Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 3

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 3

DE GRADIBUS CIRCA IRAE REATUM.

Tertio quaeritur de gradibus positis, Matth. 5, 22. circa irae reatum.

Nam, sicut Rabanus dicit, super illud Matth. 5, 22: "Omnis qui irascitur fratri suo" etc.: "Gradus sunt in istis peccatis. Primo est irasci, et habet motum animo retinere; plus est, si vocemcommotio ipsa extorsit, qua feriatur ille cui irascitur; plus est, si certa vituperatio increpuit. Similiter gradus sunt in poena. Nam minus est "iudicium", quando adhuc cum reo agitur et est defensioni locus; plus est "concilium", quando adhuc iudices inter se conferunt quo supplicio damnent quem constat esse damnandum; plus est etiam gehenna, ubi nulla sententiae dilatio. Et itaquod propriis et certismodis exprimi non potuit, quibusdam similitudinibus distinctum est".

Iuxta hoc incidit quaestio, utrum in peccatis sit ponere gradus.

1. Nam Tullius posuit omnia peccata aequalia iis rationibus, in libro De paradoxis: "Peccata, non rerum eventu, sed vitiis hominum metienda sunt; nam in quo peccatur, id potest esse aliud alio minus aut maius, ipsum quidem peccaturo quocumque". Quod probat exemplo tali: "Auri navem evertet gubernator an paleae, in re aliquantulum, hoc est, indamno et ininscientia gubernatoris, nihil interest". Ex quo relinquitur, cum ratio sit gubernator, vita vero sicut navis, res vero, in qua peccatur, velut onus navis, quod, quantum ad errorem rationis, erit indifferentia in peccatis.

2. Item, arguit Tullius: "Si virtutes sunt pares, paria esse vitia necesse est". Sed virtutes sunt pares, sicut habetur, Apoc. 20: Latera civitatis aequalia; ergo vitia omnia sunt aequalia. — Item, si virtus comparatur rectitudini, "recto autem nihil est rectius", ergo virtute aliqua non erit aliquid virtuosius; erunt igitur virtutes pares, et inde ut prius.

3. Item, "peccatum non est appetitus malarum rerum, sed desertio meliorum", sicut dicit Augustinus. Si ergo ratio peccati sumitur ex desertione boni, quod est summum, bonum autem illud est unum, ergo desertio uno modo erit; paria igitur erunt peccata, ex quo par est desertio.

4. Item, arguit Tullius: "Peccare est rationis quasi transire lineas", hoc est limites honestatis. "Quam longe autem progrediaris, cum semel transieris, ad augendam culpam transeundi nihil pertinet".

5. Item, idem: "Peccare licet nemini. Quod si non licet, id uno tenetur", scilicet quia non est licitum, "siarguitur non licere" ; hoc autem quod dico non licitum, "non maius, nec minus fieri potest". Si ergo ex eo peccata nascuntur, aequalia esse oportet.

6. Item, omnes mortes privatione vitae sunt pares, omnes caecitates privatione visus sunt pares. Ergo omnia peccata in privatione boni sunt paria.

Contra: a. Gregorius, Super Ezechielem, assumens illud Iob: "Per singulas gradus meos pronuntiabo illum omnipotentem Dominum": " "Per singulas gradus"suos pronuntiat qui per incrementa virtutum quae acceperit, et laudem reddit".

b. Item, idem, in eodem: "Si gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: "Ambulabunt de virtute in virtutem"".

c. Item, idem, ibidem: "Aliasunt virtutis primordia, aliud provectus, aliud perfectio. Si enim ipsa fides ad perfectionem suam nonquibusdam gradibus duceretur, nequaquam sancti Apostolidixissent: "Auge nobis fidem"". Ex hoc ergo relinquitur quod In virtutibus sunt gradus; et Virtutes sunt impares, et etiam una virtus sibi ipsi impar secundum diversos status; multo ergo fortius ipsa peccata.

