III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, C. 1
UTRUM ADVOCATUS TENEATUR AD IUSTUM PATROCINIUM ET IURISPERITUS AD IUSTUM CONSILIUM INDIGENTI CONFERENDUM.
Ad primum sic: a. Ambrosius, in libro De officiis: "Grandis culpa est, si, te sciente, fidelis egeat; si scias eum sine sumptu esse etfamem tolerare, aerumnas perpeti, qui egere erubescit; si incausam ceciderit aut captivitatis suorum aut calumniae, etnon adiuves". Ergo grandis culpa est iurisperito miserabilibus personis subtrahere iuris consilium et advocato subtrahere patrocinium.
b. Item, medicus tenetur pauperi languido impendere curam et consilium medicinae, secundum quod dicit B. Symmachus: "Non est grandis differentia utrum lethum inferas vel admittas: mortem enim languidis probatur infligere, qui hanc, cum possit excludere, non excludit", 83 dist. Ergo pauperi oppresso iniuste tenetur advocatus impendere patrocinium pari ratione.
c. Item, dicit lex Dei, Exod. 23, 4: "Si occurreris bovi aut asino inimici tui erranti, reduc ad eum". Sed, sicut dicit Apostolus, I Cor. 9, 9—10: "Numquidde bobus cum est Deo? Autpropter nos utique haec dicit" ? Si ergo bovi inimici erranti tenemur subvenire, ergo multo fortius iurisperitus pauperi ignoranti tenetur consulere.
d. Item, dicit Lex in eodem: "Si videris asinum adteritis te cecidisse sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo". Si ergo oppresso asino inimici tenetur quilibet impendere adiutorium secundum Legis litteram, ergo multo fortius oppresso pauperi tenebitur advocatus impendere patrocinium ad tuendam causam.
[Solutio]: Quod absolute concedendum est. Tenentur enim miserabilibus personis, quae non habent quid tribuant et propter defectum consilii et patrocinii amittunt causas suas et gravantur iniuste, legisperiti consilium et advocati patrocinium. Et hoc per legem caritatis, qua tenentur subvenire indigenti, tum per legem naturalem et evangelicam, qua dicitur, Matth. 7, 12: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vas facite iliis".