III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, C. 3
III, P. 2, Inq. 4, T. 2, Q. 2, C. 3
UTRUM PRAECEPTUM VITANDAE OCCASIONIS SIT AD LITTERAM OBSERVANDUM.
Postea quaeritur de isto praecepto: "Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, etproice abs te", utrum sit ad litteram observandum, ut in illo qui habet lascivos oculos et incontinentes, unde frequenter peccat in aspectu mulierum, et in illo qui est lubricus in genitalibus membris et huiusmodi, unde frequenter peccat ex ipsa inclinatione corrupta membrorum.
Et videtur 1. expresse per istum textum quod, si eruerit sibi vel absciderit huiusmodi membra, non peccabit. Hoc etiam legitur in Vitis Patrum frequenter a sanctis factum.
2. Item, secundum ordinem caritatis nullus debet habere pretiosius corpus suum quam animam. Ergo, si membrum corporis sit in scandalum animae, debet abici.
3. Item, si sine peccato membrum corruptum potest abscidi, ne corruptione sua reliqua membra vel corpus inficiatur, ergo multo magis ne anima inficiatur.
Contra: a. "In Canonibus Apostolorum: Si quis absciderit sibi virilia, non fiat clericus, quia sui est homicida et Dei conditioni inimicus", dist. 55.
b. "Item, ex Concilio Arelatensi", dist. 55: "Si qui, se carnali vitio repugnare debere nescientes, virilia abscindunt, ad clerum pervenire non possunt".
c. "Item", dist. eadem, " Innocentius: Qui partem cuiuslibet digiti sui sibi ipsi volens abscidit, hunc ad clerum Canonesnon admittunt". Ex iis Canonibus videtur quod non liceat aliquo modo sibi ipsi aliquod membrum abscidere.
d. Item, quaeritur quare non facit mentionem de sinistro oculo vel manu eruendis, cum contingat scandalizari frequentius per illa quam per dextera.
Respondeo, secundum Augustinum: "Ad litteram nullum membrorum erui praecipitur", sicut dicitur etiam in Glossa Matth. 5, 29, sed praecipit Dominus removere occasionem peccandi. Occasio autem intelligitur dupliciter: quae est ex nobis vel quae est ex alio. Ex nobis potest esse occasio multis modis. Potest enim esse occasio exterior ex aspectu, et tunc oculus scandalizat; et cum bona intentione, et tunc oculus dexter. Vel potest esse occasio ex contactu et cum bona intentione, et tunc manus dextera scandalizat. Vel potest esse occasio ex parte cogitationis interius cum intentione bona, et tunc etiam oculus dexter scandalizat, sicut est in illo qui cogitat peccata sua ad dolendum et ex cogitatione insurgunt mali motus; sive ex parte voluntatis vel operis, et hoc cum bona intentione, et tunc manus dextera scandalizat. De oculo cogitationis, in Psalmo: "Defecerunt oculi mei in eloquium tuum" ; de manu. operationis, Eccle. 9, 10: "Quodcumque potest manus tua, instanter operare". Item, potest esse occasio peccandi ex nobis in studio sapientiae sive in vita contemplativa, et tunc oculus dexter scandalizat; vel in exercitio activae, et tunc manus dextera scandalizat. De oculo contemplationis, Iob 39, 29: "Oculi eius longe prospiciunt", dicitur de aquila, et 41: "Nuncoculus meus videt te" ; de manu actionis, Prov. 31, 19: "Manum suam misit ad fortia". — Item, potest esse occasio peccandi ab alio, et hoc a consiliario, qui dicitur oculus, Iob 29, 15: "Oculus fui caeco" ; vel ab amico sive adiutore, qui dicitur manus, I Cor. 12, 21: Numquid dicit "oculus manui: Opera tua non indigeo" ? Et dexter, qui est: consiliarius in divinis sive spiritualibus vel adiutor, si scandalizat, abiciendus est, Matth. 5: "Non venipacem mittere, sed gladium. Veni enim separare filium adversus patrem" etc., "etinimici hominis, domestici eius". Sic igitur amovendae sunt occasiones ducentes ad malum. — Dicendum ergo quod in praedictis casibus discernendum est vitium a natura; vitium oculi vel alterius membri per disciplinam et continentiam abscindendum est, servanda vero est ipsa natura, quae bona est.
[Ad obiecta]: 1. Illud ergo quod legitur in "Vitis Patrum", non legitur ad exemplum, sed excusatur per Spiritum Sanctum, quo inspirante creditur esse tactum, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, de Samsone, qui se occidit, Iudic. 16, 30, quod "non aliter excusatur nisi quia latenter Spiritus hoc iusserat, qui, per eum miracula faciebat". Unde secundum Canones quicumque tali occasione absciderit sibi membrum erit irregularis.
2. Ad aliud quod obicitur quod non deberet haberi pretiosius corpus quam anima, dicendum quod hoc intelligitur in causa martyrii, ubi confessio fidei non debet subtrahi pro morte corporali, quia, si subtraheretur, iam pretiosior esset vita corporis quam animae. Unde Matth. 10, 39: "Qui invenit animam suam, perdet eum; et qui perdideritanimam suam propter me, inveniet eum".
3. Ad ultimum dicendum quod non est necessitas corruptionis animae ex corruptione corporis, sicut est necessitas corruptionis unius membri ex corruptione alterius. Unde Augustinus, I De civitate Dei: "Sancta voluntate stabili permanente, quidquid alius in corpore fecerit, praeter culpam est patientis".
d. Ad ultimum quod quaerit quare non facit mentionem de oculo sinistro vel manu sicut de dextro, dicendum quod removendo quod minus praestat occasionem ad malum, removet et id quod magis. Unde, si spirituale studium vel actio abicienda est, si praestat occasionem peccati, multo magis corporale studium vel actio et temporalis consiliarius vel amicus, qui intelliguntur per oculum sinistrum et manum.
On this page