Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 1

DE TRIPLICI PROCESSU IUDICII

De triplici autem processu iudicii dicit Innocentius III, in Concilio generali: "Ad corrigendosexcessus, ut de notariis excessibus taceatur, tribus modis potest procedi: per accusationem, denuntiationem et inquisitionem. Ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, ne forte per leve compendium ad grave dispendium veniatur, sicut accusationem legitimapraecedere debet inscriptio, sic et denuntiationem caritativa monitio et inquisitionem clamosa insinuatio praevenire".

Sed quaeritur I. in primis ex quibus sanctionibus divinae legis accipitur iste triplex processus.

Nam, sicut dicit Hieronymus, sicut illud quod introducitur ad probandum fidem, non habet robur nisi ex Testamento Novo vel Veteri derivetur, ita nec iudicialis sanctio auctoritatem videtur habere nisi per Novam vel Legem Veterem confirmetur.

II. Item, qua ratione iste triplex iudicii processus distinguitur merito dubitatur. Nam iurisperiti distinguunt sic: quod in accusatione agitur ad degradationem, et ideo accusator debet se obligare ad talionem. Unde propter hoc dicit Innocentius quod accusationem praecedat legitima inscriptio. Item, in denuntiatione agitur ad poenitentiam et correctionem, et ideo debet praecedere caritativa admonitio. Item, in inquisitione agitur ad amotionem ab administratione, sed quia in praelatis maxime esset periculosum, si quaecumque delatio admitteretur, ideo inquisitionem debet praecedere clamosa insinuatio, ut, sicut dicit Innocentius, "falsae et malignae criminationi ianua praecludatur".

Sed obicitur: Dicit enim B. Augustinus quod in iudiciis "sive plectendo sive ignoscendo, hoc solum bene agitur ut vita hominum corrigatur". Ergo in processu accusationis male agitur nisi agatur ad correctionem; non ergo convenienter distinguunt processus denuntiationis et accusationis, quia in uno agitur ad correctionem, in alio ad degradationem.

III. Item, dubitatur: si inquisitionem debet praecedere clamosa insinuatio, ergo inquisitionem videtur praecedere denuntiatio: non enim videtur differre clamosa insinuatio et denuntiatio ; ergo in processu inquisitionis includitur processus denuntiationis.

IV. Item, quaeritur quantum ad quid intelligatur insinuatio clamosa. Nam si intelligatur quocumque modo, ergo ad voces vulgi debet praelatus descendere ad inquisitionem, cum tamen dicant iura quod voces vulgi vanae sunt.

Respondeo: 1. Ad primum quod iste triplex processus iudicii accipitur "ex legibus Novi et Veteris Testamenti". Processus inquisitionis, ex Luc. 16, 1-2, ubi dicitur de villico "quod "diffamatas est apud dominum suum quasi dissipasset bona illius"", cui dixit dominus: " "Quid hocquod audio de te? Redde rationem villicationis tuae"". Et ex libro Gen. 18, 20, ubi dicit Dominus: "Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est; "descendam ets videbo utrum clamarem, qui venit ad me, opere compleverint". Ex quibus manifeste probatur quod non solum cum subditus, verum etiam cumpraelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit, debet coram Ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut, si rei poposcerit qualitas, canonicadistrictio culpam feriat delinquentis". — Item, processus denuntiationis accipitur ex lege Levit. 5, 1, ubi dicitur: "Anima quae audierit vocem iurantis testisque fuerit, quod vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam". Super quem locum dicit Augustinus quod indicari debet ei qui potest prodesse et non obesse, cum scilicet est tale crimen de quo aliquis potest esse testis, quod dicit lex: "Testisque fuerit" etc. Et ista indicatio est denuntiatio, quamvis istud habeat dubitationem, sicut intra dicetur. — Item, iste processus accipitur manifeste ex Matth. 18, 16. ubi dicitur: "Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; si te non audierit, adhibe unum vel duos, quod si eosnon audierit, die Ecclesiae". — Item, processus accusationis accipitur ex lege Deuter. 25, 1: "Si causa fuerit inter aliquos, ei interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impiam, condemnabunt impietatis".

II. Ad secundum vero quod quaerit, dicendum quod processus praedictus distinguitur sic: in inquisitione enim proceditur ad correctionem ex officio sive auctoritate iudicis. Unde Innocentius III: "Denuntiante fama vel deferenteclamore, praelatus officii sui debitum exequatur", descendendo scilicet ad inquisitionem. In denuntiatione vero et accusatione proceditur ad correctionem, sed ex alterius delatione, quae fit dupliciter: vel ad correctionem secundum severitatem iustitiae, qualis debet esse in accusatione, vel ad correctionem secundum affectum misericordiae, qualis debet esse in denuntiatione. Et inde est quod accusator, quia correctionem quaerit, secundum severitatem obligat se ad talionem; denuntiator vero non, quia correctionem intendit secundum misericordiam seu pietatem. Praeterea, in inquisitione consideratur discretio veritatis, in denuntiatione affectus caritatis, in accusatione terror severitatis. Secundum hoc ergo dicendum quod in hoc triplici processu semper intenditur correctio delinquentis, si sit ordinatus processus.

III. Ad tertium dicendum quod clamosa insinuatio et denuntiatio differunt: nam denuntiatio fit per determinatam et certam personam, clamosa vero insinuatio indeterminate per famam. Unde sicut in processu denuntiationis persona denuntiantis est loco actoris, et in processu accusationis persona accusantis est loco actoris, ita in processu inquisitionis loco actoris est fama seu delatio clamoris. Unde dicit Innocentius III quod in inquisitione "est idem actoret iudex, sed, denuntiante fama vel deferente clamore, praelatus officii sui debitum exequatur". Ex hoc igitur patet quod processus inquisitionis non includit in se processum denuntiationis.

IV. Ad ultimum vero dicendum quod clamosa insinuatio non intelligitur secundum voces vanas vulgi, sed secundum voces personarum gravium et honestarum. Unde Innocentius III: "Si excessusper clamorem et famam ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum sedsaepe, quod clamor innuit, Gen.18, 20, et diffamatio manifestat, Luc.16, 1, debet coram Ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari".

PrevBack to TopNext