Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 2

UTRUM DECIMAE SINT IN PRAECEPTO VEL CONSILIO.

Deinde quaeritur utrum decimae sint in praecepto vel consilio.

Et quod sint in consilio, videtur, 1. quia Gen. 13 legitur quod Abraham dedit decimas Melchisedech; nunquam tamen legitur sibi fuisse praeceptum.

2. Item, Gen. 28, 20 dicitur de Iacob: "Votum vovit, dicens: Si fuerit Dominus mecum" etc.; et sequitur: "Cunctorum quae dederis mihi decimas afferam tibi". Cum ergo votum non sit de iis quae sunt in praecepto, sed solum de iis quae sunt in consilio proprie, ergo solutio decimarum est in consilio.

3. Item, non est ratio quare dicantur esse in praecepto nisi quia seminantibus spiritualia debetur merces seu sustentatio temporalis, secundum illud Luc. 10, 7: "Dignus est operarius mercede sua", et I Cor. 9, 11: "Si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est, si Vestra carnalia metamus". Et super 80 Psalmum, versu 2: "Sumite psalmum et date tympanum", Glossa exponit sic: "Sumite spiritualia et date temporalia seu carnalia". Sed constat quod haec ratio non determinat hanc aliquotam, scilicet decimam; ergo videtur quod dare decimam non sit in praecepto, licet dare aliquid, scilicet sustentationem temporalem ministro Dei, sit in praecepto.

Contra: a. Levit. ultimo, 30, datur praeceptum de decimis, ubi dicitur: "Omnes decimae terrae, sive de frugibus sive de pomis arborum, Domini sunt". Et infra, loquens de pecoribus, dicit: "Quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino".

b. Item, dicitur Num. 18, 21: "Filiis Levi dedi omnes decimas Israeliin possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis".

c. Item, Malach. 3, 10: "Inferte omnem decimam in horreum meum".

d. Item, Matth. 23, 23 dicitur: "Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham" etc.; et sequitur: "Haec oportuit facere et illa non omittere". Super quo dicit Glossa: "Praecepit Dominus omnium rerumdecimas offerri propter alimoniam sacerdotum".

e. Item, super illud Exod. 23: "Decimas et primitias non tardabis offerre", dicit Augustinus: "Si tardius dare peccatum est, quanto magis peccatum est non dedisse" · Igitur tum ex auctoritate Legis, tum ex auctoritate Prophetarum, tum ex auctoritate Evangelii, tum ex auctoritate Sanctorum videtur esse in praecepto solutio decimarum. In iure autem Canonico in multis locis expressius hoc habetur.

f. Forte dicet aliquis quod in Veteri Lege erat hoc in praecepto, sed in Nova Lege non est in praecepto quantum ad istam aliquotam. - Sed contra : Ratio huius praecepti in Veteri Lege erat propter sustentationem ministrorum Domino servientium, sicut dicunt praedictae auctoritates Num. 18, 21 et Malach. 3, 10. Cum igitur in Nova Lege, maxime nunc temporis, multiplicentur ministri Ecclesiae, ergo nunc multo magis danda est eis aliquota aequalis vel etiam maior. g. Praeterea, Matth. 5, 20: "Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribatum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum" ; et iterum, Luc. 18, 12: "Decimas do omnium quae possideo", dicit "Pharisaeus". Ergo ad hoc vel ad amplius tenentur Christiani, si volunt in regnum caelorum intrare.

Respondeo: Cum distinguantur tempora, ante Legem, in Lege, post Legem, in gratia Evangelii, dicendum quod secundum indeterminationem, ut scilicet aliquota pars substantiae daretur ad sustentationem ministrorum Dei, semper fuit in praecepto et de iure naturae, ut dictum est ; unde Gen. 47, 22, sacerdotibus Aegypti "cibaria ex horreis publicis praebebantur". Secundum determinationem vero talis partis, scilicet decimae, ante Legem fuit in consilio, in Lege vero fuit in praecepto simpliciter, Exod. 23, Num. 18, 21. In tempore vero gratiae factae sunt in praecepto, cum necessitas est et petuntur a ministris, vel etiam si non petuntur, dum tamen sit consuetudo regionis. Unde Decretalis Alexandri, Extra, De decimis et primitiis: "Mandamus quatenus parochianos vestros monere curetis, et, si opus fuerit, sub excommunicationis districtione compellere, ut de proventibus molendinorum, piscariorum, foeno et lana ecclesiis, quibus debentur, cum integritate persolvant". Item, Decretalis Innocentii III, Concilii Lateranensis: "Illae quippe decimae necessario sunt solvendae, quae debentur ex lege divina vel consuetudine approbata", quod infra plenius determinabitur.

PrevBack to TopNext