III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, Praeambulum
De institutione autem et consecratione sacerdotis est lex expressa, Exod. 28, 1: "Applicate Aaron cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi", et Levit. 8 et 9 et 10. De institutione vero regis lex est, Deuter. 17, 14: "Cum habitaveris in terra, et dixeris, constituam super me regem, eum constitues quem Dominus Deus tuuselegerit de medio fratrum tuorum" etc. Circa quod quaeruntur tria: Primo, utrum iustum sit hominem homini dominari ; secundo, utrum necessarium sit in statu dominationis duas esse potestates, regis scilicet et sacerdotis; tertio, de comparatione sacerdotalis potestatis et regalis.