicetur. Item, in iudicio consideraverunt distinctionem personarum quae consistunt in iudicio, et conditiones earum non concurrentes in aliquam unam personam, secundum quod dicit B. Fabianus [ Causa ] IV, quaest. 4: "Nullus unquampraesumat accusator simul esse et iudex et testis". Item, B. Damasus, quaestione eadem: "Per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordine".

Patet ergo qualiter iuxta legem Dei Canones et humanae leges personas praedictas inidoneas ad testimonium decreverunt.

Definiamus igitur idoneitatem personae testificantis. Idoneitas igitur personae testificantis est dignitas personae culus verbis debet fides adhiberi absque omni suspicione mendacii. Inidoneitas vero est deiectus dignitatis in persona, cuius verbis non debet fides adhiberi propter suspicionem mendacii.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur de servis, respondetur per distinctionem: aut enim servus manet in servitute aut manumittitur transiens ad libertatem. Si manumissus est, potest recipi in testimonium eorum quae vidit tempore servitutis, secundum quod dicunt leges humanae. Si vero est manens in servitute, aut ergo interrogatur de iis quae pertinent ad suum dominum aut de aliis. In primo casu non est recipiendum eius testimonium; unde [ Causa ] IV, quaest. 3: "Servi nec pro domino suo nec adversus dominum, sed pro facto suo, interrogari possunt". Exceptis tamen tribus criminibus, videlicet crimine adulterii, crimine fraudati census, crimine maiestatis. Unde [ Causa ] XII, quaest. 2: Servi "in patronos testificari non possunt nisi in quibusdam casibus". Et postea exprimuntur secundum legem: "Exceptis adulterii criminibus, fraudati census accusationibus et criminemaiestatis, quod ad salutem principis pertinet". Quidam, etiam addunt duos casus: unus est, "cum maritus dicitur occidisse uxorem", secundum legem humanam de sicariis; alius est, "cum agitur de occiso domino". Si vero interrogatur servus de iis quae pertinent ad alium quam ad suum dominum, aut est defectus probationis aut non. Si est detectus, recipitur ad testimonium. Unde [ Causa ] IV, quaest. 3: "Servi responso tunc credendum est, cum alia probatio ad erudiendam veritatem non est". Si vero non sit detectus probationis, non erit admittendus.

2. Ad illud quod obicitur de mulieribus, respondent quod regulariter mulier ad testimonium non est admittenda nisi in quibusdam casibus, in quibus etiam mulieri conceditur accusare. Unde distinguitur in causis: aut enim causa criminalia est aut non criminalis. Si est criminalis, non admittitur nisi "suam aut suorum iniuriam prosequatur", et in crimine laesae maiestatis, in quibus casibus permittitur ei accusatio, sicut habetur [ Causa ] XV, quaest. 3. Si vero sit non criminalis causa, ut pecuniaria vel matrimonialis, admittitur mulier in testimonium. - Ad illud vero quod obicitur quod mulier in testimonium admittitur veritatis divinae, dicendum quod hoc non est generale nec regulare, sed est privilegium gratiae; "privilegia vero paucorum non faciunt legem communem". Datus est autem spiritus prophetiae mulieribus ea ratione qua de muliere Virgine natus est Christus, ne scilicet contemnatur muliebris sexus et ne propter culpam Evae credatur a Domino reprobatus, et ideo non est ad consequentiam trahendum speciale privilegium mulierum.

3. Ad illud vero quod obicitur de pueris, dicendum quod pueri intra decimumquartum annum non sunt recipiendi ad testimonium, quamdiu sunt infra illam aetatem. Cum vero illam pertransierint, possunt terre testimonium de iis quae in minori aetate viderunt, quemadmodum et docere ea quae in minori aetate didicerunt, sicut dicitur 37 dist., auctoritate B. Clementis: "Absurdum non erit, si aliquid ex eruditione communi ac liberalibus studiis, quae forte inpueritia attigit, ad assertionem veri dogmatis inferat". — Ad illud vero quod obicitur de puero triginta dierum testificante innocentiam B. Brixii, respondetur: "Miracula divina sunt admiranda, non in exemplum humanae actionis trahentia".

4. Ad illud quod quaeritur de pauperibus, dicendum quod est pauper voluntate et est pauper necessitate. Pauper necessitate solum cupit divitias, pauper vero spiritu seu voluntarius contemnit divitias temporales propter aeternas. In primo praesumptio est ut pro pecunia mentiretur, et ideo est a testimonio repellendus. In secundo vero nulla praesumptio est, et ideo ad testimonium est maxime idoneus, cum de eius fide et veritate maxime praesumatur.

5. Ad illud vero quod de domesticis obicitur aut quod idoneus pater filio vel patri filius testis non est, generaliter conceditur, exceptis casibus tribus. Primus casus est in testamento. Unde pater potest esse testis in testamento filii testantis. - Secundus casus est in successione. Pater enim et mater admittuntur ad probandum genus vel aetatem filii, secundum quod dicit Decretalis, tit. De legitimitate, quae ponit casum de quodam qui nutriebat puerum, quem dicebat esse filium suum non legitimum, sed spurium; processu temporis duxit uxorem quamdam mulierem, quam, dum nutriret puerum, tenebat in domo, et susceptis ex ea liberis, praedictus puer dixit se heredem et cum eis hereditatem debere partiri. Quaeritur quo modo istud possit probari? Et respondet Papa quod credendum est verbo mulieris et viri. — Tertius casus est in matrimonio. Unde dicit Decretalis quod "parentes, fratres, cognati utriusque sexus" in testimonium filiae et filii "ad matrimonium coniungendum" sunt admittendi.

6. Ad illud vero quod obicitur de laicis, quod possunt contra clericos testificari, intelligitur in causa civili; in causa vero criminali non admittuntur nisi cum distinctione, quae supra habita est, Quaestione de persona accusatoris, titulo utrum interiores possint accusare superiores.

7. Ad illud autem quod obicitur quod homo potest esse testis in causa sua, dicendum quod, cum clerici introducuntur testes pro ecclesia sua, non intelliguntur esse testes in domestico negotio vel in proprio, sed pro ecclesia quae mater est omnium pauperum. Et ratio est, quia causa ecclesiae non est causa singulorum canonicorum, sed causa Christi et pauperum, secundum quod dicitur Causa XIV, quaest. 2.

PrevBack to TopNext