III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 1
DE INSTITUTIONE DECIMARUM, PRIMITIARUM ET OBLATIONUM.
Circa institutionem decimarum sic quaeritur: utrum emanaverit institutio decimarum et aliorum iure naturali et de tempore institutionis.
I. Quantum ad primum obicitur sic: 1. Differunt ea quae pertinent ad ius naturale et ius positivum per hoc quod decreta iuris positivi variantur secundum tempus et locum nec servanda sunt semper et ubique; decreta vero iuris naturalis non variantur, immo servanda sunt semper et ubique. Si ergo decretum de decimis solvendis et etiam de oblationibus servandum est semper et ante Legem et in Lege et tempore gratiae et etiam ubique apud omnes, relinquitur quod eorum institutio est a iure naturali.
2. Item, de dictamine iuris naturalis est illud Prov. 3, 9: "Honora Dominum de tuo substantia, et de primitiis frugum tuarum do pauperibus". — Item, de iure etiam naturali est quod sustentandus est minister Dei de nostra substantia, et quod seminanti "spiritualia" debeamus ministrare "carnalia" seu temporalia, sicut dicitur I Cor. 9, 11. Si ergo non ad aliud est institutio decimarum, primitiarum et oblationum nisi ut de nostra substantia honoretur Deus vel sustentetur minister eius seu pauper proximus, ergo institutio horum est a iure naturali. Sicut enim dicuntur esse artis alicuius quae ordinantur ad finem illius artis immediate, ita et dicentur esse iuris naturalis quae ordinantur ad finem illius.
Contra: a. Quae sunt iuris naturalis sunt scripta in corde hominis, Rom. 2, 15: "Ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum". Quamvis autem in corde hominis scriptum sit quod de propria substantia honorandus sit Deus et sustentandus minister eius, non tamen scriptum est de quota parte, ut nec de prima vel decima sicut nec de secunda vel tertia. Si ergo institutio de decimis determinat aliquotam partem, non est de iure naturali.
a. Nam dicit Hugo de S. Victore quod decimae erant institutae in remedium originalis peccati ut medicina morbi. Si ergo quam cito incipit morbus, necessaria est institutio medicinae; sed statim post peccatum Adae invaluit morbus originalis peccati, ergo statim debuerunt institui decimae.
Contra: 1. Primitiae institutae sunt vel coeperunt ab Abel, sicut patet Gen. 4, 4; decimae vero non coeperunt nisi a tempore Abrahae, sicut patet ex Gen. 14, 20, post victoriam regum. Ergo non a principio instituta est decima.
2. Item, quaeritur quare non a principio instituta est decima sicut primitiae. Item, primitiae institutae sunt ante diluvium in Abel, decimae vero post diluvium in Abraham.
3. Item, quaeritur de oblationibus. Nam oblatio, secundum quod distinguitur a primitia et decima, instituta legitur a Cain, de quo dicitur, Gen. 4, 3, quod obtulit "de frugibus terrae muneraDomino". Et iterum in Noe, de quo legitur, Gen. 8, 20: "De pecoribus et volucribus mundis obtulit holocaustum Domino". Item, in Melchisedech, Gen. 14, 18: "Melchisedechlex Salem obtulit panem et vinum, erat enim sacerdos Dei summi". Quaeritur ergo unde ista varietas oblationum in lege naturae.
4. Item, quaeritur quare in Canone Missae petimus oblationem nostram acceptam fieri sicut oblationem Abel et Abraham et Melchisedech, et non ipsius Patriarchae Noe, de quo legitur, Gen. 8, 20-21, quod "obtulit holocaustum super altare, odoratusque est Dominus odorem suavitatis".
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod decretum de decimis intelligi potest duobus modis: secundum determinationem et secundum indeterminationem. Secundum determinationem, in taxatione talis partis solvendae Deo, et sic accipitur in ratione propria. Secundum indeterminationem, in solutione alicuius partis substantiae solvendae Deo vel eius ministro, et sic accipitur in ratione universali. Dicendum ergo quod, secundum primum modum, secundum quid et non simpliciter institutio decimarum est a iure naturali ; secundo modo simpliciter est a iure naturali. Nam ius naturale dictat, sicut ostendebatur, quod honorandus sit Deus "de propria substantia" et quod dentur temporalia ministranti spiritualia. Quod vero talis pars, hoc non dictat simpliciter, sed secundum quid, ut cum adiuvatur ratione vel arte vel gratia seu inspiratione: tunc enim quodam modo inclinatur natura ad solutionem talis partis.
Nota ergo quod, cum simpliciter per dictamen iuris naturalis teneret homo quod honorandus esset Deus "de propria substantia", quod ipsum in solutione decimae honoraret, instinctum quemdam habuit ex arte. Nam cum sciret Deum honorandum ut principium et auctorem bonorum et consummatorem et finem bonorum, in solutione primitiae protestabatur ipsum esse bonorum principium et auctorem; ex arte vero notitiae numerorum instinctum habuit ut offerret decimam ad protestandum ipsum Deum consummatorem et finem bonorum. Nam ab unitate numeris coordinatis primus limes et terminus numerorum est denarius numerus, et per replicationem unitatis et ceterorum numerorum ad ipsum formantur numeri consequentes. Unde Isidorus, super illud Exod. 22, 29: "Decimas et primitias tuasnon tardabis offerre", dicit: "Per primitias frugum vel primogenitorum principia bonorum operum ostenduntur. In decimis vero denarius perfectionem significat, quia usque ad ipsum numerus crescit; ideoque sicut in primitiis principia voluntatum, itain decimis consummationes nostrorum operum ad Deum referre praecipimur, a quo et boni operis initium et perfectionis donatureffectus".
