Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 1

UTRUM NEGOTIARI SIT LICITUM.

Quaeritur igitxur utrum negotiari sit licitum.

Ad quod sic: 1. Ioannes Chrysostomus, super Matth. 21, 12: "Eiciebat vendentes et ementes", dicit: "Eiciens Dominus "vendentes et ementes"de "templo", significavit quia mercator nunquam potest Deo placere, et ideo nullus Christianus debet esse mercator". Item, Chrysostomus, in eodem: "Si quis volueritesse mercator, proiciatur de Ecclesia, dicente Propheta in Psalmo: "Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini"", secundum Septuaginta.

2. Item, idem, in eodem: "Ostendam qui non estnegotiator, ut qui talis non fuerit, eumintelligasesse negotiatorem". Et subdistinguit sic: "Quicumque rem comparat, non ut ita integram et immutatam vendat, sed ut materia sit sibi inde aliquid operandi, ille non est negotiator". Et ponitur exemplum, ut iste emit tabulas ut taceret scrinium, vel chartas ut taceret librum. "Qui vero rem comparat, utintegram et immutatam vendendo lucretur, ille est mercator qui de templo Dei eicitur". Si ergo fere omnes negotiatores sunt tales, negotiari erit illicitum universaliter.

3. Item, Cassiodorus, super illum Psalmum: "Quoniam non cognovi litteraturam", dicit: "Quid est aliud negotiatio nisi quae possit vilius comparare et carius velle distrahere?" Et subdit: "Negotiatores tales eiecit Dominus de templo, dicens: "Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis"".

Ex quibus videtur relinqui quod negotiari universaliter sit illicitum.

Contra: a. Augustinus, in libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti: "Fornicari hominibus sempernon licet, negotiari aliquandolicet, aliquando non".

b. Item, negotiatio potest fieri licite. Unde Augustinus, ex illo loco Psalmi: "Quoniam non cognovi negotiationes" etc., arguit sic: Ergo non negotiantur Christiani? Et respondet: "Sed aitnegotiator: attero ex longinquo merces; mercedem laboris mei, unde vivam, quaero; "dignus est"autem mercenarius "mercede sua"", Matth. 10. Ex hoc ergo relinquitur quod iuste possum aliquid vilius comparare et carius velle vendere.

c. Item, Glossa super illud Psalmi: "Quoniam non cognovi litteraturam", alia littera "negotiationem" etc.: "Non approbavi ea quae faciunt avidi negotiatores; nam avidus acquirendi pro damno blasphemat, pro pretiis rerum mentitur et peierat. Sed haec vitia sunt hominis, non artis, quae sine iis vitiis agi potest, sicut et in omnibus artibus male agitur, non ex eis, sed ex hominibus. De alia ergo negotiatione hoc dicit". Negotiatores ergo dicit de suis actibus praesumentes etc. Relinquitur ergo quod negotiari est licitum, si fiat sine mendaciis et periuriis.

d. Item, si propter mendacia et periuria culpantur negotiatores, sicut dicit Cassiodorus super praedictum locum Psalmi: "Negotiatores illi abominabiles existimantur, qui perimmoderatam ambitionem pecuniae polluuntur, merces suas plus periuriis onerandoquam pretiis", obicit Augustinus, super eumdem locum Psalmi, in originali, loquens in persona negotiatoris, sic: "Ego mentior, non negotium. Possem enim sine mendacio dicere: tanto emi, tanto vendam; si placet, eme. Quo modo ergo revocas me anegotiatione? Omnes artifices mentiuntur, sutores, agricolae". Si ergo propter mendacia sutorum et agricolarum non culpatur ars sutoria vel agricultura, ergo et propter mendacia negotiatorum non debet culpari negotiatio.

e. Item, si propter aviditatem et cupiditatem acquirendi culpatur negotiatio, quia negotiatores optant tempus carum ut possint carius vendere annonam quam servaverunt, obicit Augustinus, super eumdem locum Psalmi, in originali: "Hoc non faciunt boni negotiatores sicut nec boni agricolae; ista enim sunt peccata hominum, non rerum. Negotiatio igitur non me facit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum".

f. Item, dicit Philosophus: Cum quilibet homo quam pluribus rebus indigeat, quas non potest per se ad sufficientiam vitae perquirere, ut victu, vestitu, domo et huiusmodi, non est homini vita nisi fuerit aggregatio, supple cum aliis hominibus, et non erit aggregatio hominum utilis in vita nisi fuerit connegotiatio. Connegotiatio enim est supplens detectum uniuscuiusque connegotiantium qui sunt diversificati in arte, ut agricola indiget medico, cum est ei necessaria medela, et medicus indiget agricola propter cibum; similiter domificator indiget artificio calceamentorum et e converso. Et iterum: Quod est apud unum, deficit apud alterum; unde habens vinum indiget tritico et e converso. Cum ergo connegotiatio inter homines sit ad suppiendam indigentiam mutuae necessitatis, negotiatio non erit illicita nec mala, immo ex iure naturali approbabitur.

Respondeo distinguendo, quoniam aliquid dicitur illicitum pluribus modis. Uno modo illicitum dicitur quod est secundum se malum ex ipsa inordinatione actus, qualis est fornicatio et usura; et hoc modo negotiatio, proprie accepta, non est illicita. Unde Augustinus secundum hoc dicit: "Fornicari hominibus semper non licet, negotiari veroaliquando licet".

