III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, C. 1
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, C. 1
QUALITER INTELLIGATUR PRAECEFTUM PROHIBENS VOLUNTATEM MOECHANDI.
Quantum ad primum obicitur: a. Cum doctrina Salvatoris per omnia sufficiat saluti, praecepta, quibus ordinat Salvator motus humanos, debent per omnia sufficere saluti; sed non sunt sufficientia saluti nisi generaliter ordinent motus humanos; generalia ergo debent esse praecepta quibus ordinatur motus concupiscibilis.
Contra: 1. Non ordinat concupiscibilem nisi quantum ad actum generativae respectu vitandae moechiae quantum ad voluntatem, cum dicit: "Qui viderit mulierem" ; vel quantum ad occasionem, cum dicit: "Si oculus tuus dexter" ; vel quantum ad interpretationem in dimissione uxoris, quae est moechia interpretativa, cum dicitur: "Qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis".
2. Item, quare dictum est: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est", et non magis qui concupierit, iam moechatus est ? Nam peccatum moechiae non committitur in speculatione seu cogitatione moechandi, sed in voluntate seu concupiscentia moechandi. Rectius igitur dictum esset qui concupierit, iam moechatus est, quam "qui viderit ad concupiscendum".
3. Item, cum intentio moechandi faciat moechum, convenientius dictum esset qui viderit mulierem ad moechandum, quam "qui viderit ad concupiscendum".
4. Item, cum videre dicatur pro actu exteriori visus et pro actu interiori intellectus, quomodo accipitur hic videre ? Si diceretur quod solum acciperetur pro actu interiori, sicut dicit Beda - contra, Chrysostomus: Qui oculis incontinentibus aspexerit, moechus est completus. Unde Thren. 3, 51: "Oculus meus depraedatus est animam meam" ; item, Iob 31, 1: "Pepigi foedus cum oculis meis, ut nec cogitarem de virgine", ubi dicit Gregorius: "Non licet intueri quod non licet concupiscit".
5. Item, quaerit Chrysostomus quare non ponit legem mulieri sicut vim, ut diceret: Quae viderit virum ad concupiscendum eum, iam moechata est.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum, secundum Augustinum: "In nomine moechantium omnem delectationem carnalem accipe, quando anima, relicta lege superiori, turpi voluptate inferlorumprostituta corrumpitur". Vel aliter posset dici, quia, cum fomes, qui est incentivum ad omnem illicitam concupiscentiam, secundum generativam vitiatam originali corruptione transfundatur, radix omnis illicitae concupiscentiae in ipsa,secundum hunc modum fundatur, ideo in prohibitione actus inordinati ipsius prohibetur omnis motus illicitus concupiscendi. Unde Hilarius: "Praetermissis operibus Legis prohibetur motusanimi ad concupiscendum, sicut superiora prohibent motus animi acnocendum".
2. Ad secundum dicendum quod est concupiscere ex subito motu sine deliberatione vel intentione perficiendi, et hoc est veniale, et dicitur ab Hieronymo et Rabano propassio, quam definiunt motum subitum sine deliberatione mali vel boni operis. Et est concupiscere cum deliberatione et intentione perficiendi, et hoc mortale, et dicitur passio, secundum Rabanum et Hieronymum, quam definiunt affectionem deliberati animi, si sit locus perficiendi. Et hic ultimus modus melius exprimitur, cum dicitur: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum". Unde Augustinus: "Non ait qui concupierit, sed "qui viderit ad concupiscendum", id est, ex hoc fine et animo attendat ut eam concupiscat, quod iam non est titillari, sed plene consentire libidini". 3. Ad tertium dicendum quod est consensus duplex: ad delectandum et ad operandum. Ut ergo ostendatur quod non solum damnabilis est consensus ad opus fornicationis vel moechiae, sed etiam consensus ad delectandum, dicitur: "Qui viderit ad concupiscendum", non ad moechandum. 4. Ad aliud quod quaeritur qualiter videre accipiatur, dicendum quod "visus accipitur pro omni motu qui est ad delectationem", sicut dicit Beda, sed "non solum corporalis, sed interior, qui est in concupiscentia, in qua aperiuntur illi oculi qui pro poena peccati primis parentibus male aperti leguntur, Gen.3, 7; tunc itur in affectum cordis, non quia deest voluntas, sed occasio peccandi". Secundum hoc ergo videre ad concupiscendum est intendere seu consentire ad deiectandum; quod potest contingere cum actione cogitationis intellectus vel cum speculatione exterioris visus. Secundum hoc ergo intelligendum quod dicit Chrysostomus et Gregorius, cum scilicet exteriori visu coniuncta est intentio sive consensus moechandi.
On this page