Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, Praeambulum

Pertractatis quaestionibus circa personas quae quasi essentiales sunt in constitutuione iudicii, consequenter quaerendum est de personis quae quasi accidentaliter assistunt iudicio, ut ex parte iudicis assessores et officiales, ex parte partium advocati et procuratores. Circa quod quaeruntur plura: Primo, utrum advocatus teneatur ad iustum patrocinium et iurisperitus ad iustum consilium indigenti conferendum; secundo, utrum iurisperitus possit vendere iustum consilium, et advocatus; tertio, quae requirantur ad legitimum advocatum.

PrevBack to TopNext