III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, Praeambulum
Consequenter quaerendum est de praeceptis quibus ordinatur passio sive motus concupiscibilis. Circa quod est ordo duplex. Primo enim ordinatur ad declinandum illicitam commixtionem; secundo, ad declinandum illicitam separationem, cum dicitur: "Dictum est, quicumque dimiserit uxorem" etc. Item, quantum ad declinationem illicitae commixtionis introducuntur duo: prohibitio voluntatis, cum dicitur: "Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autemdico vobis, omnis qui viderit" etc.; secundo, praeceptum vitandae occasionis, cum sequitur: "Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue" etc. Secundum hoc ergo passio concupiscibilis sive motus ordinatur tribus praeceptis: prohibitione voluntatis moechandi, iussione declinandae occasionis moechandi, reprobatione repudii, hoc est separationis ab uxore, quae dat causam moechandi; unde dicitur: "Qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, facit eam moechari", Matth. 5, 32. Et circa hanc partem plures incidunt quaestiones. Primo, qualiter intelligatur praeceptum quo prohibetur voluntas moechandi, cum dicitur: "Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est" etc. secundo, an voluntas sit pro facto reputanda, quod videtur dicere in praecepto; tertio, de praecepto vitandae occasionis, utrum sit ad litteram observandum ; quarto, circa prohibitionem separationis ab uxore quaerenda essent duo: primo, de repudio, sed istud determinatum est supra, inquisitione De legibus iudicialibus quae consistunt in permissione ; secundo, de divortio, sed istud determinabitur inquisitione de matrimonio.
On this page