III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 2
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 2
UTRUM CLERICIS IN ALIQUO CASU NEGOTIATIO SIT LICITA.
2. Item, Hieronymus: "Negotiatorem clericum, ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge".
3. Item. Canon Gelasii Papae reprehendit clericos negotiationibus intendentes, et sine pudore recolentes quod in Evangelio "Dominus negotiatores verberatos ex templolegitur expulisse", Matth. 21, 12. Item, nec apostolica verba recensentes, "quibus ait: "Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus"", II Tim. 2, 4. Item, "Psalmistam quoque David surda aure audire dissimulantcantantem: "Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini"". Ex iis ergo idem Gelasius ab omnibus saecularibus negotiis clericis dicit esse cessandum, "quoniam "domus"Dei "domus orationis"esse debet, ne per officia negotiationis potius sit "spelunca latronum"".
Contra: a. Dicit Canon Concilii Carthaginensis, dist. 91: "Clericus victum vel vestitum sibi artificiolovel agricultura absque officii suidetrimento dumtaxat praeparet. Clericus enim, qui absque corpusculi sui inaequalitate vigiliis deest, stipendio privatus excommunicetur".
II. Item, ex Concilio Carthaginensi: "Clericus quilibet verbo Dei eruditus artificiolo victum quaerat". — Item: "Omnes clerici, qui ad operandum validi sunt, etartificiola et litteras discant".
d. Item, in Psalmo: "Labores manuum tuarum, quia manducabis beatus es, et bene tibi erit". Ergo ipsi Apostoli et Prophetae ex labore suo supplebant quoad aliqua aliorum hominum indigentiam, ut ipsi per eos in alio supplerent suam indigentiam, ut in cibo sive alio. Sed hoc est, sicut dicit Philosophus, in Ethicis, connegotiatio. Relinquitur ergo quod clericis sive quibuscumque licitum erit negotiari. Respondeo: Negotiatio seu mercatio dicitur pluribus modis: communiter et improprie circa contractum acquisitionis per mutuum; proprie circa acquisitionem per contractum emptionis et venditionis; minus proprie circa acquisitionem in contractu venditionis. Primo modo usura dicitur mercatio sive negotiatio. Unde Chrysostostomus, super Matth. 21, 12, super illud "eiecit vendentes et ementes de templo": "Super omnes mercatores maledictus est plus usurarius. Ipse namque rem datam a Deo vendit, non comparatam; post foenus rem suam repetit, tollens alienacum suis; mercator vero non repetit rem venditam". Et haec negotiatio degradatione punitur in clerico, sicut dicit Canon, dist. 47: "Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit degradare". — Secundo modo negotiatio dicitur in emptione rei alicuius ut postea vendatur; et quia, sicut patet ex praecedentibus, vix potest exerceri sine peccato, ideo interdicta est illis qui debent praebere aliis exemplum virtutis, ut clericis. Dicitur enim in Eccli. 26, 28: "Difficile exuitur a negligentia sua negatians" ; et iterum, 27, 2, de illo qui quaerit locupletari: "Inter medium emptionis et venditionis angustiabitur peccatis". — Tertio modo minus proprie dicitur negotiatio in acquisitione per venditionem. Circa quod distinguendum est, quia aut venditur res cuius valor totus est ex artificio, non ex materia, ut storiae, quae fiunt ex iuncis, et asurium, quod fit ex quibusdam quasi impretiabilibus. Et huiusmodi venditio seu negotiatio simpliciter est concessa clerico et etiam monacho, sicut dicit Hieronymus, Ad Rusticum monachum: "Si habentes Apostoli potestatem de Evangelio vivere, laborabantmanibus suis, ne quem gravarent, cur tu in usus tuos successura non praepares? Vel fiscellam texe iunco vel canistrum plecte viminibus. Fabricare alvearia apium, ad quas temittunt Proverbia Salomonis, ac regiamdisciplinam in parvis disce corporibus". — Item aut venditur res cuius valor est ex materia et artificio, ut si contingat emere materiam ut melioretur et fiat pretiosior per artificium, ut si quis emat pergamenum, ut inde faciat librum, vel tabulas, ut inde iaciat scrinium. Et haec iterum negotiatio concessa est clerico in necessitate et etiam monacho. Unde Hieronymus, Ad Rusticum: "Scribantur libri, ut manus operetur cibos et anima lectione saturetur; texantur et lina capiendis piscibus. Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque labore suscipiant". Et de tali negotio dicit Chrysostomus: "Quicumque rem comparat, ut materia sibisit aliquid operandi, ille non est negotiator", supple proprie. — Item, aut venditur res cuius valor totus est ex se ipsa, non ex artificio quod vendens superaddat, et tunc aut emitur ut vendatur aut non emitur, sed donata vel alio modo acquisita venditur. Si emitur ut vendatur, sic est negotiatio praedicta, quae interdicta est clerico. Si vero non est empta, sed donata vel acquisita alio modo venditur, sic est negotiatio minus proprie dicta, quae omnibus est concessa, de qua loquitur Philosophus. — Ex, iis igitur patet responsio ad obiecta.
Notandum tamen est quod, quamvis clericis secundum distinctionem praedictam non liceat negotiari, et liceat sibi propriis manibus quaerere victum secundum formam Apostoli, non tamen licet eis ut per haec subtrahant se ecclesiasticis officiis, sicut dicit Canon, dist. 91, quod praecipue intelligitur de beneficiatis et in sacris Ordinibus constitutis; nam illi sunt divinis obsequiis mancipati. Unde dicitur, Num. 18, 6, Aaron et aliis sacerdotibus: "Ego dedi vobis fratres vestros levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi eius".
On this page