III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 1, C. 4
DE QUIBUS DEBEAT DARI DECIMA.
Quaeritur postea de quibus debeat dari decima. Et quaeruntur circa haec tria principaliter: Primo, utrum de turpiter acquisitis debeat dari decima; secundo, utrum decimae personales sint in praecepto; tertio, utrum decimae praediales de minutis sint in praecepto.
ARTICULUS I
Utrum de turpiter acquisitis debeat dari decima.
Quaeritur igitur primo utrum de turpiter acquisitis, ut de meretricio et foenore seu rapina, debeat dari decima.
Quod non videtur: 1. Nam dicitur, Prov. 21, 27: "Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere". Super quem locum dicit B. Gregorius: "Quidquid in Deisacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat".
2. Item, Gregorius ; "Scriptum est: "Honora Deumde tuis iustis laboribus"", quod forsitan sumptum est de Prov. 3, 9. "Qui ergo maleaccipit, ut quasi bene praebeat, constat sine dubio quia Dominum non honorat". Si ergo tam meretrix quam usurarius male accipit, ergo de illo non potest Deum honorare; ergo nec decimam dare.
3. Item, Eccli. 34, 24: "Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris". Super quem locum dicit Gregorius: "Ex hoc facile cognoscitur quantus apud Deum dolor exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur".
6. Item, Gregorius, Sisagrio episcopo: "Non est putanda eleemosyna si pauperibus dispensetur quod exillicitis rebus acquiritur". Si ergo ex illicitis rebus non potest fieri eleemosyna, ergo nec dari decima.
Contra: a. Dicit humana lex quod "turpiter facit meretrix, quia est meretrix, non tamen turpiter accipit". Ergo mercedem meretricii iuste possidet; sed de iuste possesso potest iusta fieri tributio; ergo et dari decima.
b. Item, sicut dicit B. Augustinus, Ad Aurelianum, delictum non debet immunitatem tribuere. Et communis animi conceptio est quod non debeat esse conditionis melioris aliquis in eo quod deterior est, nec commodum consequi, unde poenam meretur. Si ergo usurarius et meretrix tenentur de iusto negotio decimam tribuere et etiam de praedialibus, ergo propter delictum meretricii vel usurae non absolventur a decima. - Si vero dicatur quod a foeneratoribus et raptoribus non debet accipi decima nisi de iuste possessis — obicitur: esto quod aliquis usurarius, qui nihil habet nisi de usura, agrum seminet, aut tenetur ad decimam de fructibus illius agri aut non. Si dicatur quod tenetur, in contrarium est illud, quod ei ex fructibus acquisitum est ex usura est, et ita totum funebre et morticinum est; ergo nec de illo poterit dari decima. Si vero dicatur quod non potest dari, ergo nec de possessionibus nec territoriis, quas colunt Iudaei, dabunt decimas, et lucrum ex sua impietate et peccato reportant.
Respondeo: 1-6. Distinguendum quod decimarum aliae sunt personales, aliae praediales. Si personales, distinguendum est, quia aut est translatum dominium pecuniae decimandae in accipientem et non competit repetitio, ut in meretrice et histrione, aut non est translatum, ut in fure, simoniaco, usurario, raptore. Si non est translatum dominium, non tenetur dare nec Ecclesia potest recipere. Unde secundum hoc dicitur, Eccli. 35, 11 postquam dixit: "Sanctifica decimas tuas", subiunxit: "Noli afferre munera prava; non enim suscipiet illa Deus". Si vero transfertur dominium, tenetur dare, sed Ecclesia non debet recipere, quamdiu persona illa est in scelere, ne videatur eius approbare delictum. Hinc dicitur, Deuter. 23, 18: "Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis", et canis potest dici histrio. Si vero poenitentiam accipiat et deserat pravam vitam, poterit Ecclesia et ab histrione et a meretrice praeteritas decimas recipere, quia, sicut dicit B. Gregorius, super illud Iob 28, 2: "Ferrum de terra tollitur" etc.: "Non debet despici" quis separans se ab actione terrena "in eo quod fuit, quia iam incipit esse quod non fuit". - Si vero sunt decimae praediales, indistincte quilibet peccator et Iudaeus et invasor tenetur decimas dare, et Ecclesia licite potest recipere. Et ratio est, quia illae non dantur intuitu personae, sed quasi ex censu debito praediorum. Unde Decretalis Alexandri III, Extra, De decimis et primitiis: "De terris, quas Iudaei colunt, respondemus, ut eosad decimas solvendas vel possessioni penitus renuntiandos omni districtione compellas, ne forte occasione illa ecclesiaeiure suo valeantdefraudari".
b. Unde ad illud quod obicit de agro seminato de usura, quamvis quidam dixerint quod Ecclesia non debet de talibus decimas recipere, quia sicut "quiseminat in benedictione, de benedictionemetet", ita qui seminat in maledictionibus maledictionem metet, tamen dicendum est quod et ipse usurarius tenetur dare et Ecclesia licite potest recipere, quia ipse proventus fructuum non provenit ex actione usurarii, sed ex divina largitate et opere, quo multiplicatur semen. Praeterea, hoc est debitum ratione praedii, non personae.
