Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 4, C. 4

UTRUM LICITUM SIT VENDERE TESTIMONIUM.

Postea quaerendum est de fide testibus adhibenda, sed haec Quaestio competentius determinabitur infra, cum quaeretur de progressu iudiciorum.

Quantum ergo ad ultimum quaeritur utrum licitum sit testi pro testificando pecuniam recipere.

Ad quod sic: a. Augustinus, Ad Macedonium: "Non debet iudex vendereverum iudicium aut testis verum testimonium".

17. Item, Augustinus, ad eumdem: "Cum iudicia et testimonia, quae nec vera nec iusta vendentia sunt, iniqua et falsa venduntur, multo sceleratius pecunia sumitur, quia scelerate, quamvis a volentibus, datur".

Contra: 1. Causa IV, quaest. 3, lex canonizata: "Venturis ad iudicium per accusatorem, aut ab iis, per quos fuerunt postulati, sumptus competenter ministrentur, etiam si in pecuniaria causa testes sintab alterutra parte producendi".

[Solutio]: Sed ad hoc responsio est facilis. Nam aliud est pro testificatione munus accipere, aliud sumptus necessarios percipere. Primum enim nefas est et praevaricatio. Unde dicit B. Gregorius: "Si spes muneris subtrahitur, confestim a confessione iustitiae recedunt" ; unde acceptio munerum praevaricatio veritatis est; unde et pro iusto dicitur: "Quiexcutit suas manus ab omni munere, iste in excelsis habitabit". Et hoc idem intelligitur de iudice, sicut habetur Causa XI, quaest. 3. Unde Beda, Super Marcum: " "Abiit Iudas ad summos sacerdotes, et constituerunt illi pecuniam"etc. Cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, quia proiectoqui veritatem pecunia negant, Dominum pro pecunia vendunt. Ipse enim dixit: "Ego sum veritus"". - Secundum vero licitum est, scilicet sumptus necessarios percipere in praedicto casu, cum oportet ad locum remotum pro testimonio ferendo procedere: nemo enim tenetur propriis stipendiis militare.

Si vero quaeratur an teneatur restituere ea quae pro testimonio terendo recepit, determinabitur infra, cum agetur de restitutionibus.

PrevBack to TopNext