III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 3, C. 3
DE CONTRACTIBUS PRAEDICTIS IN PARTICULARI.
Quaeritur postea specialiter de contractibus praedictis. I. Et primo de contractu venditionis et emptionis.
Nam volens Lex servari iustitiam in vendendo et emendo, sicut dictum est, dedit legem de ponderibus et de mensuris; unde Deuter. 25, 13—14: "Non habebis in sacculo diverso pondera, maius et minus; nec erit in domo tua modius maior et minor" etc. Quaeritur ergo, cum quaedam res vendantur in pondere, quaedam in mensura, quaedam in numero, quare lata est lex iudicialis de servanda iustitia in ponderibus et mensuris, et non in numero.
[Respondeo]: Ad quod breviter dicendum est quia circa illa, circa quae contingit error et deceptio, necessaria est lex et ars rectificans actionem et eliminans errorem sive fraudem; ubi vero non contingit errare nec decipi habentem rationem, non erit necessaria lex sive ars. Quia ergo in ponderibus et mensuris contingunt deceptiones et fraudes, in numero vero non, data est lex iudicialis de ponderibus et,mensuris, et non de numero.
II. Item, quaerendum est circa contractum mutui, quia videtur Lex concedere ut possit dari mutuum ad usuram alieno, quamvis non fratri, Deuter. 23, 19. Sed de hoc quaesitum est supra, Quaestione de mandato Legis "non furtum focies".
1. Nam per distinctionem Legis, Exod. 22, 7—11, si deposita pecunia "furto oblata" esset et non inveniretur fur, ille qui receperat depositum aliquando iudicabatur ad duplum. Si vero commendatum vel depositum esset iumentum, asinus vel bos, et furto ablatum esset, nunquam iudicabatur nisi ad restituendum damnum. Plus ergo puniebatur in deposito amissio pecuniae quam amissio bovis vel ovis.
Sed contra: a. Plus puniebatur furtum bovis vel ovis quam furtum pecuniae: nam furtum bovis in quintuplum, furtum ovis in quadruplum, furtum vero pecuniae nonnisi in duplum, Exod. 22, 1-7. Ergo et in deposito plus debuit puniri amissio bovis vel ovis quam amissio pecuniae.
Respondeo: In amissione depositi punitur negligentia, in amissione vero furti punitur audacia. Quia ergo in amissione pecuniae depositae sive commendatae maior accidit negligentia, si furto distrahatur, quam in amissione bovis vel ovis commendatae, quia pecunia solet et debet arctius custodiri, ut in arca et sub clavi, quam bos vel ovis, ideo minor est opportunitas furi ad furandum pecuniam quam ad furandum bovem vel ovem; maior autem negligentia in depositario, cum amittit pecuniam quam cum amittit bovem vel ovem. Item, quia in amissione furti punitur audacia malefaciendi, maior autem audacia contingit in maleficiis, ubi maior pronitas, et maior pronitas, ubi maior opportunitas. Maior autem est opportunitas ad furandum bovem vel ovem, quae leviter custodiuntur, quam ad furandum pecuniam, quae arctissime custoditur, ideo plus puniri debet fur bovis vel ovis quam fur pecuniae.
Nam videtur contractus locationis similis esse contractui usurario: nam qui locat agrum vel domum vel equum, rem suam commodat ut accipiat praeter sortem. Si ergo contractus usurarius ideo peccatum est quia ex mutuo accipitur supra sortem vel speratur accipi, ergo similis est contractus locationis contractui usurario. Si ergo contractus usurarius secundum Legem illicitus est, ergo et contractus locationis.
Respondeo, secundum Ioannem Chrysostomum, super illud Matth. 21, 12 eiecit vendentes et ementes etc., dicentem sic: "Qui agrum locat, ut agrariam accipiat, aut domum suam, ut pensiones accipiat, non est similis ei qui pecuniam dat ad usuram? Absit! Primo quidemquoniam pecunia non est dispositanisi ad emendum. Secundo, quoniam agrum habens arando accipitex eo fructum; habens domum, usum mansionis capit ex ea, et ideo qui locat domum vel agrum suum, usum dare videtur, et quodam modo videtur mutarecum lucro lucrum; ex pecunia reposita nullum usum capit. Tertio, ager vel domus veterascit, pecunia" vero non.
V. Item, quaeritur circa contractum conductionis mercenarii, de quo dicit Lex quod eadem die reddet ei pretium, Deuter. 24, 15 et Levit. 19, 13: "Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane", id est "operis merces". Quaeritur ergo, si mercenarius damnificetur nisi illa nocte receperit mercedem, aut quia non habet unde sustentetur aut quia tantum tenetur eadem nocte solvere, numquid cum restitutione mercedis tenetur etiam restituere damnum, quod passus est, ille qui conduxit mercenarium?
Praeterea, quantum tenetur restituere? Nam dicitur, Eccli. 34, 27: "Qui defraudat mercedem mercenarii et qui effundit sanguinem, fratres sunt". Et Iac. 5, 4 dicitur divitibus: "Ecce merces operariorum" vestrorum, "quae fraudataest a vobis, clamat; et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit".
Respondeo: Dicendum quod tenetur restituere damnum et etiam tantum quantum mercenarius sustinuit. Unde Levit. 19, 13, super illud "non facies calumniam" etc., Augustinus: "Omnia, quae prohibentur committi in proximum ad hoc unum referendasunt: "Non nocebis proxima"". Dicendum ergo quod quantum nocuit, tantum restituere debet.
On this page