d. Item, Augustinus, in Sermone habito in monte: "Sicuttribus gradibus ad peccatum pervenitur, suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine".

e. Item, Gregorius: "Peccatumtribus modis admittitur. Nam aut ignorantiaaut infirmitate aut studio perpetratur. Et gravius quod ex infirmitate est quam quod ignorantia, et multo gravius studio quaminfirmitate peccatur".

f. Item, quis dubitat quin maius sit peccatum idololatria quam ira; item, quod maius peccatum homicidium quam fornicatio, et quod maius peccatum interficere patrem quam inimicum?

g. Item, si peccata omnia essent paria, omnibus peccatis deberetur par poena, quod non admittit nec lex nec ratio. In praedictis ergo rationibus videtur manifeste errasse Tullius, in libro De paradoxis.

II. Item, quaeritur qualiter reatus illi distinguuntur, cum dicitur: "Qui irascitur, reus erit iudicio. Qui dixerit raca, reus erit concilio. Qui fatue, reus gehennae". Nam Apostolus Galatas vocat insensatos, ad Gal. 3, 1: "O insensati Galatae" etc.; dicit ergo "fatue" fratri.

Respondeo: Dicendum quod gradus sunt in peccatis, et peccata alia aliis maiora et minora sunt, simpliciter loquendo; secundum quid tamen dicuntur peccata aequalia, et loquimur de peccatis mortalibus. Consideratur enim peccatum ut aversio seu privatio boni; consideratur etiam ut nocumentum seu reatus supplicii. Primo modo dupliciter; nam bonum, cuius privatio est peccatum, duplex est: naturae et gratiae. In bono autem naturae accipitur rectitudo rationis seu voluntatis et habilitas susceptibilitatis gratuitae perfectionis; in bono vero gratuito accipitur gratia gratum faciens absolute et gratia gratum faciens determinate, prout intrat essentialiter in qualibet virtute, et etiam gratia gratis data.

Si ergo consideretur peccatum ut privatio boni naturalis, distinguendum est, quia aut ut privatio rectitudinis innatae rationi et voluntati, quae absolute uno modo est, et tunc dicemus quoad hoc peccata aequalia, attendendo privationem unius rectitudinis, quamvis differentem dispositionem curvitatis inveniamus in peccatis secundum maiorem elongationem a rectitudine, et secundum hoc sunt inaequalia et alia maiora aliis. - Si vero consideremus ut privationem habilitatis sive susceptibilitatis boni gratuiti, secundum hoc inveniuntur peccata inaequalia: nam aliud alio reddit animam inhabiliorem ad gratiam. Haec autem differentia privationis contingit ex differenti modo aversionis voluntatis a bono. — Item, si consideretur ut privatio boni gratuiti, distinguendum est, quia aut boni gratuiti absolute, et quoad hoc inveniuntur adhuc peccata aequalia, quia omnia peccata mortalia privant unum bonum, hoc est gratiam absolute; aut boni gratuiti gratum facientis determinate, prout est essentialiter in qualibet virtute, sive gratuiti gratis dati, et secundum hoc inveniuntur peccata inaequalia. Nam odium fraternum secundum hoc maius malum est quam fornicatio, quia primo et per se privat caritatem, tamen, quia connexae sunt virtutes, per consequens privat alia; fornicatio vero primo et per se privat castitatem, quamvis per consequens alia; maius autem bonum est caritas quam castitas. Similiter secundum hoc maius malum est infidelitas quam odium, non praedicta ratione, quia privat maius bonum, sed quia plura privat bona: privat enim infidelitas bonum gratum faciens, ut fidem formatam et ceteras per consequens, et bonum gratis datum, ut fidem informem et spem et timorem.

