Text List

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 4

III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 1, C. 4

DE PRAECEFTIS RECONCILIATIONIS ET CONCORDIAE.

ARTICULUS I.

De praecepta reconciliationis ad proximum.

Quarto quaeritur de praeceptis reconciliationis ad proximum et concordiae ad adversarium.

De praecepto ergo reconciliationis dicitur, Matth. 5, 23—24: "Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversus te, relinque ibi munus, et vade prius reconciliari fratri tuo".

I. Circa quod praeceptum incidit primo quaestio de hoc quod dicitur: "Si eius manus, relinque ibi", "non dixit refer" vel reporta, quia, sicut dicitur ibi in Glossa, "quod recte offertur, mutari non licet".

Item, Eccle. 5, 3: "Omne quod voveris redde" ; et in Psalmo: "Vovete et reddite". Ex quibus videtur quod mutari non possit.

Sed huius quaestionis discussionem et solutionem habes supra, Quaestione de votis.

II. Item, quaeritur utrum hoc quod dicitur in isto praecepto "vadeprius reconciliari fratri tuo" sit intelligendum ad litteram.

Ad quod a. arguit Augustinus: "De absente ultra mare constituto potest fieri" quod habeat aliquid adversum aliquem alium; "absurdum est autem credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria peragrata offerat Deo. Cogimurigitur istud praeceptum spiritualiter intelligere".

Contra: 1. Augustinus: "Si accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credet ita oportere, si praesens frater est; non enim diutius differri potest, ut munus illud relinquere ante altare iubearis".

Respondeo per distinctionem, quia aut frater est praesens aut absens. Si absens, intelligitur ire spiritualiter; si praesens, corporaliter. Unde Augustinus, in Sermone Domini in monte: "Pergendumest non pedibus corporis, sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem cara cogitatione cucurreris in conspectueius cui munus ablaturos es. Ita enim, etiam si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire atque in gratiam provocare, veniam postulando, si hoc prius coram Deo feceris, pergens ad eum non pigro motu corporis, sed celerrimo dilectionis affectu, atque inde veniens, id est intentionem revocans ad idquod agere coeperas, offeras munus tuum".

III. Item, quaeritur utrum ille cui iniuriatum est debeat amicitiam quaerere.

Ad quod a. dicit Augustinus, super illum textum: "Si frater habetaliquid adversam te", id est, si tu eum in aliquo laesisti, "tunc enim ipse habet adversum te; nam nos habemus adversum illum, siille nos laesit, ubi non est opus pergere ad reconciliationem".

Contra,: 1. Ioannes Chrysostomus, Super Matthaeum: "Si pro gloria salutis tuae iubet te Dominus amicitiam facere, magis iniuriatus debes rogare". Ergo ille cui iniuriatum est debet petere ex praecepto amicitiam et reconciliationem.

Respondeo: Duplex est debitum: debitum necessitatis, sine quo non est salus, et secundum hoc ex isto praecepto ille cui est iniuriatum non debet reconciliationem quaerere. Unde Augustinus, in Sermone Domini in monte: "Non veniam postulabis ab eo qui tibi fecitiniuriam, sed tantum dimittassicut tibi a Domino dimitti cupis quod ipse commiseris". — Et est debitum perfectionis, quod confert ad maiorem gloriam, et hoc modo dicit Chrysostomus quod iniuriatus debes -reconciliationem quaerere, "ut duplicem gloriam consequaris: unam, quia iniuriatus es, alteramquia prior rogasti. Non enim volens te Deus substerneresub pedibus eius iubet te prius rogare, sed volens tibi humilitatis gloriam providere".

ARTICULUS II

De praecepto concordiae ad adversarium.

Postea quaeritur de praecepto concordiae ad adversarium. I. Nam aut intelligitur adversarius iste diabolus aut Deus aut homo aut nostra caro.

1. Si intelligatur de adversario qui est diabolus, de quo dicitur, I Petri ultimo, 8: "Adversarius vester diabolus" etc.; et Zach. 3, 1: "Satan stabat a dextris" Iesu, "ut adversaretur ei" — contra: secundum hoc deberemus esse concordes et benivoli diabolo; nam in graeco habetur: "Esto benivolos velbenignus adversario", ubi nos habemus: "Esto consentiens" etc. Item, diabolus non est in via nec potest esse, immo est in devio aeterno. Ergo non potest ei competere quod dicitur: "Esto consentiens adversario tua, dum es cum ea in via".

2. Item, si intelligatur de adversario qui est Deus, de quo dicitur, Exod. 23, 7: Ego Dominus, qui "aversor impium" ; et Deuter. 25, 16: "Aversatur omnem iniustitiam" — obicit Augustinus: Quomodo recte potest dici in via nos esse cum Deo? quia sic dicitur: "Esto consentiens adversario tuo, dum es in via cum eo".

