Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, Praeambulum

Dicto de legibus iudicialibus circa communicationem rerum respectu proximi, dicendum estMl de legibus iudicialibus circa distributionem rerum ad honorem Dei et sustentationem sui ministri. Circa quae erant leges de decimis et primitiis et oblationibus. Unde Exod. 22, 29 dicitur: "Decimas tuas et primitias non tardabis offerre" ; et 23, 15 eiusdem, de oblationibus subditur: "Non apparebis in conspectu meo vacuus".

Quaerendum est igitur primo de decimis; deinde de primitiis; tertio de oblationibus. Item, circa decimas primo quaeritur generaliter de institutione decimarum, primitiarum et oblationum; secundo, specialiter utrum decimae sint in praecepto vel consilio; tertio, an praeceptum de decimis sit morale an caerimoniale; quarto, de quibus debeat dari decima; quinto, quando debeat dari decima; sexto, quibus debeat dari decima; septimo, qui teneantur dare decimam; octavo, de venditione et emptione decimarum.

PrevBack to TopNext