Alio modo dicitur illicitum, quod est ex aliqua circumstantia malum; quod contingit pluribus modis: ex circumstantia personae, ex circumstantia causae, ex circumstantia modi, ex circumstantia temporis, ex circumstantia loci, ex circumstantia consortii. Et omnibus istis modis contingit negotiationem fieri illicite vel etiam licite: illicite, cum ista inordinate in negotiatione contingunt; licite vero cum ordinate. Ex circumstantia ergo personae illicita est negotiatio, cum negotiatur clericus. Unde Augustinus, in libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti: "Antequam ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet". — Ex circumstantia vero causae illicita est negotiatio etiam laico, cum scilicet propter cupiditatem vel aliquem malum finem negotiatur. In quem modum dicit Cassiodorus super Psalmum, quod "negotiatores illi abominabiles existimanturqui per immoderatam pecuniae ambitionem polluuntur" ; et, sicut dicit Augustinus, illi, qui optant carum tempus, ut possint carius vendere. — Ex circumstantia etiam modi negotiatio illicita est, cum exercetur cum mendaciis et periuriis, secundum quod dicit Chrysostomus, super Matth. 21, 12: Mercator "sine mendacio et periurio esse non potest", id est vix potest. — Ex circumstantia vero temporis illicita est negotiatio cum fit diebus solemnibus et festivis, orationi et vacationi divinae deputatis, quia est contra praeceptum de sanctificatione sabbati, id est vacationis Deo, Exod. 20, 10 et Deuter. 5, 14: "Non facies in eo quidquam operis" etc. — Ex circumstantia vero loci illicita est, cum fit in loco divino cultui deputato, Matth. 21, 12: Dominus eiecit "vendentes et ementes de templo". — Ex circumstantia etiam consortii est negotiatio illicita, cum scilicet carius venditur res transeuntibus quam manentibus. Unde dicit Concilium Albanense: "Presbyteri plebes suas moneant ut hospitales sint et non carius vendant transeuntibusquam mercatovendere possent".

Licite vero negotiatio fit, cum exercetur a congrua persona, ut laica; et necessaria vel pia causa, ut scilicet possit sibi et suae familiae in necessariis providere aut opera misericordiae exercere; et debito modo, scilicet sine mendacio et periurio; et tempore competenti, ut die non festiva; et loco concesso et tali exercitio apto; et iusta aestimatione rei et commercio, prout communiter venditur in illa civitate vel loco in quo negotiari contingit. Et secundum hoc dicit Canon ex epistola Clementis, quod negotia mundana et saecularia opera "sibi invicem exhibeant vacantes laici". Et iterum, in alio Canone ex eadem epistola: "Unicuique laicorum peccatum est, nisi invicem sibi in iis quae ad communis vitaeusum pertinent, operam fideliter dederint". Fideliter autem dare operam est, cum debita causa, debito modo etc. negotiatio exercetur.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod dicit Chrysostomus quod "mercator nunquam potest Deo placere et quod proiciatur de Ecclesia", intelligit de illo qui cum mendaciis et periuriis negotiatur; unde statim subdit: Mercator "sine mendacio et periurio esse non potest", id est vix potest. Hoc ergo dicit propter illicitum modum negotiandi.

2. Ad aliud quod dicit quod qui comparat rem, ut integram et immutatam vendendo lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei eicitur, facienda est vis in hoc quod dicit rem integram et immutatam et in hoc quod dicit ut lucretur. Nam in cuius intentione est provisio propriae necessitatis et etiam attentio publicae utilitatis, cui conterunt connegotiationes, vel affectu: pietatis, ut habeat unde sustentet pauperes, in elus intentione non est finis ultimus lucrum, sed magis sustentationis necessitas vel utilitas vel pietas. In quibus vero intentio est ut ex avaritia pecunias congregent et divitias acquirant, in eorum intentione finis ultimus negotiationis est lucrum, et ideo de illis intelligitur quod dicit Chrysostomus. — Item, si quis rem aliquam de una regione cum labore suo transierat ad regionem aliam, quae res in nullo deteriorata sit, rem utique transfert integram et immutatam quantum ad substantiam, non tamen quantum ad locum, et ideo, quia ratione sui laboris potest licite quaerere mercedem, non intelligetur de tali verbum Chrysostomi. — Item, si quis rem sic comparat ut attendat rei periculum in servando, quia potest deteriorari vel igne consumi vel a iure subtrahi, si tamen cum praedictis circumstantiis intendat ex venditione talis rei lucrari, iam ex consideratione incertitudinis eventus futuri et susceptione periculi in emptione talis rei, certitudinaliter non comparat rem istam ut integram et immutatam vendendo lucretur, et ideo nec de tali intelligitur quod dicit Chrysostomus. Intelligitur ergo de illo in cuius intentione finaliter lucrum est, et sine labore et sollicitudine ex avaritia acquirendi superflua sine termino et mensura negotiatur.

3. Ad ultimum vero quod dicit Cassiodorus quod negotiatio est comparare vilius et carius velle distrahere, quae reprobatur a Deo, dicendum quod intelligitur de illis cupidis divitibus qui frequenter torum rerum venalium totum sibi accipiunt, ut postea secundum voluntatem suam carius aliis vendant quam venderetur in toro, si ipsi non emissent, et hoc faciunt de frumento et de aliis rebus vitae humanae necessariis; tales vero sicut Deo abominabiles exemplo Domini essent ab Ecclesia eiciendi.

PrevBack to TopNext