III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, C. 2
AN VOLUNTAS PRO FACTO REPUTETUR.
Videtur quod sio: a. Matth. 5, 28, super illud: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum" etc, Glossa: "Sicut bona voluntas, cum deest copia agendi, remuneratur, sic deliberatio cum molimine vitiorum damnatur, quia non secundum quod quisque non potuit aut nonlicuit, sedsecundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel detenditur". Ergo voluntas pro facto reputatur et in malis et in bonis.
b. Item, super illud Psalmi: "Dixi: Confitebor" etc., Glossa: "Votum pro operatione iudicatur". Votum autem ibi vocatur voluntas; ergo etc.
c. Item, Augustinus: "Si contingat aliquem non concumbere cum uxore aliena, planum tamen est eum cupere, et, si potestas detur, ipsum fore facturum, non minus reus estquam si in ipso facto deprehenderetur". Ergo tantum punietur pro hac voluntate quantum pro voluntate coniuncta actui.
d. Item, super illud Psalmi: "Etenim in corde iniquitates operamini", Glossa: "Quod vis et non potes, Dominus factum reputat".
2. Item, Levit. 15, 25, super illud: "Mulier, quae patitur" etc., Glossa: "Iniquitatem pro facto reputante".
f. Item, Gregorius: "Qui cognoscit innuptam eo affectu inordinato ac si nupta esset, et, si nupta esset, nihilominus cognosceret, adulter est". Ergo propter intentionem quam habet ad maius peccatum maius iudicatur peccatum, licet in genere sit minus.
Contra: 1. Augustinus: "Unusquisque miser mala voluntate efficitur, sed miserior potestate, cum desiderium malae voluntatis adimpletur". Ergo miserior est quis actu malo quam mala voluntate.
2. Item, iste vult voluntate plena occidere; si occidit actu, contrahit poenam in praesenti, quam non contraheret etiam in plena voluntate. Ergo, si Deus districtus iudex est, similiter Deus puniet eum amplius pro actu quam pro voluntate, et non iniuste; ergo plus peccat iste in actu quam in sola voluntate.
3. Item, plus est puniendus qui nocet proximo et sibi quam qui non nocet proximo, sed sibi soli, quia malum non dicitur nisi quia nocet; sed qui voluntate plena vult occidere vel adulterari nocet sibi soli, si occideret, noceret sibi et proximo; ergo voluntas hic non est pro facto reputanda.
Respondeo: Est voluntas plena et est voluntas semiplena, secundum quod distinguit Augustinus, Super Genesim: Quia si peccatum "sola cogitationisdelectatione" sive voluntate perficiendi teneatur, "mulier sola comedit", id est interior pars rationis, et non vir, id est superior pars, cuius auctoritate cohibetur voluntas ne ad opus perveniat; si vero adsit plena voluntas, ut, si adsit facultas, perficiatur, tunc vir manducat et est damnabile peccatum. Item, voluntas plena aut est respectu peccati quod exercetur in anima, non per corpus, ut in peccato superbiae et invidiae; aut est respectu peccati quod exercetur in corpore sive per corpus, ut in adulterio, quod exercetur in corpore, et homicidio, quod exercetur per corpus. Iis ita positis distinguendum quod est reatus peccati respectu privationis gloriae et reatus peccati respectu passionis gehennae. Respectu privationis gloriae tam voluntas plena quam voluntas semiplena, quae mortalis est, pro facto reputatur; respectu vero passionis gehennae voluntas semiplena non pro facto reputatur. Item, voluntas plena respectu peccati spiritualis, quod totaliter interius completur, pro facto reputatur quantum ad passionem gehennae; voluntas vero plena respectu peccati corporalis, quod exercetur per corpus vel in corpore, pro facto reputatur quantum ad generalitatem poenae, quia tali voluntati adiungitur concupiscentia, ut in voluntate plena adulterandi vel ira in voluntate plena occidendi, quae sunt passiones virtutis sensibilis, quae fundatur in corpore, et ideo punitur ista voluntas sicut factum generalitate poenae, quia in spiritu et in sensualitate et in carne. Quantum vero ad intensionem poenae non videtur reputati pro facto, et causa est quia voluntas in peccatis quae exercetur vel in corpore vel per corpus solet intendi in facto, intensioni autem voluntatis malae respondet intensio poenae.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod dicit Augustinus quod miserior efficitur, cum peccatum impletur, patet responsio; nam hoc dicit quia in actu impletionis intenditur voluntas, ad quam sequitur maior poena.
2. Ad secundum respondetur quia sunt poenae temporales et poenae aeternae. Quantum ad poenas temporales, quae inferuntur a iudice saeculari vel Ecclesiae, non reputatur voluntas pro facto nisi ubi nocumentum infertur proximo. Quantum vero ad poenas aeternas, quae inferuntur a Deo, voluntas nocendi proximo pro facto reputatur, cum distinctione quae supra dicta est. Unde nota quod factum duos habet respectus: ad facientem et ad illum cui fit. Factum vero, quantum ad illum cui fit et nocet, habet poenam in iudicio saeculari vel ecclesiastico, quod respicit manum; iactum vero respectu facientis punitur a Deo, qui attendit animum, et quoad hoc voluntas pro tacto reputatur.
3. Ad ultimum dicendum sine praeiudicio quod, quantum ad voluntatem plenam nocendi et actum nocendi: proximo, nullam differentiam facit Deus, nisi contingat voluntatem intendi in actu, et ideo qui habet plenam voluntatem nocendi, quamvis non consequatur actus, quantum in se est, nocet alteri, et ideo voluntas pro facto reputatur a Deo.
On this page