Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, C. 2

UTRUM OFFICIALES, ASSESSORES ET ADVOCATI POSSINT PRO CONSILIO IURIS ET PATROCINIO PECUNIAM RECIPERE.

Consequenter quaeritur utrum officiales, assessores et advocati possint pro consilio iuris seu dictamine et patrocinio pecuniam recipere.

Ad quod sic: 1. Simonia est studiosa voluntas vendendi vel emendi spirituale. Si ergo consilium iuris seu dictamen et patrocinium spiritualia sunt, haec vendere vel pro istis pecuniam recipere simoniacum erit.

2. Item, secundum Augustinum, Ad Maredonium: "Non debet iudex vendere iustum iudicium nec testis verum testimonium". Ergo nec advocatus poterit vendere iustum patrocinium nec iurisperitus iustum consilium. — Probatio: Sicut enim iustum iudicium iudici et verum testimonium testi est gratis concessum a Deo, et ideo gratis impendendum, iuxta illud praeceptum, Matth. 10, 8: "Gratis accepistis, gratis date", similiter iustum patrocinium advocato et iustum consilium legisperito.

Contra: a. Gregorius: "Iustum est ut illi consequantur stipendium, qui pro temporesuum commodare reperiuntur obsequium". Ergo, cum advocati et assessores suum commodent obsequium, iustum erit ut consequantur stipendium.

b. Item, Augustinus: "Sunt personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut officialis, [et qui amovetur] et cui admoveturofficium" ; et est in epistola Ad Macedonium.

c. Item, Augustinus, ad eumdem: "Non ideodebet iudex vendere iudicium aut testis testimonium, quia vendit advocatus iustum patrocinium et iurisperitus verum consilium".

Respondeo, secundum Augustinum, Ad Macedonium, dicentem de personis inferioris loci, ut officialibus et assessoribus et advocatis, quod non insolenter tales personae accipiunt, et "ab iis extorta per immoderatam improbitatem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent; magisque reprehendimusqui talia inusitata repetierunt quam qui ea de more sumpserunt, quoniam necessariaepersonae rebus humanis vel invitantur huiusmodi commodis veltenentur". Distinguitur ergo circa officiales. Aut enim habent certum stipendium sibi assignatum aut non habent. Si habent, nihil omnino possunt recipere, sicut dicit Augustinus, De verbis Domini, super illud Luc. 3, 14: "Neminem concutiatis" etc.: "Quicumque stipendia publica decreto consequitur, si amplius quaerit, tamquam calumniator et cuncussor Ioannis sententia condemnatur". Si vero non habet, distinguendum, quia secundum consuetudinem et morem recipere potest; per immoderatam vero improbitatem non potest licite. Unde dicit Augustinus quod "extorta per immoderatam improbitatem ab iis repeti solent". Circa assessorem vero et advocatum distinguitur, quia moderatum salarium recipere possunt licite, immoderate non possunt. Moderatum autem salarium attendi debet per considerationem quatuor: primum est quantitas causae, secundum labor, tertium scientia in assessore et facundia in advocato, quartum consuetudo regionis. Secundum horum quatuor considerationem salarium maius vel minus debet taxari. Sicut enim dicit B. Leo, dist. 61 7: "Pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actionibus strenuis praemium debetur". Et iterum, sicut dicit lex canonizata: "Arcentur a professione advocatorum, qui cum gravi damno litigatoris et depraedatione poscentes inveniuntur". Nota tamen quod postquam causa incepta est, nullum pactum debet advocatus tacere cum litigatore, secundum quod dicitur in Canone: "Non licet advocato ulli contractum inire cum eolitigatore quem in propriam recepit fidem, nec ex industria iurgium protrahere".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur primo quod iustum consilium et patrocinium res spirituales sunt, dicendum quod verum est secundum se considerata, tamen labor in disceptando, in disputando de iis quae pertinent ad iuris consilium et ad causae patrocinium corporalia sunt, et ideo ratione istorum dicit Augustinus quod advocatus potest vendere iustum patrocinium et legisperitus iustum consilium. Si autem sine labore posset legisperitus respondere petenti consilium, non est aliqua ratio quare possit accipere, immo quod gratis accepit debet gratis dare, secundum quod dicitur Matth. 10, 8: "Gratis accepistis, grotis date".

2. Ad illud vero quod obicitur de iudice et teste, qui nihil possunt recipere, pari ratione nec advocatus nec legisperitus, respondendum quod non est simile. Nam, sicut dicit Augustinus, Ad Macedonium, iudex et testis "inter utramque partem ad examen adhibentur" ; iuris vero peritus et advocatus "ex una parte consistunt", et "ideo nondebet iudex uendere iustum iudicium aut testis verum testimonium, licet advocatus vendat iustum patrocinium aut legisperitus iustum consilium". — Si autem obiciatur quod officialis aut assessor secundum hanc rationem non poterunt recipere salarium, quia adhibentur ad examen iudicii inter utramque partem: dicendum quod non debent accipere salarium sicut pretium iudicii vel examinis, sed solum sicut stipendium laboris, iuxta illud Matth. 10: "Dignus est operariusmercede sua".

PrevBack to TopNext