Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, Praeambulum

Ordinis consequentia requirit inquirere de processu iudicii, propter quod datur lex Levit. 19, 15: "Iuste iudica proximo tuo; non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis" ; ei in Psalmo: Iuste "iudicate, filii hominum", in quibus manifeste processus debitus iudiciorum praecipitur et iniustus sive indebitus prohibetur.

Praeter autem praedictas conditiones, quae tactae sunt circa personas iudicis, rei, actoris et testis, quae pertinent ad debitum iudicii processum, inquirenda sunt ista: De triplici processu iudicii; de ordine processus iudicii; de inquisitionibus et purgationibus; de confessionibus; de probationibus in generali; specialiter de probatione per testes; de probatione per praesumptionem.

PrevBack to TopNext