III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 3
UTRUM PRAECEPTUM DE DECIMIS SIT MORALE AUT CAERIMONIALE.
Probatur quod caerimoniale, 1. "quia non est scriptum in corde hominis": non enim est scriptum in corde hominis "quoddebeat dare decimam vel undecimam, et sic de aliis aliquotis; sed praecepta moralia scripta sunt in corde hominis, ut dicit Augustinus; ergo praeceptum de decimis non est morale; ergo est caerimoniale".
2. "Item, praeceptum de sabbatoest caerimoniale", eo quod per illud significabatur "sabbatum", hoc est quies "pectoris" sive mentis; "similiter praeceptum de circumcisione fuit caerimoniale", eo quod per illud significabatur circumcisio cordis. "Ergo eadem ratione praeceptum de decimis est caerimoniale, quia significat quod consummatiobonorum operum danda est Deo", sicut dicit Glossa Isidori super Exod. 22, 29, ut dictum est supra.
3. "Item, praeceptum fuit Iudaeis dare decimas et primitias levitis, ut" scilicet "esset" "cibus" " "in domoDomini. Ergo, cum praeceptum de primitiis sit caerimoniale, quia iam nonmanet"", similiter "et praeceptum de decimis est caerimoniale".
4. Item, "dicit B. Iacobus, Act.15, 28—29: "Visum est Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario: ut abstineatis vos ob immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione". Sed dare decimas onerosum est; ergo non est" praeceptum "credentibus de gentibus; ergo, secundum hoc, modonon tenentur laici dare decimas; ergo praeceptum de decimis non fuit morale".
Contra: a. Augustinus: "Decimae sunt tributa animarum egentium. Quod si decimam dederis, non solum abundantiam recipies fructuum, sed corporis sanitatem". Si ergo decimae sunt tributa, ad illas tenentur homines, secundum illud Matth. 22,21: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo" ; et ad Rom. 13, 7: "Cui tributum, tributum", etc. Sed non tenemur nunc ad caerimonialia; ergo praeceptum de decimis non est caerimoniale.
17. Item, quae sunt de lege naturae non sunt caerimonialia; sed oblatio decimarum videtur de lege naturae. Quod videtur per hoc quod in tempore legis naturae obtulit Abraham decimas, et Iacob ; nec videtur aliquid dictasse eis nisi natura; ergo non sunt caerimonialia.
c. Praeterea, de iure naturae est ut faciat homo illud quod ordinatur ad salutem animae; decimae vero ordinantur ad salutem animae, ut patet in praedicta auctoritate Augustini ; ergo sunt de iure naturali decimae; ergo non est praeceptum de decimis caerimoniale.
d. Item, Augustinus: "Qui sibi aut praemium comparare aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimam, etde novem partibus pauperibus faciat eleemosynam". Ergo decimae sunt ad salutem animae, et inde ut prius.
2. Item, Augustinus: "Nolumus cum Deo partiri decimas, et ideo totum tollitur". Ex quo etiam videtur quod solutio decimarum sit morale et non caerimoniale.
Respondeo: Praeceptum de decimis est praeceptum iudiciale. Unde non est dicendum morale, quia secundum suam determinationem non est scriptum in corde hominis; nec caerimoniale, quia non est datum principaliter in figuram significationis; sed iudiciale, quia datum principaliter secundum rationem aequitatis mutuae distributionis, ut sit aequalitas dati et accepti inter seminantem spiritualia et dantem temporalia, secundum quod possibile est. Nam in carnalibus, id est in temporalibus, necessaria fuit determinatio, quia illa partibilia sunt; in spiritualibus vero iuit impossibile: nam spiritualia totaliter erogantur absque diminutione substantiae donatoris.
[Ad obiecta]: 1. "Ad primo ergo obiectum" dicendum "est quod praeceptum de decimis quantum ad substantiam suam scriptum est in corde hominis: cuilibet enim dicit conscientia quod danda sunt temporalia eis qui ministrant spiritualia; sed non est scriptum quota pars sit danda, sed Dominus taxavit decimam multis de causis". sicut dictum est supra.
2. "Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de decimis et sabbato et circumcisione carnali. Et est duplex dissimilitudo. Prima est, quia nec sabbatum nec circumcisio carnalis instituta sunt principaliter propter sabbatum pectoris et circumcisionem cordis, immo principaliter propter allegoricam intelligentiam. Praeceptum enimde sabbato datum est ad significandum aeternitatis sabbatum dandumper Christum; unde, cum venit sabbatum aeternitatis dandum? per Christum, debuit cessare" litteralis observantia, sicut dicit Augustinus, Contra Faustum. "Sabbatum vero aeternitatis tunc venit, quando Christus captivam duxit captivitatem; unde ex tunc debuit cessare litteralis observantia sabbati. Similiter circumcisio" carnalis praecipue significabat "generalem circumcisionem quae est a culpa et a corruptione carnis, et circumcisio erit in resurrectione; quando ergo venit" haec "circumcisio, debuit cessare circumcisio carnalis" ; sed venit, quando Christus surrexit ; ergo ex tunc debuit cessare circumcisio carnalis. "Non est ergoverum quod propter moralem significationem fuerit praeceptum de circumcisione vel sabbato caerimoniale, sed propier allegoriam. Praeceptum autem de decimis non habet nisi moralem significationem, et propter hoc non est simile. — Alia causa dissimilitudinis est quod ipsa litteralis observantia sabbati vel circumcisionis carnalis non est moralis de se, sed ipsa litteralis intelligentia vel observantia praecepti de decimis est moralis".
3. "Ad tertium" dicendum "quod praeceptum de primitiismorale fuit nec cessavit, sedmanet ampliatum. Primitiae enim parvum quid erant, nec erat determinatum quantum daretur pro primitiis, sed pro libitosuo dabat" quis inter sexagesimum et quadragesimam partem. "Loco autem primitiarum subierunt quotidianae oblationes" et praecipue oblationes "quae fiunt in tribus magnis festivitatibus, scilicet Pascha, Pentecoste et Nativitate Domini. Non dicitur ergo cessare praeceptum de primitiis, cum loco illius" subierit "maius".
4. Ad quartum similiter dicendum "quod dare decimas non estonerosum in se", licet onerosum sit "perversis et incredulis. Fidelibus autem, qui credunt Deum esse veracem, facile est et leve solvere decimas. Dicit enim" per Malachiam Prophetam 3, 10-11; " "Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas caeli et"effundam "benedictionem usque ad abundantiam; et increpabo pro vobis devorantem", quae "non corrumpet fructus domus Vestrae". Haec promissio facit quod solvere decimas non sit onerosum fidelibus. Non reddentibus autem promittit caelum ferreum et terram aeneam". Salvendum est "ergo per interemptionem".
On this page