Si consideretur peccatum ut reatus, dupliciter est. Nam reatus culpae aut est respectu amissionis gloriae aut respectu passionis gehennae. Si respectu amissionis gloriae, distinguendum est: aut respectu gloriae absolute aut respectu gloriae determinate. Sic respectu gloriae absolute, invenientur peccata aequalia quoad reatum; omne enim peccatum mortale facit reum amissione gloriae simpliciter. Si respectu gloriae determinate, secundum quod nos dicimus quod habenti maiorem gratiam debetur maior gloria, secundum hoc inveniuntur peccata inaequalia quantum ad reatum, secundum quod peccato in aliquo privatur maior gratia quam in alio. - Si vero consideretur reatus peccati: respectu passionis gehennae, distinguendum est, quia in passione gehennae attenduntur duo: diuturnitas et acerbitas. Quantum ad diuturnitatem passionis invenitur aequalitas in peccatis, quia omnibus peccatis mortalibus debetur aeterna poena; quantum vero ad acerbitatem invenitur inaequalitas, quia differens acerbitas poenae respondebit differentibus peccatis, et maior et minor. Hanc autem differentiam facit differens causa aversionis quae est in peccatis. Secundum hanc ergo distinctionem patet quantum ad quid attenditur aequalitas in peccatis et quantum ad quid inaequalitas.

Notandum autem ad maiorem evidentiam quod gradus qui sunt in peccatis et maioritas seu augmentum et diminutio discernuntur triplici radice. in peccato enim est eversio ab incommutabili bono et increata et desertio boni creati melioris et conversio ad bonum commutabile deterius.

Circa aversionem a bono incommutabili mensurant peccata ingratitudo et contemptus: ingratitudo divinae beneficentiae, contemptus iustitiae. Ratione ingratitudinis dicimus fornicationem fidelis maius esse peccatum quam fornicationem infidelis. Ratione contemptus dicitur maius peccatum quod est ex infirmitate quam quod ex ignorantia, et quod ex studio quam quod ex infirmitate, sicut dicit B. Gregorius.

Circa desertionem boni melioris, de qua dicit Augustinus: "Peccatum non estappetitus malarum rerum, sed desertio meliorum", mensurantur peccata secundum differentiam boni quod deseritur, quod variatur tripliciter: est enim desertio maioris boni et desertio boni magis debiti [et] desertio boni pluris sive multiplicioris. Ratione desertionis boni melioris dicitur maius peccatum odium quam fornicatio, quia in odio principaliter deseritur bonum caritatis, in fornicatione bonum castitatis ; maius autem bonum est caritas quam castitas. — Ratione desertionis boni magis debiti maius peccatum est fornicatio sacerdotis quam fornicatio laici, quia sacerdos amplius tenetur conservare bonum castitatis quam laicus. - Ratione desertionis boni multiplicioris maius peccatum est infidelitas quam odium vel fornicatio, quia infidelitas privat bonum gratum faciens et praeterea bonum gratis datum, ut fidem informem; odium autem vel fornicatio non tollit fidem informem; plura ergo bona: privat infidelitas quam odium vel fornicatio.

Circa conversionem ad bonum commutabile deterius habent mensurari peccata ratione libidinis, quam definit Augustinus improbam voluntatem, secundum quam assignat Augustinus gradus in peccatis: "in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, cum corde consentitur libidini; altera, quasiprolata iam extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum consuetudine mala tamquam mole terrena premitur anima, quasi in sepulcro iam putrens".

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod peccata, non rerum eventu, sed vitiis hominum metienda sunt, patet responsio. Nam, cum vitium dicat Tullius aversionem seu declinationem a rectitudine rationis, declinationem autem a rectitudine possumus comparare vel quantum ad terminum a quo, et secundum hoc declinatur ab uno; vel quantum ad terminum ad quem, et secundum hoc declinatio multifaria est et quasi infinita. Ratione ergo termini a quo dicit peccata aequalia, non ratione termini in quem; et sic etiam dicit de eversione navis, quod, quantum ad inscientiam gubernatoris, nihil interest sive navis evertatur quae fert aurum sive navis quae fert paleas.