ARTICULUS II.
Utrum decimae personales sint in praecepta.
Quod non, videtur: 1. Nam in lege Domini non videntur praecipi nisi decimae praediales sive de armentis, Levit. ultimo, 30: "Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arbarum, Domini sunt" ; et iterum: "Omnium decimarum ovis et bovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabiturDomino".
2. Item, dicit Decretalis Innoceniii III, Concilii Lateranensis: "Illae decimae necessario sunt solvendae, quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata". Si ergo ex lege divina non praecipiuntur decimae personales, nec etiam in locis aliquibus, nisi raro, scilicet ubi est consuetudo, ergo non tenetur quis ad decimas personales.
3. Item, vis consuetudinis tanta est ut videatur, secundum Innocentium, a culpa liberare non solventes decimas etiam praediales; ergo multo magis non solventes decimas personales.
Contra: a. Gen. 14, 20, Abraham de iis quae iuste acquisierat in bello "deditdecimas" Melchisedech "de omnibus". Si ergo exemplo Abrahae, in quo primo institutio facta est de solutione decimarum, solvendae sunt decimae, ergo personales decimae debentur.
c. Item, Caelestinus III, Extra, De decimis ei primitiis: "Revera, sicut sancti Patres in suis tradunt scriptis, de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, de ipsa negotiatione et de omnibus bonis decimae sunt ministris Ecclesiae tribuendae".
d. Item, idem, ibidem: "Fidelis homo de omnibus, quae licitepotest acquirere, decimas erogare tenetur".
Respondeo: Dicendum quod decimae tam personales quam praediales sunt in praecepto. Est autem differentia inter praeceptum affirmativum et negativum, sicut patet ex aliis alibi dictis, quia praeceptum negativum semper obligat, et ad semper, praeceptum vero affirmativum, etsi obliget semper, non tamen ad semper, sed pro tempore et loco. Unde istud praeceptum "honara patrem", in quo praecipitur sustentatio patris, obligat quemlibet filium semper, non tamen ad semper, nisi cum tempus et locus se offerat, ut si pater indigeat vel a filio debitum obsequium requirat. Ita dicendum, cum praeceptum de decimis sit affirmativum, semper obligat, non tamen ad semper. Dico ergo, iuxta Decretalem Innocentii, quod, ubi consuetudo est, tenentur solvere decimas personales sicut et praediales. Item, si consuetudo non est et indigeret minister, scilicet sacerdos, a quo recipiunt sacramenta, et peteret propter indigentiam seu sustentationem, dico quod tunc tenerentur non solum ad decimas praediales, sed etiam ad personales. Sunt enim aliquae civitates, in quibus habitant homines qui non habent praedia, ut in insulis maris, in quibus, si non solverentur decimae personales, cogerentur ministri Dei ex defectu mendicare, et per hoc minus vacare divinis; quod est contra illud Psalmi: "Sumite psalmum et date tympanum", dicitur laicis, hoc est sumite spiritualia a ministris Dei et date temporalia, unde sustententur.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicit quod in lege divina non est praeceptum, respondet-dum per interemptionem, quia, etsi" illa parte Levit. ultimo, 30, non sit praeceptum, tamen alibi dicitur universaliter: "Decimas et primitias non tardabis offerre", Exod. 22, 29; et in Eccli. 35, 11: "Sanctifica decimus tuos" ; et post: "Da Altissimo secundum donatum eius". Si ergo ex dono Dei possidentur ea quae acquiruntur iusto negotio vel arte, de illis decimae dandae erunt.
ARTICULUS III
Utrum minutae decimae praediales sint in praecepto.
Ad quod sic: 1. Praeceptum est ut de omnibus quae pertinent ad victum humanum homines dent decimas, Levit. ultimo, 30: "Omnes decimasterrae" etc., ut de frumento et vino et huiusmodi. Si ergo eadem est ratio in uno et in omnibus, ergo et de omnibus tenentur dare decimas; ergo et de oleribus et de granis.
2. Item, Matth. 23, 23, postquam dicitur de decimatione menthae et anethi, subdit Dominus: "Oportuit istafacere et illa non omittere". Ergo de omnibus istis et de consimilibus minutis danda est decima. — Item, Malach. 3, 10: "Inferte omnem decimam in horreum meum" ; qui "omnem" dicit, nullam omnino excipit.
