III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 5, C. 3
QUAE REQUIRANTUR AD LEGITIMUM ADVOCATUM.
Ad quod breviter notandum quod requiruntur ad officium legitimum advocati persona congrua, causa iusta, modus debitus, affectus pius.
Circa personae congruitatem debet considerari bonitas, status, gradus, officium. Propter detectum bonitatis prohibentur infames, haeretici, pagani, excommunicati. Unde [ Causa ] III, quaest. 7: "Infames non possunt esse procuratores vel causarum patroni". Et iterum Causa IV, quaest. 1, dicit Concilium quod "omnes infamiae maculis respersi, id est histriones aut turpitudinibus subiectae personae, haeretici etiam sive pagani sive Iudaei ab accusatione prohibentur", pari ratione et ab advocatione. — Item, propter perfectionem status prohibentur monachi. Unde dicit Eugenius, [ Causa ] XVI, quaest. 1: "Placuit nostro communi concilio, utnullus monachus pro lucro terreno nefandissimo ausude monasterio exire praesumat". Et sequitur: "Neque in quibuscumque negotiis sese implicari; sit claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret vita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaquesolitarius et taceat, quia mundo est mortuus, Deo autem vivus. Agnoscat nomen suum: monosenim graece, latine unus, achos, tristis; inde monachus dicitur, id est unus ettristis. Sedeat igitur tristiset officio suo vacet". Ex hoc intelligitur quod non possunt esse advocati monachi, nisi forte in causa sui monasterii, et hoc abbate imperante, sicut dicit Decretalis Innocentii, Extra, De postulationibus, I. Et idem intelligitur de regularibus canonicis, sicut dicitur ibidem. — Item, propter inidoneitaiem gradus prohibentur clerici in sacris Ordinibus constituti, et etiam in minoribus beneficiati, et hoc coram iudice saeculari. Unde dicit Concilium Lateranense: "Clerici in subdiaconatu, in Ordinibus etiam minoribus, si beneficiis ecclesiasticis sustententur, coram iudice saeculari in negotiis saecularibus advocati fieri non praesumant, nisi propriam causam vel suae ecclesiae iuerint prosecuti aut promiserabilibus forte personis, quae proprias causas administrare non possunt", Extra, De postulationibus. Coram vero iudice ecclesiastico dicunt non esse prohibitos ab advocatione nisi sacerdotes solos. Unde Decretalis Gregorii IX: "Cum sacerdotis sit nulli nocere, omnibus velle prodesse, nonnisi pro seipso et ecclesia sua vel, si necessitas immineat, pro personis coniunctis vel miserabilibus sibi est licitum postulare". — Item, propter distinctionem otticii prohibetur iudex, quia, sicut dicit B. Damasus: "Accusatores et iudices non iidem sint, sed per se accusati, per se iudices, per se testes, per se accusatores, unusquique in suo ordine". Advocatus autem stat in causa aut pro parte accusatoris aut pro parte accusati, et haec distinctio habetur secundum Canones.
Nota tamen secundum legem humanam canonizatam, Digest. tit. De postulationibus, distinctionem aliam: "Quidam enim prohibentur omnino postulare: vel propter aetatem, ut minores octodecim annis, vel propter casum, ut surdus qui prorsus non audit. Alii prohibentur, ne pro aliis postulent: vel propter sexum, ut feminae, vel proptercasum, ut utroque lumine orbati, vel propter notam infamiae et turpitudinis. Iis personis pro se allegare permittitur, pro aliis postulare prohibetur", nisi torte pro certis personis, ut pro parentibus, pro liberis, pro fratribus et sororibus et huiusmodi, quae determinantur a iure, Causa III, quaest. 7. Haec igitur sunt attendenda quantum ad congruitatem personae.
Ex parte causae requiritur iustitia, ut non foveat causam iniustam. Unde habetur Levit. 19, 15: "Non facies quod iniquum est", et Eccli. 4, 33: "Proiustitia agonizare".
Ex parte modi debiti requiritur iustus ordo et modestus sermo, ut non producat falsos testes vel subornatus nec falsa instrumenta nec alleget leges falsas, sed iaciat sicut praecipitur: "Iuste, quod iustum est" exequeris, in quo praecipitur iustus ordo. - Item, modestus sermo requiritur, secundum quod praecipitur Eccli. 28, 29: "Aurum et argentum tuum confla, ei verbis tuis facito stateram, ei frenos uri tuo rectos; et attende, ne farte labaris in lingua". Item, Eccli. 22, 33 propter hoc dicitur: "Quis dabit ori meo custodiunt, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ex ipsis, ei labia mea perdunt me" ?
Item, requiritur praeter praedicta affectus pius, ut scilicet pauperes et pupillos oppressos tueatur, secundum quod praecipitur Isai. 1, 17: "Subvenite oppresso, defendite viduam". Inde est quod praecipitur in Lege, Exod. 23, 5: "Si videris asinum odientis te iacere sub onere, nun pertransibis, sed sublevabis cum ea". Si ergo haec lex servabatur in asino odientis oppresso, multo magis erit servanda in persona pauperis vel pupillo per iniuriam oppresso. Ex hac igitur lege tenetur advocatus oppressum pauperem relevare.