III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 3
UTRUM LEGES IUDICIALES DE REBUS COMMUNICANDIS SINT ADHUC OBSERVANDAE.
Inquisito de rebus possidendis, quaerendum est de legibus iudicialibus in rebus distribuendis seu communicandis, de quibus datae sunt plures leges iudiciales.
I. 1. Nam Exod. 23, 10-11 dicitur: "Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius, septimo autemanno dimittes eam et quiescere facies, ut comedant pauperes populi tui". Constans est quod lex ista plena pietate est, qua praecipitur ut in septimo anno communicent suas possessiones. Cum ergo praecepta pietatis semper sint observanda, istud erit modo observandum.
2. Item, similis lex est Levit. 23, 36 de die octavo Scenopegiae, de quo dicitur quod erit "sanctissimus atque celeberrimas; est enimcoetus atque collectae". Et intentio huius praecepti erat ut illo die fieret collecta ad sustentationem pauperum et aedificationem Tabernaculi; et constat quod istud similiter plenum pietate est; ergo esset servandum.
3. Item, Levit. 25, 10, datur praeceptum quod in anno iubilaeo debeat fieri restitutio possessionum, manumissio servorum, quod similiter plenum pietate est.
4. Item, Levit. 23, 22 dicitur: "Postquam messueritis segetem terrae vestrae, non secabitis eum usque ad solum, nec remanentes spicascolligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas", Glossa: "Haec pietate plena sunt".
5. Item, Deuter. 15, 4: "Omnino indigens etmendicus non erit inter vos". Cum ergo istud praeceptum sit piissimum, maxime erit observandum.
Contra: a. Gal. 4, 10: "Diesobservatis et annos", Glossa Hieronymi: "Puto equidem hoc de septimo remissionis anno dici, Deuter.15, 1, et de quinquagesimo, qui ab illis dicitur iubilaeus". Ergo ipse Apostolus reprehendit Galatas de observantia praedictarum legum; ergo non sunt observandae tempore gratiae.
b. Item, Ioan. 12, 8 dicitur: "Pauperes semper habebitisvobiscum" ; et iterum Deuter. 15, 11: "Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae". Ergo non est servandum praedictum praeceptum omnino indigens et mendicus non erit apud te.
Respondeo: In praeceptis iudicialibus de rebus communicandis quaedam erant figuralia, quaedam litteralia et moralia, sed tamen imperfecta, et hoc dupliciter. Nam quaedam sic erant impertecta, ut, adveniente perfectione, essent mutanda ; quaedam vero sic erant imperfecta, ut, adveniente perfectione, essent perficienda; quaedam vero erant perfecta secundum illum statum, sed, adveniente perfectione maiori, per statum quasi contrarium erant evacuanda. Dicendum ergo quod praeceptum de observatione anni septimi et octavae diei Scenopegiae et anni iubilaei erant praecepta figuralia quantum ad turmam praecepti, quae erat de observantia temporis in figura, quamvis determinatio praecepti esset moralis, ut scilicet pauperes sustentarentur et moverentur, et ideo, sicut ostendit Apostolus, Gal. 4, 10, non sunt ad litteram observanda: adveniente enim veritate debet cessare figura. Iterum, praeceptum de non secanda segete "usque ad solum" et de spicis remanentibus "pauperibus" dimittendis, ad litteram praeceptum pietatis est, sed, adveniente perfectione Evangelii, qua tenemur non solum spicas remanentes, sed ipsum frumentum de horreo tenemur indigentibus pauperibus communicare in necessitate, dum facimus quod plus, cessat illud quod minus est. Item, praeceptum de mutuo dando fratri, secundum litteram pietatis est, sed imperfectum est in hoc quod solum praecipitur mutuum clandum fratri, Deuter. 15, 7-8: "Si unus de fratribus tuis ad paupertatem venerit, non contrahes manum, sed aperies eam pauperi et dabis mutuum, qua eum indigere perspexeris". Adveniente vero perfectione Evangelii non evacuatur, sed perficitur, cum dicitur Luc. 6, 27: "Diligite inimicos vestros, benefacite" ; ei: "Mutuum date, nihil indesperantes", in quo iubet mutuum dari etiam inimico, in casu scilicet necessitatis. Et similiter Matth. 5, 42 dicitur generaliter: "Qui petit a te, da et, et valenti mutuari a te, ne avertaris".
Item, praeceptum, quo dictum est quod non erit indigens et mendicus inter vos, id est destitutus auxilio et quaerens panem per ostia, perfectum est quantum ad statum imperfectionis illius populi, qui per bona temporalia ad salutem attrahebantur; unde eis fiebat promissio temporalium, Isai. 1, 19: "Si audieritis me, bona terrae comedetis". Adveniente vero perfectione maiori populi christiani, quibus paupertas et abdicatio temporalium beatitudo est, Matth. 5, 3: "Beati pauperes" etc., cessat istud praeceptum, quia in vita christiana esse indigentem et mendicum non est esse miserum, sed beatum. Unde dicit Origenes, super Gen. 47, 22: Terra "sacerdotum a rege tradita fuit eis quibus statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur": "Pharao terras suis concessit, Christus abstulit suis. Iosue tribui Levi non dedit possessionem, quia Dominus Deus ipse est possessio eius; Christus dicit: Nisi quis renuntiaverit "omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus"", Luc. 14, 33.
[Ad obiecta]: I. Per haec igitur patet solutio ad obiecta. Nam ad illud quod primo obicit de communicatione terrae in septimo armo, quantum ad formam praecepti, qua praecipitur observatio temporis, figura est. Unde Exod. 23, 10, super illud praeceptum dicit Glossa: "In senario perfectio operum, in septenario requies animarum exprimitur. Beneergo sex annis seminare terram et congregare fruges eius praecipimur, quia in praesenti vita, quae sex aetatibus constat, terram carnis nostrae exercere et virtutum semen in ea serere debemus, ut in futuro vitam aeternam accipiamus". Et ideo quantum ad formam praecepti non est observandum; quantum vero ad rationem determinationis, quae est communicatio bonorum pauperibus, non solum anno septimo, sed omni tempore, cum necessitas est, observandum est.
2. Simili modo ad illud quod obicit de octava die Scenopegiae, quod "est coetus atque collectae", dicendum quod figura est octavae resurrectionis, in qua supplebitur defectus meritorum in imperfectis per abundantiam meritorum in perfectis.
3. Simili modo dicendum de iubilaeo quod figura fuit remissionis faciendae per Christum, per quam Patres sancti de limbo inferni redierunt. Quod vero praecipitur de manumissione servorum, quod pietatis est, et restitutione possessionum, ratione abundantioris perfectionis in statu christianitatis, in quo beatificatur paupertas et contemptus possessionum et praedicatur humilitas ei subiectionis meritum, non servatur.
II. Sed tamen adhuc quaeret aliquis de illo iudiciali praecepto pietatis, Deuter. 24, 12—13: "Non pernoctabit apud te pignus" fratris tui, "si pauper est; sed statim reddes ei" ; et iterum: "Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, sed stabis foriset ille proferet". Quaeret ergo "cur non potius praecipitcreditori ut non auferat pignus, quod eadem die restituendum est". Si dicatur "quod ad compellendum debitorem hoc fieri voluit" — obicitur: "Quo modo ergo debitor urgetur ad reddendum, cum sciat se pignus eadem die recepturum?"
On this page