Item, quemdam instinctum habuit ex ratione. Nam cum conferret ratio quae universaliter erant necessaria sustentationi vitae humanae, inveniebat secundum exigentiam naturae octo partes necessarias sustentationi personae et suae familiae. Nam secundum decursum naturae communiter tunc vivere poterant homines usque ad quartam generationem; quatuor autem generationes ad minus ponunt octo personas: patrem et matrem, filium et filiam, nepotem et neptem, pronepotem et proneptem. Octo ergo partes iudicavit necessarias sustentationi propriae et familiae; nonam vero partem necessariam iudicavit retinere pro semente et excolitione; de decima ergo, quae super excrescebat, iudicare debuit honorandum Deum.
Item, quemdam instinctum habuit ex inspiratione seu revelatione facta Adae, cum iuit raptus in extasi ad curiam angelorum, ex quo notum fuit homini creaturam angelicam novem ordinibus distinctam, et ipsum hominem in decimo ordine rationalis creaturae conditum. Si ergo homo in substantia, qua honorabat Deum, debuit protestari ordinem suae conditionis, ad laudem et gloriam Conditoris conveniebat offerre decimam, et non partem aliam, iuxta parabolam de drachma decima, Luc. 15, 8-10.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod decretum de decimis semper est servandum, distinguendum est, quia servandum potest dicere vel debitum servari vel dignum servari. Si servandum dicat debitum servari, dico quod non semper erat servandum, quia non omni tempore iuit praeceptum servari, nec etiam omni tempore servabatur, ut ante tempora Abrahae. Si vero servandum dicat dignum servari, concedendum quod omni tempore servandum est, non tamen sub tali aliquota vel tali simpliciter; et in ratione indeterminata est iuris naturalis, sicut patet ex dictis.
2. Similiter ad illud quod secundo obicit, patet responsio. Nam secundum indeterminationem decretum de decimis est scriptum in corde hominis; secundum vero determinationem non est scriptum in corde hominis simpliciter, sed tantum secundum quid.
II. Ad secundum vero quod quaeritur de tempore institutionis, dicendum quod, cum sine fide Salvatoris implicita vel explicita nulli homini post peccatum potuerit esse salus, ut dicit B. Augustinus et B. Petrus, Act. 4, 12, per successum temporis demonstrabatur persona Salvatoris. Primo in natura Deitatis seu substantia Conditoris, propter quod honorari debuit primitiis et primogenitis gregis ab Abel, ut significaretur quod ille, qui erat principium conditionis et primogenitus Filius Dei, esset principium reparationis. Secundo, persona Salvatoris revelabatur in natura creata, in qua assumeret officium Mediatoris et offerret oblationem sacrificium placationis pro hominibus ad Deum: propter quod honorari debuit in oblatione et sacrificiis. Tertio, quia nesciebatur adhuc in qua natura, utrum angelica vel humana, facta est revelatio quod in humana natura, in qua expiaret officium Redemptoris et ideo, honorari debuit in decima, in qua designatur humana natura, Luc. 15, 8-10. Quia ergo a principio facta est Abel revelatio personae Salvatoris, ut Conditoris in substantia Deitatis, ideo instituta est primitia. Quia vero Noe facta est revelatio indeterminate in natura creata, ut Mediatoris, ideo in ipso legitur institutio oblationis acceptae Deo. Quia vero Abrahae primo determinatio et demonstratio personae Salvatoris in natura humana, cum dictum est ei, Gen. 22, 18: "In semine tuo benedicentur omnes gentes", in Abraham instituta est decima.
[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc patet responsio ad primum et etiam ad secundum, quare scilicet non a principio instituta est decima. Nam, sicut dicit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis, oportuit, ut secundum successum temporum spiritualium gratiarum signa magis ac magis evidentia ad eam declarandam formarentur, ut cum effectu salutis cresceret cognitio veritatis.
3. Ad tertium vero de oblatione dicendum quod oblatio duplici de causa instituta est: una in protestationem beneficii Conditoris, alia in protestationem beneficii Salvatoris. Ex prima causa Cain, intelligens omnes fructus esse beneficia Conditoris, obtulit "de frugibus munera Domino", Gen. 4,3; sed quia ex cupiditate meliora sibi retinuit, sicut patet per aliam litteram, Deum non sicut decuit honoravit, et ideo dicit Scriptura quod Deus "ad munem eius non respexit". Ex secunda vero causa Noe a Deo inspiratus et Melchisedech obtulerunt; sed Noe sacrificium animalium in signum sacrificii semel fiendi per Christum, Melchisedech vero partem et vinum in signum sacrificii corporis et sanguinis Domini continuandi et iterandi usque ad iudicium, quamdiu indigeret homo sustentatione, quae est per panem et vinum.
4. Ad ultimum dicendum quod in Canone Missae illos tres Specialiter nominamus, Abel, Abraham, Melchisedech, quia in oblatione istorum expressa est persona Salvatoris: ut Conditor in primitiis Abel, ut Mediator in sacrificio Melchisedech sacerdotis, ut Redemptor in decima Abrahae. Nue autem Patriarchae sacrificium omittimus et Melchisedech recitamus, quia Noe obtulit sacrificium pecoris secundum ritum Legis Veteris, Melchisedech sacrificium vini et panis secundum ritum Novae Legis, in quo tradendum erat sacramentum Dominici corporis et sanguinis.
On this page