2. Ad secundum quod arguit per aequalitatem virtutum aequalitatem vitiorum, dicendum quod non sequitur, nisi solummodo quoad quid. Virtutes enim dicuntur pares, quia consistunt ab uno et in uno et ad unum; peccata vero dicentur paria solum propter recessionem ab uno, non tamen in uno consistunt nec ad unum, sed ad multa referuntur et ex multis causantur, et ex tot quot possunt esse peccandi circumstantiae.

3. Ad aliud quod obicitur quod desertio, quae causat peccatum, est una in peccatis, dicendum quod istud solum verum est secundum quid, secundum scilicet quod referimus ad unum bonum primum, quod est Deus; sive secundum quod referimus ad unam primam rectitudinem rationis, ut dictum est ; non tamen secundum quod referimus ad causas sive circumstantias desertionis, immo secundum hoc multiplicatur et diversificatur secundum plus et minus desertio in peccatis, secundum quod diceremus curvitates, quae sunt declinationes a rectitudine, aequales secundum quid, solum referendo ad unam rectitudinem, a qua est declinatio in omnibus curvitatibus; non tamen diceremus omnes curvitates aequalis dispositionis secundum inflexionem declinationis, immo secundum hoc dicimus curvum curvo curvius.

4. Ad aliud quod dicitur quod peccare est transire lineas etc., patet responsio. Simpliciter enim non est verum quod dicit quod non differt ad augendam culpam transeundi quam longe progrediaris, nisi solum quoad quid.

5. Similiter ad aliud quod dicit quod non licere aequaliter est in omnibus, dicendum quod, quantum ad negationem, quae ibi intelligitur, verum est, sed quantum ad privationem et aptitudinem, quae subintelligitur, falsum est.

6. Ad illud quod obicitur quod mortes sunt pares, dicendum quod peccatum dicitur mors et dicitur corruptio: mors, in quantum privat vitam gratiae; corruptio vero ratione vulnerationis naturae. Quamvis ergo peccata sint aequalia ratione privationis gratiae absolute, ut dictum est, hoc est, in quantum sunt mortes, non tamen erunt aequalia ratione vulnerationis naturae in quantum corruptiones, immo sunt ibi gradus secundum accessum maiorem et minorem ad corruptionem ultimam, secundum quod ponuntur gradus mortui in domo, mortui in porta et mortui in sepulcro.

II. Ad ultimum dicendum, secundum B. Gregorium: "Crevit gradus culpae, crevit ordo sententiae, quia in iudicio adhuc causa deducitur; in concilio iam culpae sententia definitur; in gehenna vero ignis ea quae de concilio egreditur sententia expletur. Quia igitur Dominus humanorum actuum sub brevi examine gressus enumerat, ira sine voce iudicio, ira cum voce concilio, ira in vocecum sermone contumeliae gehennae ignibus mancipatur". Nota etiam secundum Augustinum: "In primoest ira tantum, in secundo ira et vox, in tertio ira et vox et certa expressio irrisionis". item, nota, secundum Gregorium: Iudicium causae discussio, concilium sententiae definitio, gehenna ignis sententiae executio. Primum erit, cum dicetur: "Esurivi" etc.; secundum, cum dicetur: "Ite, maledicti", Matth. 25, 41-42; tertium, cum infligetur poena gehennae. Item, nota, secundum Augustinum: "Gehenna ignis nec damnationem habet dubiam, sicut iudicium; nec damnatipoenam, sicut concilium; sed ingehenna ignis certa est damnatio et poena damnati". — Ad illud autem quod obicitur ultimo quod Apostolus vocat Galatas fatuos sive insensatos, dicendum, secundum Augustinum, in Sermone Domini in monte: "Cum ait: "Qui dixerit fatae", duo subaudiuntur: et "fratri suo"et sine causa. Hoc est unde defenditur quod ApostolusGalatas vocat stultos, quos etiam "fratres"nominat: non enim hoc fecit sine causa".

PrevBack to TopNext