3. Item, nos tenemur dare decimam de tempore Deo. Unde dicit B. Gregorius quod "quadragesima summa observatione est observanda, quia ipsi dies decima sunt anui". Si ergo de diebus decima danda est, multo fortius et de quibuslibet aliis.
Contra: a. Dicit Innocentius III quod "illae decimae necessario sunt solvendae quae debentur ex lege divina vel consuetudine approbata". Si ergo solutio decimarum minutarum non praecipitur in lege divina, quia in Veteri Testamento nihil de illis determinatur nisi tantum de frugibus et pomis arborum, Levit. ultimo, 30, nec in plurimis locis consuetudo est, ergo ad solutionem minutarum decimarum non tenentur homines, ubi non est consuetudo.
b. Item, si dicatur quod propter illud Evangelii "decimatis mentitam et anethum" etc., et post "haec oportuit facere et illa non omittere", teneantur Christiani ad minutas decimas — in contrarium est quod Dominus non loquebatur nisi de Iudaeis et secundum illum statum. Unde per hoc non potest haberi quod propter hoc teneantur Christiani ad minutas decimas.
6. Item, si omnes decimae, et minutae et maiores, essent necessario solvendae, nihil esset dictu quod ad distinctionem faciendam dixit Concilium Lateranense, quod "illae decimae necessario sunt solvendae quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata".
[Respondeo]: Ad hoc" dixerunt quidam "quod de omnibus quae renovantur quolibet anno, tenentur homines dare decimas; non tamen peccant si non reddant veri nominis decimas, quia taxatio talis partis moralis non est, ideo relinquitur arbitrio et determinationi Ecclesiae. Simili modo dicunt quod non peccant qui non reddunt minutas decimas, ubi non est consuetudo reddere tales decimas necpetere; qua ratione optime dixit Papaquodpeterentur secundum consuetudinem patriae. Si tamen indigeret Ecclesia ut peteretveri nominis decimas, peccarent si non redderent".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod eadem est ratio in uno et in omnibus, respondent per interemptionem, dicentes quod magis expressum est de maioribus decimis quam de minutis, ita quod maiores decimae sunt in praecepto, minores in consilio, nisi cum determinatione praedicta: si peterentur in necessitate Ecclesiae.
2. Ad illud vero quod secundo obicitur de Evangelio "oportuit istafacere" etc., dicendum quod referendum est ad illum statum in quo Dominus loquebatur, quod erat tempus Legi sicut opperiebatur; quo tempore minutae decimae, ratione generalis praeceptionis Legis et Prophetiae "inferteomnem decimam", erant in praecepto. Habebat enim Lex praecepta iudicialia graviora et magis onerantia quam Evangelium. Vel potest dici quod istud quod dicit "oportuit" non sonat in debitum, sed in convenientiam; unde sensus est: "oportuit", id est conveniens fuit.
3. Ad aliud vero quod obicitur de tempore, dicendum quod solutio decimae temporis non habetur expresse ex iure legali nec ex iure prophetico nec ex iure evangelica; habetur tamen ex interpretatione iuris legalis ex ieiunio Moysi et ex interpretatione iuris prophetici ex ieiunio Eliae et iuris Evangelii ex ieiunio Christi, de quibus habet interptetari Ecclesia. Tamen ex talibus non potest argui quod teneamur ad consimilia, cum ista in praeceptis iuris divini non inveniantur expressa, sed sint ex institutione et decreto Ecclesiae.
Sed contra hoc quod dictum est supra quod tenentur homines dare decimas de omnibus quae renovantur quolibet anno, obicitur. Nam diversis temporibus anni in eodem horto vel agro agricolae diversa semina serunt. Ergo non tenerentur tales ad decimam nisi semel in anno, cum tamen dicat Decretalis Clementis III, Extra, De decimis et primitiis, "quod, cum agricultores in eodem horto vel agro diversa semina" serunt, "de omnibus fructibus decimas absque omni diminutione persolvant". — Item, pari ratione nec fructus animalium, quae pluries foetant in anno, tenerentur decimare, quod est contra legem Levit. ultimo, 32.
[Solutio]: Propterea dicendum quod, cum decretum decimarum ante Legem fuerit in consilio universaliter, sicut patet ex voto Iacob, in Lege vero fuerit in praecepto universaliter, tempore gratiae est partim in consilio, partim in praecepto: in praecepto, cum petitur et exigitur ab Ecclesia secundum consuetudinem approbatam vel secundum Ecclesiae institutionem; in consilio vero, cum non petitur nec ex consuetudine habetur nec ab universali Ecclesia iubetur. Et hoc dico generaliter quantum ad decimas minutas.