3. Item, si dicatur quod intelligitur de adversario qui est homo, secundum quod dicitur Iosue 5, 13: "Noster es, an adversariorum" ?— obicit Augustinus: Quomodo potest convenire quod sequitur: "Ne forte adversariustradat te iudici" ? Iudicem enim "Christum intelligo, ante cuius tribunal omnes oportet exhiberi. Quomodo ergo iudici traditurus est, qui ante iudicem pariter exhibebitur?".

4. Item, si intelligatur de adversario qui est caro, de quo ad Gal. 5, 17: "Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem" ; haec enim sibi invicem adversantur — contra obicit Augustinus: Mali homines faciendo opera carnis, "concordant et consentiunt ei" ; boni vero homines nunquam, "sed eam sibi consentire cogunt". Non videtur igitur quod possit intelligi de adversario aliquo modo dicto, neque de Deo neque de diabolo neque de homine neque de carne.

5. Si vero dicatur quod adversarius hic diciter Lex sive sermo divinus, quia adversatur peccantibus; unde dicitur Deuter. 31, 26: "Tollite librum Legis huius et ponite in latere arcae, ut sit ibi contra te intestimonium" — obicit Augustinus: Quomodo competat nos esse in via cum eo? Esse enim in via cum aliquo, est respectu pariter gradientis.

6. item, si dicatur quod intelligitur de angelo bono, qui etiam adversarius est, sicut dicitur Num. 22, 32: "Veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria" — contra: differentia est inter adversarium et ministrum et iudicem. Et, sicut dicit Augustinus, "iudicem intelligo Filium, Ioan.5, 22: "Pater omne iudicium dedit Filio"; ministrum angelum, Matth.4, 11: "Angeli accesserunt et ministrabant ei"". Si ergo alius est adversarius, alius est minister, bonus autem angelus est minister, adversarius non est bonus angelus.

Respondeo: Adversarius potest intelligi aut Deus aut homo aut sermo divinus. Secundum ergo unum intellectum iubemur Deo consentire et illi esse benevoli, ut dicit Augustinus, ut ei reconciliemur a quo peccando recessimus; unde dicit Apostolus: "Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo".

[Ad obiecta]: 2. Ad illud ergo quod obicitur quod non competit nos esse in via cum Deo, ad hoc respondet Augustinus: "QuiaDeus ubique est, nos, cum in hac via sumus, cum illo utiquesumus. Aut si non placet impios dici esse cum Deo, quamvis ubique praesto sit Deus, quemadmodum caecos non dicimus esse cum. luce, etsi oculos eorumlux circumtundat", tunc dicendum quod adversarius intelligitur sermo sive Lex divina, secundum quod dicit Augustinus, qui mandat multa contraria carni.

5. Et ad illud quod obicit quod non competit ut sit nobiscum in via, respondetur in Glossa: "Cum sermone divinoin via, id est Christo, recte gradimur, dum ei obediendo ad vitam pertingimus".

3. Vel potest intelligi adversarius homo. Ad illud autem quod obicit Augustinus quomodo competat quod tradat ministro, respondetur in Glossa: " "Ne tradat re iudici", id est, sit causa quare tradaris in manus Christi; "Pater"enim "omneiudicium dedit Filio"; iudex autem tradat ministro, id est angelo, qui colligit zizania", Matth. 13, 41.

II. 1. Item, dubitatur de hoc quod dicitur: "In carcerem mittaris, et non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem". Nam, si per carcerem intelligit poenam aeternam sive internum, sed ab inferno nulla est liberatio, Eccle. 9, 10: "Quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec opus, nec ratio est apud inferosquo tu properas" ; pro nihilo ergo dicitur: "Non exies, donec reddas".

2. Praeterea, quid dicit hic "novissimum quadrantem" ?

Respondeo: 1. Ad primum, secundum Augustinum: "Donec", id est nunquam, sicut ibi: "Donec panum inimicos tuos" ; et Matth. 1, 25: "Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum".

2. Ad secundum dicendum, secundum Rabanum, quod "quadrans genus nummi est, quihabet duo minuta" ; unde Marc. 12, 41-42: "Vidua misit in gazophylacium duo minuta, quod est quadrans". Exponitur autem, secundum Augustinum: Novissimus quadrans, id est carnalis vita, quae designatur in terra, Gen. 3, 19: "Terra es, et in terram ibis", respectu aliorum trium elementorum; sive "terrena peccata", secundum Rabanum, quae de terra contrahuntur; vel secundum eumdem, "minuta peccata". Aliter potest dici, quia quadrupliciter consummatur peccatum, ita quod una pars est peccatum operis, alia deliberatio perficiendi seu studium, tertia voluntas faciendi, quarta intentio iaciendi, et hic est novissimus quadrans peccati mortalis. Peccati vero simpliciter una pars est opus, alia consensus, tertia delectatio, quarta, id est quadrans novissimus, cogitatio.

PrevBack to TopNext